Capitulum 36

Numérotation du verset 2Par. 36,1 

Tulit ergo populus terre Ioachaz filium Iosie et constituit regem pro patre suo in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 36,2 

Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare cepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 36,3 

Amovit autem eum rex Egypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri.
Numérotation du verset 2Par. 36,4 

Constituitque regem pro eo Eliachim1 fratrem eius super Iudam et Hierusalem,
1 Eliachim] Eleacim ΩN, Eliacim Weber
et vertit nomen eius Ioachim.
Ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Egyptum.
Numérotation du verset 2Par. 36,5 

Viginti quinque annorum erat Ioachim cum regnare cepisset, et undecim annis regnavit in Hierusalem, fecitque malum coram Domino Deo suo.
Numérotation du verset 2Par. 36,6 

Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem.
Numérotation du verset 2Par. 36,7 

Ad quam et2 vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo.
2 et] om. ΩN
Numérotation du verset 2Par. 36,8 

Reliqua autem sermonum3 Ioachim et abominationum eius quas fecit4
3 sermonum] verborum ΩN Weber |
4 fecit] operatus est ΩN Weber |
et que inventa sunt in eo,
continentur in libro Regum Israel et Iuda. Regnavit autem5 Ioachin filius eius pro eo.
5 Regnavit autem Rusch ] Regnavit ΩN, Regnavitque Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,9 

Octo annorum erat Ioachin cum regnare cepisset6, et tribus mensibus et7 decem diebus regnavit in Hierusalem. Fecitque malum in conspectu Domini.
6 Ioachin – cum regnare cepisset] inv. ΩN |
7 et] ac ΩN Weber |
Numérotation du verset 2Par. 36,10 

Cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex nuntios8 qui et adduxerunt eum9 in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini, regem vero constituit Sedechiam patruum10 eius super Iudam et Hierusalem.
8 nuntios Rusch ] om. ΩN Weber |
9 eum Rusch ] eam ΩN |
10 patruum ΩN Rusch ] fratrem Weber |
Numérotation du verset 2Par. 36,11 

Viginti et unius anni erat Sedechias cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 36,12 

Fecitque11 malum in oculis12 Domini Dei sui13 nec erubuit faciem Ieremie prophete loquentis ad se14 ex15* ore Domini16.
11 Fecitque Rusch Weber ] Et fecit ΩN ΨD Complutensis |
12 in oculis Ω N² ( corrector ) Ω T Rusch Weber ] in conspectu Cava ΣT E Q Ω N* cum Complutensi , coram oculis Ω S |
13 Dei sui] om. Q cum 4Rg. 24:19, sui P* U , Dei Amiatinus |
14 ad se] om. ΛL ; cf. hebr. LXX Complutensis |
15 ex ΩD Ω N Ω Τ Edmaior. ] om. Rusch |
16 Domini] Dei ΣT |
Numérotation du verset 2Par. 36,13 

A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adiuraverat eum per Deum, et induravit cervicem suam, et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israel
Numérotation du verset 2Par. 36,14 

sed et17 universi principes sacerdotum et populus prevaricati sunt inique, iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Hierusalem.
17 et Rusch Weber ] om. U Y Ω M* Ω N
Numérotation du verset 2Par. 36,15 

Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et quotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo suo.
Numérotation du verset 2Par. 36,16 

At illi subsannabant nuntios suos18 et parvipendebant servos Dei19 illudebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum eius et esset nulla curatio.
18 suos] Dei ΩD Ω N Weber |
19 servos Dei] sermones eius ΩD Ω N Weber |
Numérotation du verset 2Par. 36,17 

Adduxit enim20 super eos regem Chaldeorum, et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii21. Non est misertus adolescentis et virginis et senis, nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius.
20 enim] om. ΩD Ω N |
21 sanctuarii ΩD Rusch ] + sui Ω N Weber |
Numérotation du verset 2Par. 36,18 

Universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et thesauros templi et22 regis et principum23 transtulit in Babylonem.
22 et Ω T Rusch Weber ] om. Ω N |
23 principum Ω T Rusch Weber ] + et Ω N |
Numérotation du verset 2Par. 36,19 

Incenderunt hostes domum Dei, destruxerunt murum Hierusalem, universas turres combusserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt.
Numérotation du verset 2Par. 36,20 

