Capitulum 21

Numérotation du verset 2Par. 21,1 

Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David. Regnavitque Ioram filius eius pro eo.
Numérotation du verset 2Par. 21,2 

Qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam, et Iaiel et Zachariam et Azariam et Michael et Saphatiam. Omnes hi filii Iosaphat regis Israel.
Numérotation du verset 2Par. 21,3 

Deditque eis pater suus multa munera argenti, et auri, et pensationes1 cum civitatibus munitissimis in Iuda. Regnum autem tradidit Ioram eo quod esset primogenitus.
1 pensationes] pensitationes Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,4 

Surrexit autem2 Ioram super regnum patris sui. Cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israel.
2 autem] ergo Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,5 

Triginta duo annorum erat Ioram cum regnare cepisset, et octo annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 21,6 

Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab. Filia quippe Achab erat uxor eius et fecit malum in conspectu Domini.
Numérotation du verset 2Par. 21,7 

Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo. Et quia promiserat ut daret ei3 lucernam et filiis eius omni tempore.
3 ei] illi Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,8 

In diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Iude, et constituit sibi regem.
Numérotation du verset 2Par. 21,9 

Cumque transiret4 Ioram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus eius.
4 transiret] transisset Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,10 

Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iuda usque ad diem hanc5, eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum.
5 diem hanc] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,11 

Insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda, et fornicari fecit habitatores Hierusalem et prevaricari Iudam.
Numérotation du verset 2Par. 21,12 

Allate sunt autem ei littere ab Elia propheta in quibus scriptum erat. Hec dicit Dominus Deus David patris tui : Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iuda,
Numérotation du verset 2Par. 21,13 

sed incessisti per iter regum Israel, et fornicari fecisti Iuda6 et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti.
6 Iuda] Iudam Weber
Numérotation du verset 2Par. 21,14 

Ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis et uxoribus tuis, universaque substantia tua.
Numérotation du verset 2Par. 21,15 

Tu autem egrotabis pessimo languore
uteri,
donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos.
Numérotation du verset 2Par. 21,16 

Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philistinorum
et Arabum,
qui confines sunt Ethiopibus.
Numérotation du verset 2Par. 21,17 

Et ascenderunt in terram Iuda
et vastaverunt eam. Diripueruntque cunctam substantiam
que inventa est in domo
regis insuper et filios eius
et uxores,
nec remansit ei filius nisi Iochaz7 qui minimus natu erat,
7 Iochaz Weber ] Ioachas Edmaior.A) Ruch
Numérotation du verset 2Par. 21,18 

et super hec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.
Numérotation du verset 2Par. 21,19 

Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus, et sic longa consumptus est8 tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima,
8 est] om. Weber
et non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat maioribus eius.
Numérotation du verset 2Par. 21,20 

Triginta duum annorum fuit cum regnare cepisset, et octo annis regnavit in Hierusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David. Verumtamen non in sepulcro regum.

