Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Par. 1,1 

Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo
et Dominus erat cum eo
et magnificavit eum in excelsum.
Numérotation du verset 2Par. 1,2 

Precepitque Salomon universo Israeli tribunis et centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israel et principibus familiarum.
Numérotation du verset 2Par. 1,3 

Et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum federis Domini1 quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.
1 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,4 

Arcam autem Dei adduxerat David de Chariathiarim in locum quem preparaverat2 ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est in Hierusalem.
2 preparaverat] paraverat Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,5 

Altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri, filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis Ecclesia.
Numérotation du verset 2Par. 1,6 

Ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo federis Domini, et obtulit in eo mille hostias.
Numérotation du verset 2Par. 1,7 

Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens : Postula quod vis ut dem tibi.
Numérotation du verset 2Par. 1,8 

Dixitque Salomon Deo : Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo.
Numérotation du verset 2Par. 1,9 

Nunc igitur, Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo. Tu enim fecisti me regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terre.
Numérotation du verset 2Par. 1,10 

Da mihi sapientiam et intelligentiam ut ingredear et egrediar coram populo tuo3.
3 ingredear… tuo Rusch ] egrediar coram populo tuo et ingredear Weber
Quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare ?
Numérotation du verset 2Par. 1,11 

Dixit autem Deus ad Salomonem : Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant4, sed nec dies vite plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem.
4 oderant Ω Rusch Clementina ] oderunt Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,12 

Sapientia et scientia data sunt tibi. Divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus, nec ante te, nec post te fuerit similis tui.
Numérotation du verset 2Par. 1,13 

Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo federis et regnavit super Israel.
Numérotation du verset 2Par. 1,14 

Congregavitque sibi currus et equites.
Et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum.
Et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 1,15 

Prebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem, quasi lapides et cedros quasi sycomoros que nascuntur in campestribus multitudine magna.
Numérotation du verset 2Par. 1,16 

Adducebantur autem ei et equi
de Egypto
et de Choa
a negotiatoribus
regis qui ibant et emebant5 pretio
5 emebant] coemebant Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,17 

quadrigam equorum sexcentis argenteis,
et equum centum quinquaginta. Similiter de universis regnis Cetheorum et a regibus Syrie emptio celebrabatur.

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Par. 1,ad litteram 
marg.| marg.| {1139} .1. Confortatus est. Postquam in libro primo actum est de regno Israel proveniente, s. ipsi David ex mera voluntate divina, hic consequenter agitur de eodem regno proveniente ex successione paterna. Sicut enim inter filios David Salomon a Deo electus fuit, ut habetur lib. 1. cap. ulti. sic in regno patri suo successit, primo igitur de isto regno agitur, prout fuit integrum, et unitum. secundo de ipso, prout fuit defalcatum, et partitum cap. 10. Circa primum agitur primo de devotione Salomonis circa divina. secundo de eius magnificentia circa humana cap. 8. Ista tamen divisio non est precisa. quia inter illa que ostendunt devotionem Salomonis in divinis, interponuntur aliqua que ostendunt eius magnificentiam in humanis, et econverso, sed dicta divisio accipitur secundum partem maiorem. Circa primum vero ostenditur primo devotio Salomonis in oblatione sacrificii. secundo in edificatione templi cap. 2. Prima adhuc in duas, quia primo ostenditur Salomonis devotio in sacrificiis, secundo interponitur eius magnitudo in divitiis, ibi : Congregavitque. Prima adhuc in duas, quia primo describitur Salomonis oblatio : secundo divina acceptatio, ibi : Ecce autem in ipsa nocte. Sententia vero istarum duarum partium patet ex dictis 3Rg. 3. cap. a princ. cap. usque ad medium : exceptis que sequuntur.
marg.| marg.| {1140} .2. Precepitque Salomon. Quia voluit honorare Deum non solum per seipsum, sed et per populum sibi subiectum.
marg.| .3. Universo Israeli. Quia tota multitudo populi non fuit ibi : sed isti qui erant principales in populo : et ideo totus populus in ipsis virtualiter continebatur.
marg.| .4. Tribunis, etc. Hoc additur ad exponendum illud quod premittitur.
marg.| .5. Arcam autem Dei adduxerat. Reg. 6. dicitur quod adduxit eam de domo Aminadab, que erat in Gabaa. Dicendum quod secundum veritatem fuit adducta de Gabaa, sed quia Chariathiarim est quedam civitas propinqua ipsi Gabaa, et populus fuit ibi congregatus propter deductionem arce, ideo dicitur hic de Chariathiarim ipsam adductam fuisse, ut dictum fuit ibidem.
marg.| .6. Altare quoque eneum. Istud altare erat holocaustorum, et propter hoc Salomon voluit ibi offerre.
marg.| .7. Ascenditque Salomon ad altare. Non per seipsum, sed per sacerdotes ; ad quorum officium spectabat offerre super altare. In secunda parte dicitur.
marg.| .8. Qui tam innumerabilis est, quam pulvis. Hyperbole est, ad designandum magnam populi multitudinem.
marg.| .9. Ut ingrediar, et egrediar coram populo tuo. Iste egressus intelligitur ad bella pro defensione populi, ingressus vero ad iudicia ad prescindendum populi litigia.
Numérotation du verset 2Par. 1,ad litteram 
marg.| marg.| {1141} .1. Venit ergo. Ut ibi coram tabernaculo ubi erat arca Domini, offerret {1142} hostias, sicut in Gabaon obtulerat.
marg.| .2. Congregavitque sibi currus. Hic ostenditur magnificentia Salomonis in divitiis, et patet sententia ex dictis. 3Rg. 10 capitulo in fine.
Numérotation du verset 2Par. 1,moraliter 
marg.| marg.| {1139} .1. Confortatus est ergo. Expositio mystica posita est 3. Regum {1140}3. usque ibi :
marg.| Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon etc. Sequitur :
Numérotation du verset 2Par. 1,moraliter 
marg.| marg.| { 1141 } .2. Congregavitque sibi currus etc. Salomon autem cum confirmatus erat in suo regno per obedientiam populi perfectam, et per divinam revelationem, tamen solicite sibi providit de curribus, et equitibus, et aliis ad defensionem regni eius, et eius firmitatem pertinentibus. {1142}et per hoc ostenditur quod licet homo de divino auxilio sit securus ; tamen non debet omittere ea que rationabiliter secundum humanam viam facere videntur ad sui, et suorum securitatem, nisi sibi prohibitum esset, sicut prohibitum fuit Amasie 2Par. 25 capitulo ne secum duceret milites de regno decem tribuum, quas tamen conduxerat ad sibi auxiliandum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_1)

Notes :