Capitulum 2

Numérotation du verset 2Par. 2,1 

Decrevit autem Salomon edificare domum nomini Domini et palatium sibi.
Numérotation du verset 2Par. 2,2 

Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui cederent lapides in montibus, prepositosque eorum tria millia sexcentos.
Numérotation du verset 2Par. 2,3 

Misit quoque ad Hiram regem Tyri
dicens : Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina, ut edificaret sibi domum in qua et habitavit,
Numérotation du verset 2Par. 2,4 

sic fac mecum ut edificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam, ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere, sabbatis quoque et neomeniis, et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum que mandata sunt Israeli.
Numérotation du verset 2Par. 2,5 

Domus autem quam edificare cupio magna est. Magnus est enim Deus noster super omnes deos.
Numérotation du verset 2Par. 2,6 

Quis ergo poterit prevalere ut edificet ei dignam domum ? Si celum et celi celorum capere eum nequeunt1 quantus ego sum ut possim edificare ei2 domum ? Sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo.
1 nequeunt] non queunt Weber |
2 edificare ei] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Par. 2,7 

Mitte ergo3 mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento, aere et4 ferro, purpura, coccino, et hyacintho et qui sciat sculpere celaturas5 cum his artificibus quos mecum habeo in Iudea et in Hierusalem, quos preparavit David pater meus.
3 ergo] igitur Weber |
4 et] om. Weber |
5 sculpere celaturas] scalpere celata Weber |
Numérotation du verset 2Par. 2,8 

Sed et ligna cedrina mitte mihi et archetina6 et pinea de Libano. Scio enim quod servi tui noverint
6 archetina] arceuthina Weber
cedere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis,
Numérotation du verset 2Par. 2,9 

ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio edificare magna est nimis et inclita.
Numérotation du verset 2Par. 2,10 

Preterea operariis qui cesuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti millia, et ordei choros totidem, olei quoque sata viginti millia.
Numérotation du verset 2Par. 2,11 

Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni : Quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum.
Numérotation du verset 2Par. 2,12 

Et addidit dicens : Benedictus Dominus Deus Israel qui fecit celum et terram, qui dedit David regi filium sapientem, et eruditum, et sensatum atque prudentem, ut edificaret domum Domino et palatium sibi.
Numérotation du verset 2Par. 2,13 

Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram
patrem meum,
Numérotation du verset 2Par. 2,14 

filium mulieris de filiabus Dan,
cuius pater fuit Tyrius7 qui noverit operari in auro
7 fuit Tyrius] inv. Weber
et argento,
aere8,
8 aere] et praem. Weber
et ferro,
et marmore,
et lignis,
in purpura
quoque et hyacintho,
et bysso,
et coccino,
et qui sciat celare omnem sculpturam9 et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui.
9 sculpturam] scalpturam Weber
Numérotation du verset 2Par. 2,15 

Triticum ergo et ordeum, et oleum, et vinum que pollicitus es domine mi mitte servis tuis.
Numérotation du verset 2Par. 2,16 

Nos autem cedemus ligna de Libano quotquot10 necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe, tuum erit transferre ea in Hierusalem.
10 quotquot] quot Weber
Numérotation du verset 2Par. 2,17 

Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos
qui erant in terra Israel post dinumerationem quam dinumeravit David pater eius, et inventi sunt centum quinquaginta tria millia et sexcenta11.
11 tria millia et sexcenta] millia et tria millia sescenti Weber
Numérotation du verset 2Par. 2,18 

Fecitque ex eis
septuaginta millia qui humeris onera portarent,
et octoginta millia
qui
Lapides
in montibus
cederent.
Tria
autem millia12 et sexcentos prepositos operum populi.
12 autem millia] inv. Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Par. 2,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 51va
Numérotation du verset 2Par. 2,ad litteram 
marg.| marg.| {1141} .1. Decrevit autem. Hic consequenter describitur devotio Salomonis in edificatione templi. et primo describitur huius edificationis preparatio. secundo operis prosecutio. tertio capitulo tertio templi edificati dedicatio {1142} cap. 5. Preparatio autem edificationis consistit in materia, et operariis, de quibus hic agitur. et patet sententia ex dictis 3Rg. 5 capitulo ubi eadem ponuntur, licet ordo in aliquibus varietur ; hic etiam adduntur aliqua que discurrentur.
Numérotation du verset 2Par. 2,ad litteram 
marg.| marg.| { 1143 } .1. Et ad propositionem panum. Quia semper erant ibi panes propositionis, non tamen semper iidem panes, quia in sabbatho amovebantur primi, et ponebantur novi.
marg.| .2. Et ad holocaustomata. Hoc erat iuge sacrificium.
marg.| .3. Sabbathis quoque, et neomeniis. Que sint ista festa, dictum fuit primo libro 23. cap. In fine.
marg.| .4. Si enim celum. Hoc dixit Salomon ad removendum errorem, ne aliquis crederet deitatem loco determinato circumscribi.
marg.| .5. Mitte ergo mihi. 3. Regum 7.b. dicitur : Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram. De voluntate enim Hiram regis Tyri ivit. Iste Hiram fuit notabilis artifex ; et ideo dicitur ab eo missus, ad petitionem tamen Salomonis.
marg.| .6. Et hordei coros totidem. 3Rg. 5. Non fit mentio de isto hordeo, quia ibi solum sit mentio de cibo hominum : hordeum autem istud erat ad pabulum animalium.
marg.| .7. Olei quoque sata. Immediate subditur in hebreo : Et vini batos {1144}viginti milia, quod omittitur in translatione nostra : quia patet ex hoc quod infra dicitur : Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum.
marg.| .8. Misi ergo tibi virum. Rex enim Tyri vocabat eum patrem ; tum propter etatem : tum propter artis sue excellentiam, ut patet in littera. Hebrei tamen dicunt hic : Hiram patris mei. quia omnia nomina apud eos sunt indeclinabilia, sicut apud nos cornu, et gelu id est artificem excellentem a tempore patris mei, et sicut fuit excellens apud cum, ita et mecum.
marg.| .9. Filium mulieris de filiabus. 3Rg. 7.b. dicitur : Et tulit Hiram de Tyro filium mulieris vidue de tribu Nephthali, patre Tyrio. Quod exponunt Hebrei sic, quod secundum veritatem mater huius Hiram fuit Iudea, et de tribu Dan, ut hic dicitur. Pater autem eius fuit Iudeus, et de tribu Nephthali : ideo 3Rg. dicitur : Hiram de tribu Nephthali : quia genealogizatio fit ex parte patris magis quam matris. dicitur tamen pater eius Tyrius, non natione, sed habitatione ; quia habitavit ibi : sicut 2. Regum 6.b. dicitur ; Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethei. qui sic cognominabatur, eo quod habitaverat in Geth ; erat tamen de tribu Levi. Cetera patent ex dictis 3Rg. 5.
Numérotation du verset 2Par. 2,ad litteram 
marg.| marg.| { 1145 } .1. Triticum ergo, et hordeum, et oleum. Supra non fecit {1146} mentionem de vino, sed quia hic repetitur, tenendum quod a principio fuit sub pacto, sicut et alia.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_2)

Notes :