Capitulum 10

1
Profectus est autem Roboam in Sichem1. Illuc enim cunctus Israel convenerat ut constituerent eum regem.
1 Sichem] scrips., Sichen Rusch, Sychem Weber
2
Quod cum audisset Ieroboam filius Nabath, qui erat in Egypto, fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est.
3
Vocaveruntque eum et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes :
4
Pater tuus durissimo iugo nos pressit, tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva ut serviamus tibi.
5
Qui ait : Post tres dies revertimini ad me. Cumque abisset populus,
6
iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre eius Salomone dum viveret2 dicens : Quid datis consilii ut respondeam populo ?
2 viveret] adviveret Weber
7
Qui dixerunt ei : Si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore.
8
At ille reliquit consilium senum, et cum iuvenibus tractare cepit, qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu eius3.
3 eius] illius Weber
9
Dixitque ad eos : Quid vobis videtur ? Vel respondere quid debeo populo huic ? Qui dixit mihi : Subleva iugum quod imposuit nobis pater tuus ?
10
At illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt : Sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva et sic respondebis eis : Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
11
Pater meus imposuit vobis iugum grave et ego maius pondus apponam. Pater meus cecidit vos flagellis. Ego vero cedam scorpionibus.
12
Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut preceperat eis :
13
Responditque rex dura derelicto consilio seniorum.
14
Locutusque est iuxta iuvenum voluntatem : Pater meus grave vobis imposuit iugum quod ego gravius faciam. Pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cedam scorpionibus.
15
Et non acquievit populi precibus. Erat enim voluntas4
4 voluntas] voluntatis Weber
Dei ut compleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahie Silonitis ad Ieroboam filium Nabath.
16
Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum : Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua Israel. Tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua.
17
Super filios autem Israel qui habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam.
18
Misitque rex Roboam Aduram qui preerat tributis et lapidaverunt eum filii Israel et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem.
19
Recessitque Israel a domo David usque ad diem hanc. Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Ieroboam, miserunt et vocaverunt eum congregato cetu. Et constituerunt eum5 regem super omnem Israel. Nec secutus est quispiam6 domum David preter tribum Iuda solam7.
5 eum Rusch Editio princeps 1452 cum Clementina (3Rg. 12, 20)] om. Edmaior. |
6 quispiam Rusch Editio princeps 1452] om. Edmaior. |
7 Factum est… solam Rusch Edmaior. (Θ ΩSM Editio princeps 1452 ) = 3Rg. 12, 20] om. Edmaior. |

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Par. 10,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 52ra
Numérotation du verset 2Par. 10,ad litteram 
marg.| marg.| {1173} .1. Profectus. Postquam actum est de regno David unito et integro, hic consequenter agitur de eodem diviso et defalcato. Et licet fuerint 19. reges. quia tamen aliqui pauca aut nulla fecerunt, ideo tempus eorum cum aliis describitur. Et secundum hoc residuum huius libr. In quindecim {1174}partibus dividitur : quia primo agitur de tempore Roboam filii Salomonis in hoc capitulo Secundo de tempore Abie cap. 13. Tertio de tempore Asa cap. 14. Quarto de tempore Iosaphat cap. 17. Quinto de tempore Ioram cap. 21. Sexto de tempore Ochozie cap. 22. Septimo de tempore Ioas cap. 23. Octavo de tempore Amasie cap. 25. Nono de tempore Ozie cap. 26. Decimo de tempore Ionathan cap. 27. Undecimo de tempore Achaz capit. 28. Duodecimo de tempore Ezechie cap. 29. Decimotertio de tempore Manasse capit. 33. {1175}Decimoquarto de tempore Iosie capit. 34. Quintodecimo de tempore filiorum eius ca. 35. Circa primum describitur primo regni David divisio. Secundo divisionis confirmatio ca. 21. Prima in duas, quia primo describitur divisionis occasio Secundo ipsa divisio ibi : Populus autem. Sententia autem istarum{1176}partium patet ex dictis Reg. 12. usque ad medium capituli.
Numérotation du verset 2Par. 10,ad litteram 
marg.| .1. Factum. Totum istud usque ad finem huius capituli non est de textu, quia non est in hebreo nec in libris correctis, sed de 3Rg. 12. acceptum est et delatum in hoc loco ex imperitia scriptorum seu correctorum, et ex ignorantia Hebraice veritatis, sicut et aliis pluribus locis simile factum est.
Numérotation du verset 2Par. 10,moraliter 
marg.| marg.| {1173} .1. Profectus est autem etc. Expositio mystica posita est tertii Regum duodecimo capite.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_10)

Notes :