Capitulum 30

Numérotation du verset 2Par. 30,1 

Misit quoque Ezechias ad omnem Israel et Iudam, scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassem, ut venirent in1 domum Domini in Hierusalem et facerent Phase Domino Deo suo2.
1 in] ad Weber |
2 suo] Israel Weber |
Numérotation du verset 2Par. 30,2 

Inito ergo consilio regis et principum et universi cetus Hierusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
Numérotation du verset 2Par. 30,3 

Non enim occurrerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant, et populus nondum3 congregatus fuerat4 Hierusalem.
3 nondum] necdum Weber |
4 fuerat] erat Weber |
Numérotation du verset 2Par. 30,4 

Placuitque sermo regi et omni multitudini,
Numérotation du verset 2Par. 30,5 

et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israel de Bersabee usque Dan, ut venirent et facerent Phase Domino Deo Israel in Hierusalem. Multi enim non fecerant sicut lege prescriptum est.
Numérotation du verset 2Par. 30,6 

Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio et principum eius in universum Israel et Iudam iuxta quod rex iusserat predicantes : Filii Israel, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israel et revertetur ad reliquias Israel5 que effugerunt manum regis Assyriorum.
5 Israel] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,7 

Nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis.
Numérotation du verset 2Par. 30,8 

Nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri. Tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in eternum. Servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius.
Numérotation du verset 2Par. 30,9 

Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxere captivos, et revertentur in terram hanc. Pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum.
Numérotation du verset 2Par. 30,10 

Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad6 Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
6 ad] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,11 

Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio venerunt in7 Hierusalem.
7 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,12 

In Iuda vero facta est manus Domini, ut daret eis cor unum et facerent secundum8 preceptum regis et principum verbum Domini.
8 secundum] iuxta Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,13 

Congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum mense9 secundo.
9 mense] in praem. Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,14 

Et surgentes destruxerunt altaria que erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron.
Numérotation du verset 2Par. 30,15 

Immolaverunt autem Phase decima quarta10 die mensis secundi, sacerdotes quoque atque levite tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini.
10 decima quarta] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,16 

Steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus levitarum,
Numérotation du verset 2Par. 30,17 

eo quod multa turma11
11 turma] turba Weber
sanctificata non esset et idcirco immolarent levite12 Phase his qui non occurrerant sanctificati13 Domino.
12 immolarent Levite] inv. Weber |
13 sanctificati] sanctificari Weber |
Numérotation du verset 2Par. 30,18 

Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Isachar, et Zabulon que sanctificata non fuerat, comedit Phase, non iuxta quod scriptum est. Et oravit pro eis Ezechias dicens : Deus14 bonus propitiabitur
14 Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,19 

cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum, et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.
Numérotation du verset 2Par. 30,20 

Quem exaudivit Dominus et placatus est populo.
Numérotation du verset 2Par. 30,21 

Feceruntque filii Israel qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in letitia magna, laudantes Dominum per singulos dies. Levite quoque et sacerdotes per organa que suo officio congruebant.
Numérotation du verset 2Par. 30,22 

Et locutus est Ezechias ad chorum15
15 chorum] cor Weber
omnium levitarum, qui habebant intelligentiam bonam super Domino, et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
Numérotation du verset 2Par. 30,23 

Placuitque universe multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
Numérotation du verset 2Par. 30,24 

Ezechias autem16 rex Iuda prebuerat multitudini mille tauros et septem millia ovium. Principes vero dederant populo tauros mille et oves decem millia. Sanctificata est ergo17 sacerdotum plurima multitudo.
16 autem] enim Weber |
17 est ergo] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Par. 30,25 

Et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam sacerdotum et levitarum quam universe frequentie que venerat ex Israel, proselytorum quoque de terra Israel et habitantium in Iuda.
Numérotation du verset 2Par. 30,26 

Factaque est grandis celebritas in Hierusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israel non fuerat in ea urbe18.
18 non fuerat-in ea urbe] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 30,27 

Surrexerunt19 sacerdotes atque levite benedicentes Dominum20, et exaudita est vox illorum21, pervenitque oratio in habitaculum sanctum celi.
19 surrexerunt] + autem Weber |
20 Dominum] populo Weber |
21 illorum] eorum Weber |