Capitulum 21

Numérotation du verset 2Par. 21,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 53va
Numérotation du verset 2Par. 21,ad litteram 
marg.| marg.| {1207} .1. Dormivit autem Iosaphat. Hic consequenter agitur de tempore ipsius Ioram . cuius primo describitur vita prava. secundo contra cum rebelito iusta, ibi : In diebus illis. tertio reprehensio vera, ibi :   Allate {1208}sunt autem ei littere. quarto punitio dura, ibi : Suscitavit ergo etc. Circa primum ostenditur fratricida, cum dicitur.
marg.| .2. Qui habuit fratres filios Iosaphat. Isti nominantur hic, ut evidentius appareat malitia Ioram, qui eos occidit, ut postea sequitur :
Numérotation du verset 2Par. 21,ad litteram 
marg.| marg.| { 1209 } .1. Deditque eis pater suus multa etc id est annuos reditus. Et sequitur :
marg.| .2. Cumque se confirmasset id est amicitia, et adiutorio malorum hominum se vallasset.
marg.| .3. Occidit omnes fratres suos. Ut bona eorum possideret, et ne forsitan ipso eiecto de regno propter suam malitiam aliquis de fratribus suis regnaret.
marg.| .4. Et quosdam de principibus Iuda. Qui facta sua non approbabant , sed magis eius malitiam abhorrebant. Secundo notatur de idololatria cum dicitur.
marg.| .5. Ambulavitque in viis regum Israel. Qui erant idololatre.
marg.| .6. Sicut egerat domus Achab. Qui coluit Baal.
marg.| .7. Filia quippe Achab erat uxor eius. Et ideo induxit maritum ad idololatriam. Ista autem fuit Athalia : que capit. se. dicitur filia Amri patris Achab. Ad quod potest dici dupliciter. Uno modo quod fuit filia Achab naturalis, ut hic dicitur, cap. seq. tamen dicitur filia Amri, eo modo loquendi quo filii filiorum dicuntur filii parentum, qui frequens est in Scriptura . Alio modo quod fuit filia Amri naturalis, sed dicitur hic filia Achab nutritione, et imitatione in idololatria : quia mortuo patre eius Amri ipse nutrivit eam, et docuit in malo.
marg.| .8. Noluit autem Dominus disperdere domum David. Quamvis iste Ioram per malitiam suam demeruisset.
marg.| .9. In diebus illius. Hic consequenter ponitur contra Ioram rebellio iusta, et {1210} patet sententia ex dictis 3Rg. 8 capitulo Addendum tamen est hic, cum dicitur.
marg.| .10. Et percussit Edom qui se circumdederat. Licet hoc sit ibi expositum : tamen hic ponitur alia expositio in glossa Hebraica, videlicet quod Ioram in exercitu suo habebat multos de Idumeis, eo quod erant viri fortes, et ei subiecti : et illos interfecit Ioram subito, ne irent ad iuvandum illos Idumeos, qui rebellaverunt contra eum.
marg.| .11. Allate, etc. Hic consequenter describitur reprehensio ipsius vera per litteras Elie, quarum sententia hic breviter ponitur, quantum ad peccata Ioram, et patet sententia ex dictis. Dicunt autem Hebr. quod iste littere fuerunt ei allate post translationem Elie in celum, de qua habetur 4Rg. 2. et hoc videtur satis rationabiliter dictum : quia in illis litteris fiebat mentio de occisione fratrum suorum, illos autem non occidit vivente patre eius Iosaphat, ut satis patet ex principio huius capituli ; nec Iosaphat hoc permisisset, cum esset sanctus, et bonus, ut patet ex supradictis. Elias vero raptus fuit ante mortem Iosaphat, quod patet ex hoc quod Eliseus qui remansit loco Elie post eius raptum prophetavit tribus regibus de aqua eis danda, propter reverentiam ipsius Iosaphat regis Iude, qui erat ibi : ut habetur 4Rg. 3.
marg.| .12. Et fornicari fecisti Iudam. Per idololatriam, que vocatur fornicatio, eo quod facit diverti a vero sponso, qui est Deus.
marg.| .13. Ecce Dominus percutiet. Et rebus, et etiam propria persona, ideo subditur ; Tu autem egrotabis etc. Sequitur :
Numérotation du verset 2Par. 21,ad litteram 
marg.| marg.| { 1211 } .1. Suscitavit ergo. Hic consequenter ipsius Ioram punitio dura secundum tenorem litterarum Elie. et eodem ordine quo denuntiata est punitio ista, cum dicitur : Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum id est voluntatem, et animositatem invadendi regnum Ioram.
marg.| .2. Et vastaverunt eam. Quantum ad villas, et agros.
marg.| .3. Diripueruntque cunctam substantiam. Quantum ad bona mobilia.
marg.| .4. In super, et filios eius. Quos occiderunt, ut habetur in princ. seq. cap. excepto Ioachaz minimo.
marg.| marg.| {1212} .5. Et super, etc.  percussit etc. In persona propria.
marg.| .6. Alui languore insanabili. Ita quod diu cruciaretur pena horribili, ideo sequitur :
marg.| .7. Mortuusque est in infirmitate pessima. Non solum quantum ad corpus, sed etiam quantum ad animam : quia non apparuerunt in eo penitentie signa, propter quod subditur :
marg.| .8. Et non fecit etc.  morem combustionis. Comburendo circa eum aromatica.
marg.| .9. Sicut fecerat maioribus eius. Ut dictum est, supra de Asa. c. 16. Licet iste indigeret, eo quod erat totus corruptus, et fetidus, ut patet per predicta : et hoc in detestationem sue malitie, et ex eadem causa non fuit sepultus in sepulchro regum, quia regnaverat indigne.
Numérotation du verset 2Par. 21,moraliter 
marg.| marg.| {1207} .1. Dormivit autem. Per quod significatur quod ipse sicut et alii iusti illius temporis descendit ad quietem sanctorum patrum in limbo, que quidem quies a tempore ascensionis Christi est in celo empyreo. Propter quod per dormitionem Iosaphat cum{1208}patribus suis significatur quies iustorum decedentium, quorum anime recipiuntur in celis.
marg.| .2. Regnavitque Iosaphat. per istum Ioram qui viam rectam patrum suorum dereliquit, significatur apostata in fide, qui viam Christi et apostolorum deserit, vel apostata in religione qui regulam deserit a patribus observatam.
Numérotation du verset 2Par. 21,moraliter 
marg.| marg.| { 1209 } .2. Cumque, etc.  occidit omnes etc. Nam apostata a fide in sua malitia confirmatus nititur suos fratres id est alios fideles trahere secum ad infidelitatem, que est mors spiritualis, Mat. 8 capitulo Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Infideles enim mortuos appellat. Similiter apostata a religione ad excusationem apparentem sue malitie {1210}nititur fratres illius religionis diffamare, ac scandalizare ; et sic quantum in se est, eos occidit per ablationem sue fame.
marg.| .11. Allate sunt, etc.  ab Elia. Iste vero Elias fuit magnus zelator legis divine, per litteras igitur ipsius contra Ioram scriptas, significantur scripture veteris, ac novi testamenti, que clamant contra malitiam apostate religionis, et etiam fidei, ideo subditur :
Numérotation du verset 2Par. 21,moraliter 
marg.| marg.| { 1211 }
prol.| Percussit eum Dominus alvi languore insanabili. Per alvum autem mens hominis aliquando designatur : Prv. 18.b. Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa pertingunt ad interiora ventris id est mentis. Igitur alvus apostate dolore percutitur : quando mens eius pessima machinatur : et tunc huiusmodi dolor est insanabilis, quando usque {1212}ad mortem perseverat in machinationibus illis.
marg.| Ita ut egereret. Quod fit moraliter quando machinationes pessime procedunt exterius in opera que per infamiam coram Deo, et hominibus sunt fetidissima.
marg.| Et sepelierunt etc. Per quod designatur, quod talis apostata moriens, excluditur a quiete Sanctorum, qui cum Christo regnant in eternum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_21)

Notes :