Capitulum 26

1
Omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim, constituit regem pro patre suo Amasia.
2
Ipse edificavit Ahilat1 et restituit eam dicioni Iude. Postquam dormivit rex cum patribus suis.
1 Ahilat] Ahilath Weber
3
Sedecim annorum erat Ozias cum regnare cepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Iecelia2 de Hierusalem.
2 Iecelia] Hiechelia Weber
4
Fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia que fecerat Amasias pater eius.
5
Et exquisivit Deum in diebus Zacharie intelligentis et videntis Deum.
Cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus.
6
Denique egressus est et pugnavit contra Philistiim, et destruxit murum Geth, et murum Iamnie3 murumque Azoti. Edificavit quoque oppida in Azoto et in Philistiim.
3 Iamnie] Iabnie Weber
7
Et adiuvit eum Deus contra Philistiim, et contra Arabes4 qui habitabant in Gurbaal
4 Arabes] Arabas Weber
et contra Ammonitas5.
5 Ammonitas Rusch ] Ammanitas Weber
8
Appendebantque6 munera Ammonite7 Ozie, et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Egypti propter crebras victorias.
6 appendebantque ΨD Rusch Clementina ] expendebantque ΩM, expendebant ΩS, impendebantque ΩJ, pendebantque Weber |
7 munera Ammonite ΩS Rusch Clementina ] Ammanite munera Weber |
9
Edificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli, et super portam Vallis, et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas.
10
Extruxitque8 etiam turres in solitudine, et effodit9 cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate, vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo. Erat quippe homo agriculture deditus10.
8 extruxitque] extruxit Weber |
9 effodit] fodit Weber |
10 agriculture deditus] scrips. agricture de deditus cacogr. Rusch |
11
Fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad prelia sub manu Ieiel scribe Maasieque doctoris, et sub manu Ananie qui erat de ducibus regis.
12
Omnisque numerus principum per familias virorum fortium duo millia11 sexcentorum,
11 duo millia] duum milium Weber
13
et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum qui erant apti bellare12
12 bellare] ad bella Weber
et pro rege contra adversarios dimicabant.
14
Preparavit quoque eis Ozias, id est cuncto exercitui clipeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad iaciendos lapides.
15
Et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus collocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia. Egressumque est nomen eius procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroboraret13
13 corroboraret] corroborasset Weber
illum.
16
Sed cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum.
Ingressusque templum Domini et14 adolere voluit incensum super altare thymiamatis.
14 et] om. Weber
17
Statimque ingressus est15 post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi,
15 est] om. Weber
18
restiterunt regi atque dixerunt : Non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum. Hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario ne contempseris, quia non reputabitur tibi in gloriam16 a Domino Deo tuo17.
16 gloriam] + hoc Weber |
17 tuo] om. Weber |
19
Iratusque est Ozias et tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus18 in domo Domini super altare thymiamatis.
18 sacerdotibus propter hom. Rusch ] + statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus Weber
20
Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini.
21
Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis sue, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam et eiectus fuerat de domo Domini. Porro Ioathan filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terre.
22
Reliqua autem sermonum Ozie priorum et novissimorum scripsit Isaias19 filius Amos propheta.
19 Isaias] scrips. cum Is. 1, 1 ; Esaias Weber
23
Dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulcrorum eo quod esset leprosus. Regnavitque Ioathan filius eius pro eo.