Si quis evaserat24 gladium ductus25 in Babylonem servivit regi
24 evaserat Ω T Rusch Weber ] evaserit ΣT ΨD Ω N |
25 ductus] + est Ω N (tantum) |
et filiis eius
donec imperaret rex Persarum
Numérotation du verset 2Par. 36,21 

et compleretur sermo Domini ex ore Ieremie
et26 celebraret terra sabbata sua,
26 et] propheta ut Ω N (hapax)
cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
Numérotation du verset 2Par. 36,22 

Anno autem primo Cyri27 regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Ieremie, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui iussit predicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens :
27 Cyri] Syrie Ω N* (hapax), Syri Ω N²
Numérotation du verset 2Par. 36,23 

Hec dicit Cyrus rex Persarum. Omnia regna terre dedit mihi Dominus Deus celi, et ipse precepit mihi ut edificarem ei domum in Hierusalem que est in Iudea. Quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat28.
28 ascendat ΩD Ω F Ω N ΩT Rusch Cor3 (hebr. antiq.) ] + Hic explicit historia Paralipomenon Cor1 L + Explicit Liber Dabreiamin id est Verba Dierum Weber, + explicit liber Paralipomenon Ω N, + Explicit liber Dabreiamin secundus idem; Paralipomenon hoc est verba dierum Ω T <stichometria> + Explicit Dabreiamin Primus ( marg.) Paralipomenon versus habens II.C. Explicit liber secundus Dabreiamin id est verba dierum quod est Paralipomenon ΩL (verba... in ras. ),

