Nicolaus de Lyra

Capitulum 15

1
Azarias autem filius Obed1 facto in se spiritu Dei.
1 Obed] Oded Weber
2
Egressus est in occursum Asa et dixit ei : Audite me Asa, et omnis Iuda, et Beniamin. Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quesieritis eum invenietis, si autem dereliqueritis derelinquet vos.
3
Transibunt autem dies multi2 in Hierusalem3 absque Deo vero, et absque sacerdote, absque4 doctore, et absque lege.
2 dies multi] inv. Weber |
3 Hierusalem] Israel Weber |
4 absque] om. Weber |
4
Cumque reversi fuerint in angustia sua et clamaverint5 ad Dominum Deum Israel et quesierint eum, reperient eum6.
5 et clamaverint] om. Weber |
6 eum] om. Weber |
5
In tempore illo non erit pax egrediendi
et ingrediendi7
7 egrediendi et ingrediendi] egredienti et ingredienti Weber
sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum.
6
Pugnabit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.
7
Vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestre. Erit enim merces operi vestro.
8
Quod cum audisset Asa scilicet verba8 et prophetiam Azarie filii9 Obed10 prophete confortatus est, et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin, et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum domus11 Domini.
8 scilicet verba] inv. Weber |
9 Azarie filii] om. Weber |
10 Obed ΩS ