Capitulum 13

1
Anno decimo octavo1 regis Ieroboam, regnavit Abia super Iudam.
1 decimo octavo] inv. Weber
2
Tribus annis regnavit in Hierusalem, nomenque matris eius Michaia filia Uriel de Gabaa, et erat bellum inter Abia et Ieroboam.
3
Cumque inisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros et electorum quadraginta2 millia, Ieroboam instruxit e contra aciem octoginta3 millia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi.
2 quadraginta] quadringenta Weber |
3 octoginta] octingenta Weber |
4
Stetit igitur Abia super montem Semeron4 qui erat in Ephraim et ait : Audi Ieroboam et omnis Israel.
4 Semeron] Someron Weber
5
Num ignoratis quod Dominus Deus Israel dederit regnum David super Israel in sempiternum ipsi et filiis eius et5 pactum salis ?
5 et] om. Weber
6
Et surrexit Ieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum.
7
Congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial, et prevaluerunt contra Roboam filium Salomonis. Porro Roboam erat rudis et corde pavido, nec potuit resistere eis.
8
Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Ieroboam in deos,
9
et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum. Quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro, in bobus et in arietibus, statim6 fit sacerdos eorum qui non sunt dii.
6 statim ΩSM Rusch ] septem Weber
10
Noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus. Sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et levite sunt in ordine suo.
11
Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama iuxta legis precepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima. Estque apud nos candelabrum aureum et lucerne eius, ut accendantur semper ad vesperam. Nos quippe custodimus precepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis.
12
Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos, filii Israel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.
13
Hec illo loquente Ieroboam retra7 moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu.
7 retra] retro Weber
14
Respiciensque Iudas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere ceperunt.
15
Omnesque viri Iuda vociferati sunt. Et ecce illis clamantibus perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel qui stabat ex adverso Abia et Iuda.
16
Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum.
17
Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israel quiquaginta8 millia virorum fortium.
8 quiquaginta] quingenta Weber
18
Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et vehementissime confortati filii Iuda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.
19
Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam et cepit civitates eius Bethel,
et filias eius et Hiesena
cum filiabus suis, Ephron quoque et filias eius.
20
Nec valuit ultra resistere Ieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est.
21
Igitur Abia confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim, procreavitque viginti duos filios et sedecim filias.
22
Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum eius scripta sunt diligentissime in libro Addo prophete9.
9 Addo prophete] inv. Weber | Addo] Abdo ΩM

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Par. 13,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 52r b
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 52va
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 52vb
Numérotation du verset 2Par. 13,ad litteram 
marg.| marg.| {1181} Anno decimo. Hic consequenter agitur de tempore Abia. Et primo describitur eius genealogia. Secundo pugna, ibi : Cumque inisset Abia certamen. Tertio victoria, ibi : Respiciensque Iudas. Quarto occulta, ibi : Quem percussit dominus. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Nomenque. sup. 11 capitulo vocatur Maacha. Et dicendum quod est idem nomen variarum tamen, quod frequenter fit in nominibus Hebreis, et Latinis, ut frequenter dictum est.
marg.| .2. Filia Uriel. sup. 11. dicitur. Filia Absalon. sic est in hebreo et non Abissalon, ut habent aliqui libri, et male, et ex hoc ulterius erant alii credentes quod fuerit Absalon filius David. Dicitur enim hic filia Uriel de Gabaa, Absalon autem filius David fuit de Ierusalem. Ad illud vero quod inductum est de discordia nominis patris istius qui vocatur hic Uriel, et supra Abissalon, Dicunt aliqui quod Uriel fuit pater eius, ut dicitur hic, Abissalon vero avus eius, et sic vocatur eius filia, quia filii filiorum dicuntur filii parentum. Unde Ruth 4.d. Natus est filius Noemi id est nepos. Aliter potest dici quod pater Maacha fuit binomius, sicut et multi alii, et hic exprimitur unum nomen, et aliud, sup. 11 capitulo et 3Rg. 15.
