Capitulum 17

1
Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel.
2
Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iuda1 que erant vallate muris. Presidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius.
1 Iuda] Iude Weber
3
Et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim,
4
sed in Deo patris sui, et p errexit in preceptis illius, et non iuxta peccata Israel.
5
Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda
munera Iosaphat.
Facteque sunt ei infinite divitie
et multa gloria.
6
Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit.
7
Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis
Benail et Obdiam et Zachariam et Nathanael et Micheam, ut docerent in civitatibus Iuda,
8
et cum eis levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth et Ionathan, Adoniamque2 et Tobiam3 et Tobadoniam levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes.
2 Adoniamque] Adoniam Weber |
3 Tobiam Weber ] Thobiam Rusch Clementina |
9
Docebantque populum4 in Iuda habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Iuda, atque erudiebant populum.
4 populum] om. Weber
10
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum que erant per gyrum Iuda, nec audebant bellare contra Iosaphat.
11
Sed et Philistei Iosaphat munera deferebant, et vectigal argenti. Arabes quoque adducebant pecora arietum septem millia septingentos
et hircos totidem
12
Crevit ergo Iosaphat et magnificatus5 usque in sublime, et6 edificavit in Iuda domos ad instar turrium, urbesque muratas,
5 magnificatus] + est Weber |
6 et] atque Weber |
13
et multa opera patravit in urbibus Iuda. Viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem,
14
quorum iste numerus per domus7 atque familias singulorum. In Iuda principes exercitus Ednas8 dux et cum eo robustissimorum trecenta millia.
7 domus] domos Weber |
8 Ednas Weber ] Eduas cacogr. Rusch |
15
Post hunc Ioannan princeps et cum eo ducenta octoginta millia.
16
Post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
17
Hunc sequebatur robustus ad prelia Eliada9 et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta millia.
9 Eliada] Heliada Weber
18
Post istum etiam Iozadat10 et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
10 Iozadat] Iozabath Weber
19
Hi omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda.

Capitulum 17

Numérotation du verset 2Par. 17,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 53ra
Numérotation du verset 2Par. 17,ad litteram 
marg.| marg.| {1193} .1. Regnavit autem Iosaphat. Hic consequenter agitur de tempore Iosaphat cuius primo describitur vita prospera, secundo societas prava, cap. 18. tertio correctio prompta c. 19. quarto victoria magna, c. 20. Circa primum quatuor per ordinem tanguntur, primo enim Deum coluit. Secundo populum instruxit. Tertio hostes subiecit. Quarto civitates munivit, partes patebunt prosequendo. Circa primum dicitur.
marg.| .2. In valuit contra Israel. propter bonam vitam suam, sicut econtrario pater suus in fine vite sue propter peccatum suum fuerat afflictus, ut dictum {1194} est cap. precedenti.
marg.| .3. Et in civitatibus Ephraim. Ille enim indigebant maiori munitione, eo quod erant prope adversarios, et eis ablate.
marg.| .4. Et fuit dominus cum Iosaphat. per gratiam, et specialem protectionem .
marg.| .5. Quia ambulavit in viis David, etc. per hoc enim innuit, quod imitatus fuit David in bonis, et non in malis, s. In peccato Bethsabee, et in populi numeratione.
marg.| .6. Et non speravit in Baalim. licet esset affinitate coniunctus ipsi Achab qui colebat Baal.
prol.| { 1195 }
Numérotation du verset 2Par. 17,ad litteram 
marg.| .1. Et dedit omnis Iuda munera Iosaphat. propter bonitatem sui regiminis.
marg.| .2. Cumque sumpsisset etc.  cor eius audaciam. propter spem enim quam in Domino habebat, confidenter agebat.
marg.| .3. Tertio au anno. Hic consequenter ostenditur qualiter populum suum instruxit scilicet per sacerdotes, et Levitas quos ad hoc misit, et cum eis aliquos de principibus suis, ut populum inducerent ad obediendum, et punirent rebelles si quos invenirent. Et patet littera.
marg.| .4. Itaque factus est. Hic consequenter ostenditur qualiter hostes in circumitu subiecit, quia Dominus propter eius bonitatem terrorem eis immisit, ita quod non solum cessaverunt eum impugnare, sed etiam aliqui eorum reddebant ei tributum, ut patet in littera.
prol.| {1196}
marg.| .5. Crevit ergo. Hic quarto ostenditur qualiter civitates suas munivit, cum dicitur.
marg.| .6. Edificavit in Iuda domos ad instar turrium. ut si hostes civitatem intrarent, de domibus interfici possent, et non solum munivit fortalitiis, sed etiam bellatoribus viris, ideo dicitur.
marg.| .7. Viri quoque bellatores et robusti erant in Ierusalem. Non est per hoc intelligendum quod omnes isti inferius nominati manerent continue in Ierusalem cum rege, sed per vices, et successive, sicut dictum est. 1. li. 26 capitulo quod per singulos menses viginti quatuor milia bellatorum erant cum rege in Ierusalem.
marg.| .8. Hi omnes erant ad manum regis. quia quando occurrebat maior necessitas ; omnes erant parati venire ad ipsum.
Numérotation du verset 2Par. 17,moraliter 
marg.| marg.| {1193}.1. Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo, etc. Iosaphat ipse iudicans interpretatur, ideo per ipsum homo spiritualis significatur. de quo dicitur 1. Cor. 2.d. Spiritualis iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur, et hoc Pape convenit in universali {1194}ecclesia, archiepiscopis autem in suis provinciis, episcopis in diocesibus suis.
marg.| .2. Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iuda, etc. Per quod significatur quod predicti pontifices debent esse soliciti, ut loca sue iurisdictionis clausa sint virtutum muris, et {1195}quod ibi sint milites id est sacerdotes, et clerici armis sacre scripture, et orationis devote muniti, quibus adversarie potestates, et heretici possint fortiter impugnari. Tertio autem anno regni sui misit de principibus, etc. Sequitur :
Numérotation du verset 2Par. 17,moraliter 
marg.| Docebantque populum. Per quos significantur predicatores {1196}ad docendum populum discurrentes, qui a predictis pontificibus debent mitti, Ro. 10. Quomodo predicabunt nisi mittantur .
marg.| .4. Itaque factus est pavor Domini. Nam populi subditi videntes tantam solicitudinem prelatorum circa bonum regimen, concipiunt erga Deum, et eius vicarios reverentie timorem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_17)

Notes :