Capitulum 30

Numérotation du verset 2Par. 30,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 53vb
Numérotation du verset 2Par. 30,ad litteram 
marg.| marg.| {1239} .1. Misit quoque Ezechias ad omnem. Hic consequenter describitur celebratio paschalis beneficii. Celebratur enim istud festum in memoriam beneficii eductionis filiorum Israel de terra Egypti. Igitur circa hanc celebrationem Ezechias de consilio sacerdotum diem instituit, secundo ad hoc populum invitavit, ibi : Placuit. tertio solenniter celebravit, ibi : Congregatique sunt. Circa primum dicitur.
marg.| .2. In ito ergo consilio regis, etc. Ita est in hebreo, et in libris correctis. Aliqui enim libri male habent Israel.
marg.| .3. Decreverunt, ut facerent phase. Quia precipitur Nm. 9. quod si aliqui sint impediti celebrare phase mense primo 14. die mensis, ut precipitur Ex. 12. quod faciant mense secundo quartadecima die mensis. Rex autem et totus populus primo mense fuit legitime impeditus : quia sacerdotes non compleverunt purgationem templi ante diem sextamdecimam illius mensis, ut patet ex dictis c. preced. Et ideo non potuerunt celebrare pascha illo mense, quia in illa celebratione debent offerri sacrificia solennia in templo Domini, que offerri non poterant ante purgationem templi. Alia etiam causa exprimitur, cum dicitur.
prol.| {1240}
marg.| .4. Quia sacerdotes, qui possent, etc. Pro tanta solennitate.
marg.| .5. Sanctificati. Et ideo dato, quod templum fuisset ante purgatum, tamen oportebat differri celebrationem pasche propter insufficientiam sacerdotum. Tertia etiam causa additur cum dicitur.
marg.| .6. Et populus nondum congregatus. Qui tamen debebat congregari in solennitate paschali. Ter enim in anno debebant omnes masculi comparere in Ierusalem coram Domino, ut habetur Ex. 33 scilicet in festis pasche, penthecostes, et tabernaculorum, dispensabatur tamen de duobus ultimis festis cum illis, qui erant remoti a Ierusalem, non autem de primo, et ideo non potuerunt congregari ita cito de longinquis partibus a Ierusalem. Item non poterat immolari phase, nisi in Ierusalem, ut habetur Deuter. 16. Et quia tempore Achaz iste solennitates cessaverant, propter quod non venisset populus remotus, nisi fuisset per litteras Ezechie mandatum : propter quod venit tardius.
marg.| .7. Placuitque. Hic consequenter describitur invitatio populi ad diem pasche determinatum ; et hoc per litteras regis missas, non solum ad illos de regno suo : sed etiam ad illos, qui erant in toto regno Israel ; ideo dicitur.
marg.| .8. Ut mitteret nuntios in universum Israel de Bersabee etc. Termini sunt totius terre promissionis secundum suam longitudinem , ut frequenter dictum est.
Numérotation du verset 2Par. 30,ad litteram 
marg.| marg.| { 1241 } .1. Multi enim, etc. Videlicet quolibet anno, quia tempore Achaz non veniebat populus ad hanc solennitatem : quia quantum poterat, cultum Dei removerat.
marg.| .2. Predicantes. Ut revertantur ad Deum, et eius cultum, et maxime in solennitate paschali imminente.
marg.| .3. Et revertetur ad reliquias etc. Quia una pars populi Israel erat iam captivata per Teglathphalnasar regem Assyriorum, et translata in Assyrios, ut habetur 4Rg. 15.
marg.| .4. Tradite manus. Promittendo, quod ei servietis fideliter : et hoc non solum proficiet vobis, sed etiam amicis vestris iam in captivitatem ductis, ideo subditur : Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri, et filii habebunt misericordiam coram Dominis suis.
marg.| .5. Illis irridentibus. Erant enim iam habituati in idololatria : et ideo irridebant admonitionem de cultu Dei.
marg.| .6. Attamen quidam viri. Quia inter illos de regno Israel remanserant aliqui viri boni, qui non coluerant idola, secundum quod dicit Dominus ad Eliam 3Rg. 19.d. Et reliqui mihi in Israel septem milia virorum, quorum genua non sunt curvata ante Baal.
marg.| .7. In Iuda vero, etc. A Deo enim specialiter factum est, quod omnes unanimiter assentirent ordinationi regis de celebratione paschali.
marg.| .8. Congregatique. Hic consequenter describitur ipsius pasche solennis celebratio, et secundo super hoc additio, ibi : Placuitque. {1242} Circa primum, primo ponitur idololatrie destructio, que impediebat divinum cultum, quia primo removenda sunt impedimenta, et hoc est quod dicitur : Et surgentes destruxerunt altaria et cetera. et secundo subditur pasche celebratio, cum dicitur : Immolaverunt autem phase, etc.
