Capitulum 14
Numérotation du verset
2Par. 14,1
Dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David. Regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius diebus quievit terra annis decem.
Numérotation du verset
2Par. 14,2
Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria
peregrini cultus et excelsa,
3
et confregit statuas, lucosque succidit,
4
ac precepit Iude ut quereret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata,
5
et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana, et regnavit in pace.
6
Edificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quietus erat, et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino largiente.
7
Dixit autem Iude : Edificemus civitates istas et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum. Edificaverunt igitur et nullum in extruendo impedimentum fuit.
8
Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta millia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia. Omnes isti viri fortissimi.
9
Egressus est autem contra eos Zara Ethiops cum exercitu decies centena millia, et curribus trecentis, et venit usque Maresa.
10
Porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata que est iuxta Maresa.
11
Et invocavit Dominum Deum et ait : Domine, non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus, adiuva nos Domine Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem, Domine Deus noster tu es, non prevaleat contra te homo.
12
Exterruit itaque Dominus Ethiopes1 coram Asa et Iuda. Fugeruntque Ethiopes,
1 Ethiopes] Ethiopas
Weber
13
et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat usque Gerara2. Et ruerunt Ethiopes usque ad internicionem, quia Domino cedente contriti sunt et exercitu illius preliante. Tulerunt ergo spolia multa,
2 Gerara] Gerar
Weber
14
et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare. Grandis quippe cunctos terror invaserat, et diripuerunt urbes et multam predam asportaverunt,
15
sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum, reversique sunt Hierusalem.
Capitulum 14
Numérotation du verset
2Par. 14,ad litteram
marg.|
marg.| {1185}
.1.
Dormivit autem.
Hic consequenter agitur de tempore ipsius Asa, cuius primo describitur conversatio bona. Secundo consolatio prophetica. Tertio prevaricatio mala c.6. Circa primum describitur primo ipsius Asa vita virtuosa. Secundo eius victoria miraculosa, ibi : Egressus est autem. Circa primum dicitur.
marg.|
.2. In
cuius.
quia in principio regni vixit sancte, ideo dominus dedit ei pacem decem annis, ut posset regnum suum munire, quod et fecit, ut patet ex sequentibus.
marg.|
.3.
Et subvertit altaria.
id est idolorum qui dicuntur dii alieni.
marg.|
.4.
Et excelsa.
Contrarium videtur sequenti c. ubi dicitur, Excelsa autem derelicta sunt. Et 3Rg. 15. dicitur de ipso, Excelsa autem non abstulit. Dicendum quod aliqua erant excelsa, ubi colebantur idola, et illa abstulit, ut hic dicitur. Alia autem erant excelsa, in quibus offerebantur Deo sacrificia, quod fuit licitum quamdiu arca non habuit stabilem mansionem, prout dictum fuit Dt. 12. et 1Rg. 7. Sed post edificationem {1186}templi non fuit licitum, nisi ex dispensatione divina spirituali, tamen hoc permissit Asa de sacrificiis votivis, et multi alii reges ad evitandum maius malum scilicet ne talia offerrentur idolis et demonibus, sicut permittuntur meretrices in civitatibus, ne omnia turbentur libidinibus.
marg.|
.5.
Et faceret.
quantum ad precepta decalogi, que proprie dicuntur lex.
marg.|
.6.
Et universa.
que sunt quedam conclusiones ex preceptis decalogi elicite, vel quedam supposita ad decalogi precepta, sicut est preceptum dilectionis Dei et proximi, prout dictum fuit Dt. 6. Cetera patent ex dictis usque ibi :
marg.|
.7.
Habuit autem Asa in exercitu.
id est habentium scientiam preliandi in scutis et hastis.
marg.|
.8.
Egressus est autem,
Hic consequenter describitur ipsius Asa victoria miraculosa, et patet littera usque ibi :
marg.|
.9.
Porro Asa perrexit.
ne intrando regnum suum devastaret terram suam.
marg.|
.10.
Et invocavit.
devote et confidenter.
marg.|
.11.
Domine non.
quia est virtutis infinite, cui omnis alia virtus comparata nulla est.
marg.|
.12. In
te enim.
non in viribus nostris.
prol.|
{1187}
Numérotation du verset
2Par. 14,ad litteram
marg.|
.1.
Non prevaleat
id est contra nos qui venimus ad pugnam in nomine tuo.
marg.|
.2.
Exterruit itaque.
per effectum exteriorem vel interiorem sicut dictum fuit capitulo precedenti de Ieroboam et eius exercitu : quia non exprimitur {1188}hic qualiter illud fuerit sicut nec ibi :
marg.|
.3.
Quia Domino.
exercitu illius preliante id est angelicis potestatibus, que dicuntur Domini exercitus : Vel exercitus Domini potest hic intelligi exercitus Asa, qui pugnabat in nomine Domini. Cetera patent in littera.
Numérotation du verset
2Par. 14,moraliter
marg.|
marg.| {1185}
.1.
Dormivit autem.
Sequitur :
marg.|
†
Regnavitque,
etc. Per Asa qui interpretatur factura vel sustollens id est sursum tollens, significatur bonus rex vel princeps qui se recognoscit esse facturam Dei ; propter quod in principio regni sursum tollit vel erigit animum suum ad querendum honorem Dei et bonum populi sui sibi commissi, ideo subditur :
marg.|
†
Fecit autem Asa
scilicet in destructione cultus diabolici, et in promotione cultus divini. ideo subditur :
marg.|
.3.
Et subvertit altaria.
Et subditur :
marg.|
†
Et precepit.
Nam talis rex per se et per alios inducit populum suum quantum potest ad serviendum Domino, in bonis moribus et fide vivendo, nec tamen omittit ea que sunt agenda secundum {1186}viam humanam ad regni sui defensionem, ne tentare dominum videatur. ideo sequitur :
marg.|
†
Edificavit quoque. Egressus est autem
id est contra Asa et homines suos.
marg.|
.8.
Zara Ethiops
id est rex Ethiopum, per quem significatur rex demonum. Nam demones frequenter apparuisse leguntur in specie Ethiopum. Contra vero bonos reges et eorum populum diabolus excitat bellum spirituale per se et satellites suos, et aliquando bellum corporale per malos homines ad modum Ethiopum vitiis denigratos. Et quoniam in utroque bello bonus rex indiget auxilio divino. Ideo subditur :
marg.|
.10.
Et invocavit.
quia per orationes devotas in utroque bello victoria frequentius obtinetur. Ideo subditur : Exterruitque dominus Ethiopes, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_14)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_14)
Notes :