Capitulum 26

Numérotation du verset 2Par. 26,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 53va
Numérotation du verset 2Par. 26,ad litteram 
marg.| marg.| {1227} .1. Omnis autem. Hic consequenter agitur de tempore Ozie, cuius primo describitur laudabilis conversatio, secundo detestabilis elatio, ibi : Sed cum roboratus. Circa primum primo describitur, ut gratiosus cum dicitur .
marg.| .2. Fecitque scilicet in principio regni sui, ut habetur In capitulo precedenti.
marg.| .3. Exquisivit Dominum in diebus. Dicit hic glossa Hebraica, quod hec est littera intelligentis timores Domini, et quod iste Zacharias idem est quod rex Ozias, et quod vocatus fuit tribus nominibus s. Ozias in principio huius c. et hoc Zacharias, et 3Rg. 15. Azarias, et dicitur hic intelligens timores Domini, quia fuit bonus, et sapiens, et timens dominum in principio regni sui. Expositores autem nostri dicunt communiter, quod iste Zacharias fuit filius Ioiade sacerdotis, quem occidit Ioas rex Iuda ut dictum est sup. 24 capitulo Secundo describitur, ut victoriosus, cum dicitur. Denique egressus est, et pugnavit contra Philisthiim. Tertio describitur, ut famosus, cum dicitur. Et divulgatum est nomen eius. Quarto ut in bonis temporalibus copiosus, quod apparet primo in edificiis que fecit, cum dicitur.
marg.| marg.| {1228}
prol.| .4. Edificavitque etc. et hec est que c. prec. vocatur porta Ephraim ibi enim fortius edificavit, quia magis indigebat, eo quod murus Ierusalem interruptus fuerat a porta Ephraim usque ad portam anguli 400. cubitis, ut habetur c. prec.
marg.| .5. Extruxitque turres in solitudine. ad custodiam animalium.
marg.| .6. Et effodit cisternas. ad potum eorum, ideo subditur :
marg.| .7. Eo quod haberet multa. et in hoc secundo ostenditur copiosus in divitiis naturalibus que sunt valde necessarie regibus quia tempore obsidionis nihil valerent artificiales divitie absque istis. Tertio ostenditur copiosus in rebus bellicis, cum dicitur. Fuit autem exercitus bellatorum eius. Et patet littera usque ibi :
marg.| .8. Quas in turribus collocavit. ibi enim efficaciores sunt defensiones, eo quod ex angulis possunt defendi due partes muri hinc, et inde.
marg.| .9. Sed cum roboratus esset. Hic consequenter describitur Ozie detestabilis elatio, quia cum deberet ex preteritis Dei beneficiis humiliari, in tantam superbiam elevatus est, quod non suffecit sibi honor regius, sed etiam voluit usurpare sacerdotis officium super altare thymiamatis offerendo incensum, et patet littera usque ibi :
prol.| { 1229 }
Numérotation du verset 2Par. 26,ad litteram 
marg.| .1. Non est tui officii Ozia. quia distincta sunt regis, et sacerdotis officia.
marg.| .2. Non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino id est illud quod reputas tibi honorificum, erit magis in vituperium ex Dei punitione. ideo sequitur :
marg.| .3. Statimque orta est lepra in fronte eius. Quamvis enim percussus fuerit lepra in toto corpore : tamen sit magis mentio de fronte : quia ibi apparuit clarius, ut a sacerdotibus expelleretur celerius, ad ostendendum {1230} etiam detestationem sui peccati, factus fuit terre motus terribilis in Ierusalem, ut habetur Zachar. ulti.
marg.| .4. Reliqua autem sermonum Ozie priorum et novissimorum scripsit Isaias. Non in libro Isaie quem habemus, sed in alio qui non fuit per Esdram reparatus, sicut et de pluribus aliis libris frequenter dictum est.
marg.| .5. Et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum. Non tamen in sepulchris Regum propter infectionem lepre.
Numérotation du verset 2Par. 26,moraliter 
marg.| marg.| {1227} .1. Omnis. Per istum Oziam qui sedecimo anno regnare cepit, et quod rectum erat in conspectu Domini fecit, significatur iuvenis bone indolis, et bene disponens regnum anime sue, per debitam subiectionem virium sensitivarum regimini rationis recte. Et quoniam ex hoc sequitur diffusio bone fame, ideo sequitur :
marg.| Et divulgatum est. talis enim iuvenis frequenter triumphat de concupiscentiis mundi, et carnis, et de insultibus diaboli. Verumtamen talis iuvenis virtuosus non est per hoc confirmatus in bono, {1228}maxime quia mutabilis est inventus. Unde contingit aliquando, quod iusto Dei iudicio nobis tamen occulto permittitur ex donis a Deo sibi collatis in superbiam elevari quod significatur per hoc quod sequitur :
marg.| .9. Sed cum roboratus. nam usurpare sibi voluit officium sacerdotis offerendo incensum, unde subditur :
marg.| Ingressusque. propter quod a Domino percussus fuit lepra, per quam significata fuit mortalis culpa, propter quam superbus separatur a consortio iustorum sicut leprosus a cohabitatione sanorum.
prol.| { 1229 }
Numérotation du verset 2Par. 26,moraliter 
marg.| .5. Dormivitque etc. Et non in sepulchris regum, per quod significat quod{1230}moriens in mortali culpa, que est spiritualis lepra non recipitur in quiete beatorum, qui cum Christo regnant in eternum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_26)

Notes :