marg.| .9. Sacerdotes quoque, etc. Dicit tandem : quia multi eorum tardaverunt venire in Ierusalem rationibus dictis cap. preced.
marg.| .10. Sacerdotes vero, etc. Ex. 12. ubi precipitur immolatio agni paschalis, non dicitur quod hoc fieret per Levitas : quia fiebat in qualibet domo, dum tamen sufficeret ad esum agni, et ideo illa immolatio fiebat a patrefamilias domus, verumtamen quia multi de populo, qui venerant in Ierusalem, non erant purificati ; et ista immolatio debebat fieri ab homine mundo ; ideo Levite, qui iam erant purgati de mandato regis, immolaverunt pro illis, qui iam non erant sufficienter mundati : et sic partem sanguinis effundendam in altari holocaustorum, portaverunt sacerdotibus ; et hoc est quod subditur :
marg.| .11. Eo quod multa, etc id est non poterant sanctificari Domino, unde subditur :
marg.| .12. Comedit phase, non iuxta, etc. Quia debebat comedi tantum a mundis ; sed tunc fuit dispensatum cum istis de comestione, non autem de immolatione ; quia maior purificatio requirebatur in immolantibus, quam in comedentibus tantum, sicut et in nova lege maior sanctitas requiritur in sacerdote consecrante, quam in populo communicante.
marg.| .13. Et oravit. Ut talis defectus sufficientis purificationis non noceret eis impediendo sacramenti effectum.
Numérotation du verset 2Par. 30,20 
marg.| {1243} .1. Quem exaudivit. In libro de Hebraicis questionibus dicitur quod ista exauditio fuit percepta, per hoc quod immundi alias comedentes agnum paschalem subito moriebantur, sed tunc non fuerunt mortui. Sed hoc non videtur rationabiliter dictum : quia sic Ezechias, et populus tentasset Dominum. Et ideo magis dicendum quod propter necessitatem, et populi devotionem, fuit cum eis dispensatum, tempore enim necessitatis aliquid fuit licitum contra legalia : quod tamen alias non esset, sicut David, et viri eius comederunt panes propositionis licite, secundum quod dicit Salvator, Matth. 12. et eodem modo potest hic dici : quia isti erant in tali statu, quod non poterant ultra tardare ad comedendum phase, scilicet quartadecima die mensis secundi. Similiter cultus interior, qui consistit in fide, et devotione, bene supplet aliquem defectum, qui consistit in exteriori cultu : maxime, quia sacramenta legis non erant accepta, nisi ex fide, et devotione suscipientium, et ideo licet isti non essent sufficienter purgati ab aliqua immunditia respiciente cultum exteriorem, utpote ex tactu alicuius rei immunde, vel huiusmodi : tamen propter fidem, et devotionem ad comestionem agni paschalis supplentem huiusmodi defectum, fuit cum {1244}eis dispensatum, et hoc est quod dixit Ezechias:   Dominus bonus a   .
a 2Par. 30, 18.
marg.| .2. Septem diebus. Pro festo paschali ; quod tantum debebat durare, ut habetur Ex. 12.
marg.| .3. In letitia magna. Que non procedebat ex dissolutione, sed ex devotione, ideo subditur :
Numérotation du verset 2Par. 30,21 
marg.| Laudantes Dominum per, et sequitur :
marg.| .4. Placuitque. Hic consequenter describitur ad predictam solennitatem additio, quia celebraverunt septem diebus aliis ad quod non tenebantur.
marg.| .5. Mille tauros, etc. Ista offerebantur in hostias pacificas, quarum magna pars erat offerentium, et de istis comedit populus illis septem diebus, postquam obtulerant sacrificia, et laudes, et orationes Domino omni die.
marg.| .6. Factaque est grandis. Licet enim maior populus aliquando convenisset, amen non erat tanta exultatio : quia non erat ibi aliqua novitas, eo quod quolibet anno celebraretur pascha tempore suo. Sed quia Achaz clausit ianuas templi, et sic pluribus annis hec celebritas cessavit : propter quod quando Ezechias eam renovavit, fuit maior exultatio ; quia nova placent, et delectant.
marg.| .7. Pervenitque oratio id est fuit exaudita coram Deo. Et ut hic dicit glo. Hebraica, fuit hoc preceptum, eo quod rex, et principes, populus, Levite, et sacerdotes valde prosperati sunt operibus suis.
Numérotation du verset 2Par. 30,moraliter 