marg.| .3. Cumque. Hic describitur ipsius Abie cum Ieroboam pugna, ubi primo describitur bellatorum hinc, et inde numerus, et patet littera. Secundo pugne locus, cum dicitur. Super montem Semeron. Tertio persuasio Abie ad inducendum adversarios, ut sine bello recederent, ut patebit infra, ubi primo allegat ordinationem Domini dantis regnum David, et filiis eius in perpetuum. Ideo subditur :
marg.| .4. In pactum. In omni enim sacrificio Domini ponebatur sal, et ideo apud Iudeos pactum firmum, et stabile dicebatur pactum salis. Secundo allegat ipsius Ieroboam, usurpationem iniustam regni, dicens, Et surrexit Ieroboam, etc.
marg.| .5. Congregatique. nihil habentes de pondere veritatis.
prol.| {1182}
marg.| .6. Et filii id est absque iugo divine legis, et recte rationis.
marg.| .7. Et prevalerunt. Cuius causa subditur, Porro Roboam erat rudis id est stolidus. Unde in hebreo hic habetur : Puer non etate. quia in principio regni sui iam erat quadraginta, et unius anni, ut habetur : tertio Regum decimoquarto capitul. sed dicitur puer sensu.
marg.| .8. Et corde. In hebreo habetur : Et corde tenero id est impotenti ad aliquid sustinendum.
marg.| .9. Nunc ergo. quia ipse erat rex principalis, et filii David eius vicarii. Et hic patet quod iste Ieroboam volebat etiam occupare regnum Iuda. Tertio allegat Abia ipsius Ieroboam, et eius populi idololatriam, cum dicitur.
marg.| .10. Habetisque. In qua confiditis, sed pro nihilo, quia sunt subditi idololatrie peccato, licet enim in vitulis aureis primo adoraverint Deum secundum opinionem aliquorum que probabilis est, ut dictum est 3. Regum decimosecundo, tamen extunc fuit ibi quidam idololatrie modus, quia adorabant eum in imagine prohibita, ut habetur Ex. vigesimo. Item procedente tempore adoraverunt ibi demones dantes responsa. Unde supra 11 capitulo dicitur de Ieroboam. Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et demoniorum. Unde subditur, Atque vitulos.
marg.| .11. Et eiecistis Sacerdotes. unde habetur : sup. 11.
marg.| .12. Quicumque venerit. Hoc est, quicumque voluerit pretium dare erit sacerdos, et poterit offerre. Quarto allegat Abia in populo suo ipsius Dei debitam fidem, et culturam, dicens.
marg.| .13. Noster autem. est verus Deus solus.
marg.| .14. Sacerdotesque. quos elegit dominus in sacerdotes sibi, ut habetur Ex. 28.
marg.| .15. Et Levite scilicet cantorum, ianitorum, et aliorum officiorum prout ordinavit David, ut habetur supra 1. libro vigesimoquinto c.
marg.| .16. Holocausta quoque scilicet iuge sacrificium quod offerebatur omni die mane, et vespere.
marg.| .17. Et thymiama iuxta scilicet ex quatuor rebus aromaticis, ut habetur Ex. 30 capitulo
prol.| { 1183 }
Numérotation du verset 2Par. 13,ad litteram 
marg.| .1. Et proponuntur panes scilicet duodecim quolibet sabbatho renovando.
marg.| .2. Estque apud nos candelabrum aureum. licet enim essent in templo undecim candelabra aurea, ut dictum est sup. 4 capitulo tamen Sesac rex Egypti spoliaverat templum, ut dictum est sup. 12 capitulo et forte abstulerat decem que fecerat Salomon, dimittens illud solum quod fecerat Moyses. Vel ponitur hic singulare pro plurali.
marg.| .3. Candelabrum id est candelabra, sicut Ex. 8.f. Venit musca gravissima id est multitudo, etc. Unde subditur :
marg.| .4. Et lucerne id est lucerne, quia in quolibet candelabro erant septem lucerne, ut dictum est, supra capitulo 4.
marg.| .5. Ut accendatur. Plures enim lucerne ardebant de nocte quam de die, et ideo alique extinguebantur mane, et reaccendebantur vespere.
