Capitulum 12
1
Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini et omnis Israel cum eo.
2
Anno autem quinto regni Roboam
ascendit Sesac rex Egypti in Hierusalem, quia peccaverunt Domino,
3
cum mille ducentis curribus et sexaginta millibus equitum, nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Egypto, Libyes scilicet et Trogodite et Ethiopes.
4
Cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Hierusalem.
5
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac. Dixitque ad eos : Hec dicit Dominus. Vos, principes Israel1, reliquistis me et ego reliqui vos in manu2 Sesac.
1 principes Israel]
om. Weber
|
2 manu] mauu
cacogr. Rusch
|
6
Consternatique principes Israel et rex dixerunt : Iustus est Dominus.
7
Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens : Quia humiliati sunt non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac.
8
Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis mee et servitutis regni terrarum.
9
Recessit itaque Sesac rex Egypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis. Omniaque secum tulit, et clipeos aureos quos fecerat Salomon,
10
pro quibus fecit rex aeneos et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
11
Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos. Iterumque referebant ad armamentarium suum.
12
Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus. Siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona.
13
Confortatus est igitur Roboam3 in Hierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cepisset, et decem et septem4 annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanites5.
3 Roboam] rex
praem. Weber
|
4 et septem] septemque
Weber
|
5 Ammanites
Amiatinus
Θ
; cf. 3Rg. 14, 21
etc.] Amanites Ψ, Amanitis Ω, Ammanitis
Weber
, Ammonitis
Rusch
|
14
Fecitque6 malum et non preparavit cor suum ut quereret Dominum.
6 Fecitque] Fecit autem
Weber
15
Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semei7 prophete,
7 Semei] Semeie
Weber
et Addo8 videntis,
8 Addo] Abdo ΩM
diligenter9 exposita. Pugnaveruntque adversum se Roboam et Ieroboam cunctis diebus.
9 diligenter] et
praem. Weber
16
Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius eius pro eo.
Capitulum 12
Numérotation du verset
2Par. 12,ad litteram
marg.|
marg.| {1177}
Cumque roboratum fuisset.
Hic consequenter describitur processus regni Roboam in deficiendo. Et primo describitur regis et populi transgressio. Secundo contritio, ibi : Semeias aut. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Cumque roboratum fuisset.
modo dicto cap. preced.
marg.|
.2.
Dereliquit legem.
ad idololatriam declinando secundum modum matris sue que fuit Naama Ammonitis, ut dicitur infra eod. c.
prol.|
{1178}
marg.|
.3.
Et omnis Israel
id est maior pars populi qui erat pronus ad idololatriam, aliqui tamen in hoc non fuerunt eum secuti, ut patebit infra eodem capitulo Consequenter ponitur transgressionis punitio, cum dicitur.
marg.|
.4.
Ascendit Sesac.
de ordinatione Domini ad puniendum peccatum regis et populi : quia malum pene est a Deo, inquantum iuste infertur, propter quod dicitur Amos 3.b. Non est malum in civitate quod dominus non fecerit.
Numérotation du verset
2Par. 12,ad litteram
marg.|
marg.| {
1179
}
.1.
Semeias autem.
Hic ponitur regis, et populi contritio, vexatione eis dante intellectum, propter quod receperunt prophete verbum. unde dicitur. Semeias autem. qui non potentes resistere ipsi Sesac in campo fugerant in Ierusalem tamquam ad civitatem regiam, fortissimam, et munitissimam.
marg.|
.2.
Vos reliquistis me.
Ad idola declinando.
marg.|
.3.
Et ego reliquis vos.
Auxilium meum subtrahendo.
marg.|
.4.
Iustus est.
confitentes peccatum suum humiliter, et veraciter exaudiendo.
marg.|
.5.
Cumque vidisset.
per delicti sui confessionem, et penitentiam. Ex hoc subditur pene diminutio, cum subditur :
marg.|
.6.
Quia humiliati sunt.
Totaliter delendo.
marg.|
.7.
Daboque eis.
Quia non permittam Sesac civitatem, et populum destruere, tamen permittam eos ipsi Sesac servire sub tributo. Cuius causa subditur :
marg.|
.8.
Ut sciant.
per experientiam.
marg.|
.9.
Distantiam.
Quia servitus Dei suavis est, et consolabilis, servitus autem humana dura, et quasi importabilis est. Unde legitur de multis, quod magis elegerunt mori, quam subiici servituti, sicut refert Iosephus libro de bello iudaico, quia Eleazar Iudeus cum multis aliis in quodam castro a Romanis {1180}obsessus, qui videntes, quod erant capiendi, interfecerunt se mutuo, de subiicerentur Romanorum servituti.
marg.|
.10.
Recessit itaque.
non ab obsidione tantum, quia ingressus fuit Ierusalem, ut patet ex sequentibus cum dicitur.
marg.|
.11.
Sublatis.
Dicit enim Iosephus, quod Roboam timore ductus fecit sibi portas aperiri, tamen sub certis pactis, que tamen Sesac non tenuit, sed magis templum, et domum regiam spoliavit.
marg.|
.12.
Pro quibus.
ex quo patet deiectio regni ab aurea magnificentia in eneam.
marg.|
.13.
Siquidem.
Quia aliqui ad idololatriam non declinaverant quorum intuitu Deus pepercit etiam aliis, non tamen a toto, sed a tanto.
marg.|
.14.
Confortatus est ergo,
etc. erat enim parui cordis, ut habetur c. sequenti Et ideo accepit confortationem in modico, videlicet quod remansisset sibi civitas, et vita, et nomen regium.
marg.|
.15.
Nomen autem.
Erat enim Gentilis, et idololatra, et sic docuit filium suum. unde subditur : Fecitque.
marg.|
.16. In
libris.
Isti libri non habentur, quia non fuerunt reparati ab Esdra.
marg.|
.17.
Pugnaveruntque.
Licet enim primum bellum generale inter eos fuerit prohibitum a Deo, ut dictum est in principio 11. capitulo. tamen bella particularia fuerunt in extremitatibus utriusque regni, sicut solet fieri in extremitatibus regnorum ab invicem discordantium.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_12)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_12)
Notes :