marg.| marg.| {1239} .1. Misit quoque, etc. Per Ezechiam significatur Dominus noster Iesus Christus, ut predictum est : et sic per nuntios ab eo missos {1240}intelliguntur Apostoli, aliique discipuli Christi ad predicandum Evangelium per orbem ab eodem missi, Matth. ulti. d. Euntes in mundum universum predicate Evangelium omni creature.
Numérotation du verset 2Par. 30,moraliter 
marg.| marg.| {1241} Perrexeruntque. Per quos significatur solicita promptitudo Apostolorum, aliorumque discipulorum ad implendum Christi mandatum, quod patet ex hoc, quod a tempore Apostolorum predicatum fuit Evangelium, ut videtur per orbem universum : nam ab Ierusalem (que est in medio climate terre habitabilis) exierunt Apostoli aliique discipuli ad predicandum per orbem Evangelium, et adhuc vivente Petro predicatum fuit versus Occidentem usque ad mare Oceanum, quod est terminus terre habitabilis, quod ex hoc apparet, quia Senonis est quedam Ecclesia, que vocatur Sancti Petri vivi, eo quod ipso vivente fuit primo constructa per Sanctum Savinianum, et per alios eius socios fuit predicata fides in partibus mari propinquioribus. Et sicut vivente Petro, sic predicatum fuit Evangelium versus Occidentem : ita probabiliter dicitur ex predictis, quod {1242}predicatum fuerit similiter in aliis partibus orbis.
marg.| .5. Illis irridentibus. Per quod significatur quod non omnes crediderunt ad discipulorum Christi predicationem : sed multi intulerunt eis vituperia magna, et plurimis eorum etiam mortem : quorum imitatores sunt, qui per sequuntur predicatores veritatis, et predicationem eorum derident.
marg.| .6. Attamen quidam. Per quos significati fuerunt illi, qui devote susceperunt fidem, et sic venerunt in Ierusalem ; que in allegorico sensu, signat Ecclesiam militantem ; ut facerent solennitatem azymorum, scilicet in azymis synceritatis, et veritatis, prout dicit Apostolus 1. Corinth. 5.b.
marg.| .9. Sacerdotes quoque. Per quos ostenditur, quod ministri Ecclesie mundi, et puri pre ceteris debent esse ad offerendum Eucharistie sacramentum.
marg.| .13. Et oravit. Per quod significatur quod Dei filius, inquantum homo, pro membris suis infirmis orat patrem.
Numérotation du verset 2Par. 30,additio 
prol.| {1243}In capitulo 30. ubi dicitur in postilla Comedit phase non iuxta quod scriptum est, quia debebat comedi tantum a mundis. Ex. 12. ubi dicitur de immolatione, et comestione agni paschalis nulla fit mentio de hoc, quod requiratur purificatio in immolantibus pascha, indifferenter enim dicit : Immolabitque eum tota multitudo filiorum Israel. Ex quo patet, quod non requirebatur, quod esset purificatus, prout dicitur in postilla nec aliquid huiusmodi, sed tantum in comestione fit mentio de munditia circuncisione, et assignatione, et huiusmodi. Similitudo autem, que inducitur de nova lege, non videtur valere, sacerdos enim consecrans, representat Christum, qui est principalis actor, ut ipsa verba consecrationis demonstrant ; sed immolans agnum paschalem non representabat Christum, sed potius figurabat, quod Christus immolandus erat pro multitudine filiorum Israel.
Numérotation du verset 2Par. 30,replica 
prol.| Replica super primo, et decimo 1. lib. et super 27. et 30. Paralipomenon sequitur :
prol.| {1244}REPLICA: In libro Paralipomenon pauca tangit Burgensis id quod de origine Hebre. tangit. 1. cap. Cor. vide Genes. 10. Quod tangit circa decimo capitulo de salvatione, vel damnatione Saul vide 1Rg. ultimo. Quod autem tangit circa septimo capituolo secundi librib de festo collecte, sive cetus, vide supra Levit. 23. Sed contra illud quod tangit de 20 capitulo ubi postilla dicit immolantes pascha esse debere mundos, cum comedentibus fuit dispensatum ; quia non tanta requiritur munditia in comedente, sicut in immolante, ponens exemplum de Evangelio, ubi requiritur maior sanctitas in sacerdote consecrante, quam in populo comedente ; obiicit Burg. quod non dicitur de munditia immolantis. Sed hoc est contra clarum textum. Obiicit etiam contra similitudinem, quia consecrans representat Christum, non autem immolans, sed hoc est falsum, quia oblatio representat Christum, et agnum, non sacerdos offerens, quamvis enim proferat verba Christi, hoc est, ministerialiter ; et hoc non representat Christum oblatum, sed potius immolantem ; per illa enim verba iteratur quotidie oblatio. Cetera patent.
b 2Par. 7.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_30)

Notes :