Capitulum 18

1
Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum
et affinitate coniunctus est Achab.
2
Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo, persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
3
Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iuda : Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit : Ut ego et tu, sicut populus tuus sic et populus meus, tecumque erimus in bello.
4
Dixitque Iosaphat ad regem Israel : Consule obsecro impresentiarum sermonem Domini.
5
Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere ? At illi : Ascende. Inquiunt. Et tradet eos1 Deus in manu regis.
1 eos] om. Weber
6
Dixitque Iosaphat : Numquid non est hic prophetes Domini ut ab illo etiam requiramus ?
7
Et ait rex Israel ad Iosaphat : Est vir unus a quo possumus querere Domini voluntatem, sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore. Est autem Micheas filius Iemla2. Dixitque Iosaphat : Ne loquaris rex hoc modo.
2 Iemla] Iembla Weber
8
Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis et dixit ei : Voca cito Micheam filium Iemla3.
3 Iemla] Iembla Weber
9
Porro rex Israel et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant4 in solio suo vestiti cultu regio. Sedebant autem in area iuxta portam Samarie, omnesque prophete vaticinabantur coram eis.
4 sedebant Rusch | Weber ] Amiatinus * D H N sedebat
10
Sedechias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait : Hec dicit Dominus. His ventilabis Syriam donec conteras eam.
11
Omnesque prophete similiter prophetabant atque dicebant : Ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
12
Nuntius autem qui ierat ad vocandum Micheam ait illi : En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant, queso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat. Loquarisque prospera.
13
Cui respondit Micheas : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar.
14
Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Michea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere ? Cui ille respondit : Ascendite. Cuncta enim prospera evenient vobis5. Et tradentur hostes in manus vestras.
5 vobis] om. Weber
15
Dixitque ei6 rex : Iterum atque iterum te adiuro, ut non loquaris mihi7 nisi quod verum est in nomine Domini.
6 ei] om. Weber |
7 loquaris mihi] inv. Weber |
16
At ille ait : Vidi universum Israel dispersum in montibus sicut oves absque pastore. Et dixit Dominus : Non habent isti dominos, sed8 revertatur unusquisque ad domum suam in pace.
8 sed] om. Weber
17
Ait9 rex Israel ad Iosaphat : Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni, sed ea que mala sunt ?
9 ait] et praem. Weber
18
At ille idcirco ait : Audite verbum Domini. Vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum celi assistentem ei a dextris et sinistris.
19
Et dixit Dominus : Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad ? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio.
20
Processit spiritus et stetit coram Domino et ait : Ego decipiam eum. Cui Dominus : In quo inquit decipies ?
21
At ille respondit : Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Dixitque Dominus : Decipies et prevalebis. Egredere et fac ita.
22
Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
23
Accessit autem Sedechias filius Chanana et percussit Michee maxillam et ait : Per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi ?
24
Dixitque Micheas : Tu ipse videbis in die illo quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.
25
Precepit autem rex Israel dicens : Tollite Micheam et ducite eum ad Ammon10 principem civitatis et ad Ioas filium Amalech11
10 Ammon] Amon Weber |
11 Amalech] Ammelech Weber |
26
et dicetis : Hec dicit rex. Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum et aque pauxillum, donec revertar in pace.
27
Dixitque Micheas : Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite populi omnes.
28
Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad.
29
Dixitque rex Israel ad Iosaphat : Mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam. Tu autem induere vestibus meis12. Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum.
12 meis] tuis Weber
30
Rex autem Syrie preceperat ducibus equitatus sui dicens : Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel.
31
Itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat dixerunt : Rex Israel est iste13. Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
13 est iste] inv. Weber
32
Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israel reliquerunt eum.
33
Accidit autem ut unus e populo in incertum iaceret sagittam14 et percussit15 regem Israel inter cervicem et scapulas. At ille aurige suo ait : Converte manum tuam et duc16 me de acie, quia vulneratus sum.
14 in incertum iaceret – sagittam] inv. Weber |
15 percussit] percuteret Weber |
16 duc] educ Weber |
34
Et finita est pugna in die illo. Porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole.