Capitulum 36

Numérotation du verset 2Par. 36,1 
ad litteram
marg.| marg.| {1263} .1. Tulit ergo. Hic ultimo agitur de tempore filiorum Iosie, et dividitur in tres partes, secundum filios eius. secunda ibi :   Constituitque   , tertia ibi :   Regem   vero constituit. Sententia prime partis patet ex dictis 4Rg. 23.f.
marg.| .2.  Constituitque regem. Hic consequenter agitur de tempore Ioacim filii Iosie, et secundo de tempore filii eius, ibi : Regnavit autem Ioachin. Sententia autem prime partis patet ex dictis 4Rg. 23. In fine et in principio 24. cap. excepto quod sequitur :
marg.| .3. Et vinctum. Fuit enim vinctus catenis ad hoc quod ibi duceretur, sed mutatum fuit consilium, eo quod rebellaverat contra regem Babylonis, et fuit occisus, et proiectum cadaver eius extra murum Ierusalem, prout dictum fuit 4Rg. 14.
marg.| .4.  Reliqua autem verborum. Id est stigmata et figure, quas fecerat in corpore suo in honorem idolorum.
marg.| .5. Et que invente. id est in cadavere eius proiecto, ut dictum est.
marg.| .6. Regnavit. Hic consequenter agitur de tempore Ioachim nepotis Ione, et patet sententia ex dictis 4Rg. 25 capitulo et d. excepto quod sequitur :
marg.| .7. Octo annorum erat Ioachin. 4Rg. 24.b. dicitur : “Decem et octo {1264}annorum erat Ioachin”  , etc. Dicendum quod Ioachin pater eius regnavit 11. annis, ut habetur in textu. et secundo anno regni sui instituit filium suum Ioachin regem qui tunc erat octo annorum , ut hic dicitur, et quia regnavit 10. annis cum patre, ideo fuit 18. annorum , quando cepit regnare mortuo patre, et sic loquitur scriptura 4Rg.
Numérotation du verset 2Par. 36,10 
marg.| .8. Cumque. Non est intelligendum quod anni circulus esset revolutus a principio regni sui, quia post patrem regnavit tantum tribus mensibus et 10. diebus, ut habetur in textu, sed dicitur hic revolutio anni tempus aptum procedendi ad bellum in quo exercitus Babylonicus venit contra eum, et hoc fuit post tres menses, et 10 dies sue coronationis.
marg.| .9. Regem. Hic consequenter agitur de tempore Sedecie qui fuit tertius filius Iosie, et primo ponitur temporis sui descriptio, et secundo huius libri ad li. Esdre continuatio , ibi : Anno autem primo. Circa primum primo ponitur Sedecie et populi sui multiplex transgressio . secundo sequens punitio, ibi :   Adduxit   super   eos. Circa primum dicitur : Regem vero. In hebreo habetur :   fratrem   eius, eo modo loquendi quo Abraham vocavit Loth nepotem suum fratrem suum Gn. 13. quia certum est quod iste Sedechias fuit avunculus Ioachin, quia fuit frater patris sui, ut patet ex predictis :
Numérotation du verset 2Par. 36,10 
differentia
marg.| {LYR17.36.10T1} c. Regemque constituit Sedechiam patruum eius. Heb<reus> habet   fratrem eius. Accipitur hic tamen   fratrem pro avunculo eo modo loquendi quo Abraham dixit Loth nepoti suoa :"Ne queso sit iurgium inter me et te. Fratres enim sumus" id est de eadem cognatione.A
a Cf. Gn. 13, 8.
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 53vb {MM2023}
Numérotation du verset 2Par. 36,12 
marg.| marg.| {1265} .1. Nec erubuit. Et sic contempsit prophetam, et dominum eum mittentem, et maxime, quia non solum verbo eius non acquievit, sed etiam ipsum in carcere reclusit, ut habetur Ier. 32.
Numérotation du verset 2Par. 36,13 
marg.| .2. Qui adiuraverat. et sic fuit transgressor iuramenti.
marg.| .3. Sed et universi. Quia ad malitiam regis sequuta est malitia in omnibus aliis.
marg.| .4. Mittebat autem. In quo apparet divina miseratio.
marg.| .5. At illi. In quo declaratur eorum obstinatio.
marg.| .6. Et esset. Respectu pene que instigenda erat ex determinatione divine sententie, tamen respectu culpe semper potest esse curatio, quandiu homo habet usum liberi arbitrii in vita presenti.
Numérotation du verset 2Par. 36,17 
marg.| .7. Adduxit. Hic consequenter describitur sequens punitio, cum dicitur :
marg.| .8. Et interfecit iuvenes. Ubi credebant se habere aliquod refugium pro sanctitate loci.
marg.| .9. Non est misertus. Ex quo patet severitas punitionis, quia in bellis solet parci talibus personis. Cetera patent ex dictis 4Rg. 35. ubi plenius tractatur usq, ibi :
Numérotation du verset 2Par. 36,20+ 
marg.| .10.  Si quis evaserat. excepto Godolia et populo paupere sub cura eius dimisso, ut habetur 4. Regum ult. et aliquibus bellatoribus qui evaserunt fugiendo.
marg.| .11. Donec imperaret rex Persarum scilicet Cyrus qui dedit licentiam Iudeis redeundi in terram suam, ut habetur infra.
Numérotation du verset 2Par. 36,21 
marg.| .12. Ut compleretur sermo. De septuaginta annis huius Babylonice captivitatis.
marg.| marg.| {1266} .13. Et celebraret. Id est quiesceret a cultura, quia toto illo tempore pro maiori parte remansit inculta.
Numérotation du verset 2Par. 36,22 
marg.| .14.  Anno autem. Hic ultimo ponitur continuatio huius libri ad li. Esd. qui incipit a reductione captivitatis Babylonice, sicut iste liber terminatur in deductione populi in Babylonem , ut patet ex predictis. dicit igitur : Anno autem scilicet tempore sue monarchie, quia iam pluribus annis regnavit in Perside, et postea ivit cum Dario avunculo suo rege Medorum contra Babylonem, sub tali conventione, quod capta Babylonia, Darius primo regnaret, et post eum monarchia deveniret ad Cyrum quod et factum est mortuo Dario, qui post destructionem Babylonis, vixit duobus annis : et tunc Cyrus remisit captivitatem .
marg.| .15. Ad explendum. Quia tunc fuerunt 70. anni transmigrationis completi, quos predixerat Ieremias. Ier. 25. capitulo et 29.
marg.| .16. Suscitavit dominus. id est voluntatem Cyri regis Persarum, per ipsum enim monarchia translata est ad Persas.
marg.| .17. Qui iussit predicari. id est solenniter divulgari.
Numérotation du verset 2Par. 36,23 
marg.| .18. Omnia regna terre. id est multa regna, quia regna Orientalis fuerunt et subiecta, non autem Occidentalia, et est modus loquendi hyperbolicus ad sui magnificentiam.
marg.| .19. Et ipse precepit. Signatum enim fuit sibi de prophetia Esa. 45. et in eo completa, ubi predixit Esaias, quod Cyrus subiiceret sibi gentes, et regna, et captivitatem Iudeorum remitteret, et templum reedificari preciperet, quod et factum est, ut plenius habetur Esdre. 1.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_36)

Notes :