marg.| .6. Ergo in exercitu. qui semper assistit suis veris cultoribus.
marg.| .7. Filii Israel nolite pugnare. quia pugnando contra nos qui sumus eius servi, pugnabitis contra ipsum. Et sic patet quod dictum est in principio huius persuasionis, videlicet quod Abia intendebat monere filios Israel, ad hoc quod recederent absque mutuo conflictu, sed sua persuasio non habuit effectum. Unde subditur :
marg.| .8. Hec illo loquente. Stans enim ex opposito fingebat se velle pugnare a parte {1184} anteriori tantum, sed malitiose querebat eum, cum hoc invadere a parte posteriori.
marg.| .9. Respiciensque. Hic consequenter ponitur ipsius Abie victoria quia cum videret se, et exercitum suum predicto modo inclusum.
marg.| .10. Clamavit ad Dominum. confidens de eius auxilio. ideo sequitur :
marg.| .11. Perterruit Deus. Modus autem perterrendi non exprimitur in textu, nec in glossa quam viderim, sed potuit esse per aliquod exterius, s. per fragorem tonitrui, et lapides grandinis, vel huiusmodi, sicut dicitur de Philistheis, 1. Re. 7. vel immittendo terrorem interius tantum per quem deficeret cor, et per consequens membra exteriora ad se defendendum, quia motus vitalis spirituum procedit a corde ad membra exteriora. Sequitur :
marg.| .12. Et cepit civitates id est villas sibi adiunctas.
marg.| .13. Quem percussit. Hic ultimo describitur ipsius Abie culpa occulta propter quam a Domino interfectus est. Et ista ut dicunt aliqui, fuit, quia capiendo civitatem Bethel idola ibi inventa reservavit in detrimentum sui, et coluit. Nec mirum, quia de ipso dicitur 3. Re. 15.a. Ambulavit que in omnibus peccatis patris sui scilicet Roboam, qui tamen fuit idololatra, ut dictum est c. prec. Aliqui vero exponunt de Ieroboam, sed non est verisimile, quia non agitur hic de eius fine, sed de fine Abie.
prol.| {1181}Libri II Paralipomenon
prol.| Capitulum 13
Numérotation du verset 2Par. 13,moraliter 
marg.| .1. Anno decimooctavo. Per Abiam qui interpretatur pater meus dominus, significari potest quilibet fidelis Christianus, fideliter dicens Deo, Pater noster qui, etc. Per Ieroboam autem qui divisio populi {1182}interpretatur, signatur diabolus qui divisionem inter homines ponere machinatur. Gregorius hom. 29. Solerter intuendum est, quod antiquus hostis dum mentem nostram ad rerum temporalium dilectionem trahit, infirmiorem contra nos proximum {1183}excitat, qui ea ipsa que diligimus, auferre moliatur, nec curat antiquus hostis hoc faciens, ut terrena tollat, sed ut charitatem in nobis feriat. Igitur per Abiam in virtute Dei confidentem contra Ieroboam pugnantem, significatur quilibet bonus Christianus in Christi virtute fiducialiter contra diabolum pugnaturus.
Numérotation du verset 2Par. 13,moraliter 
marg.| Ieroboam retro. per quod significatur malitia demonis querentis fraudulenter nocere hominibus virtuosis, 1Pt. 5.b. Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circumit querens quem devoret, cui resistite fortes in fide.
prol.| {1184}
marg.| .11. Et ecce illis. per quod significatur quod vociferantibus predicatoribus voce predicationis, et devotis personis voce sancte orationis terretur diabolus, et cum exercitu suo fugatur.
marg.| .12. Et cepit civitates. per quod significatur recuperatio bonorum per malitiam diaboli mortificatorum. Nam recuperata gratia, reviviscunt opera meritoria, que per deceptionem diaboli fuerant mortificata.
marg.| Igitur Abia confortato. Per hanc enim filiorum generationem significatur bonorum operum multiplicatio, que procedunt ex gratia, et libero arbitrio, quasi per quandam spiritualem generationem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_13)

Notes :