Capitulum 18

Numérotation du verset 2Par. 18,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 53r b
Numérotation du verset 2Par. 18,ad litteram 
marg.| marg.| {1195} .1. Fuit ergo Iosaphat, etc. Hic consequenter describitur ipsius Iosaphat societas prava, quia amicitia coniunctus fuit ipsi Achab, qui erat pessimus idololatra, et cum eo ivit ad prelium ad eius auxilium, et ideo primo describitur belli tractatus. Secundo congressus, ibi : Igitur {1196}ascenderunt. In tractatu vero belli primo requirit auxilium ipsius Iosaphat. Secundo consilium prophetarum , ibi :Dixitque Iosaphat ad regem Israelet patet sententia totius istius capituli ex dictis 3Rg. ultimo exceptis paucis que sequuntur.
marg.| .2.  Et affinitate coniunctus est Achab. quia Ioram filius Iosaphat accepit filiam Achab uxorem , vel eius neptem secundum alios, ut dicetur plenius infra 21. In secunda parte dicitur .
Numérotation du verset 2Par. 18,ad litteram 
marg.| marg.| { 1197 } .1. Ascendite. Cuncta enim prospera evenient. Dicit Rabbi Salomon quod loquitur conditionative. et est sensus : Si ascendatis prospere, ut dicunt prophete vestri, tradentur hostes in manus vestras : quia conditionalis propositio vera {1198} est aliquando, licet utraque pars sit falsa, sicut ista : si homo volat, habet alas : sic in proposito. Aliter etiam exposui hoc 3. Reg scilicet quod loquebatur negative, vel optative, ut sit sensus : utinam sic esset, sicut dicunt prophete vestri, quod advertens Achab per quedam signa adiuravit eum, ut non diceret, nisi quod sciret esse verum, et planum.
prol.| { 1199 }
Numérotation du verset 2Par. 18,ad litteram 
marg.| .1. Mutabo habitum. In hebreo habetur : Muteris, et veni ad bellum et sic dirigitur verbum ad Iosaphat, et est sensus ; Amove vestes tuas communes, et accipe arma bellica cum signis regalibus.
marg.| .2. Mutatoque rex Israel habitu. Quia intrando bellum non accepit insignia regalia, {1200} cuius causa dicta fuit. 3. Regum ulti.
marg.| .3. Converte etc.  de acie. Non dicit de bello totaliter, quia sequitur :
marg.| .4. Porro rex Israel etc. Sed dicit de acie : quia de prima acie in qua erat, iussit se reduci ad aliam, in qua non tantum impugnaretur ; et sic posset magis dissimulare vulnerationem suam, ne populus suus fugeret de prelio.
Numérotation du verset 2Par. 18,moraliter 
marg.| marg.| {1195} .1. Fuit ergo Iosaphat dives, et inclytus multum, etc. Contigit autem aliquando, quod Deo permittente, et diabolo procurante, ille {1197}qui bonus erat prelatus de divitiis temporalibus, et honoribus in tumescit. et sic cum potentibus, et nobilibus huius seculi familiaritates contrahit ad exaltandum genus suum per matrimonia, quod figuratum fuit per Iosaphat pontificem bonum significantem, ut dictum est c. preced. qui multum dives factus familiaritatem cum Achab principe malo contraxit, et filiam eius filio suo uxorem accepit.
Numérotation du verset 2Par. 18,moraliter 
marg.| Dixitque Achab rex ad Iosaphat etc. Contingit enim frequenter, quod propter matrimonia predicta nobiles huius seculi petunt a pontificibus contra suos adversarios auxilium ; et illi concedunt de facultatibus Ecclesie, que non sunt ad hoc, sed ad divinum cultum ordinate : et sic incurrunt malum offense divine ; propter quod infra c. seq. dicitur ipsi Iosaphat in casu simili ; Impio prebes auxilium ; et ideo iram Domini merebaris, etc.
prol.| {1198} Numquid non est hic prophetes Domini : ut ab illo etiam requiramus. Per istum Iosaphat qui quesivit consilium prophete Domini, et tamen non fecit, sed magis contrarium ; nam cum Achab ad prelium perrexit, significantur illi qui querunt consilium bonorum, non tamen faciunt, in hoc similes Roboam qui quesivit consilium a senibus, sed datum ab eis consilium dereliquit. 3Rg. 12 capitulo
marg.| Est autem Micheas filius Iemla. Per hoc autem quod Achab isti prophete Domini non credidit, et insuper ipsum incarceravit, credens magis falsis prophetis quam sibi, significantur illi qui predicatores veritatis non audiunt, sed magis ipsos persequuntur ; falsis autem adulatoribus, et mendacibus credunt, et eis premia largiuntur, et sicut Achab mortuus fuit in prelio, sic tales moriuntur morte culpe ; et nisi vere peniteant, morientur morte gehenne.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_18)

Notes :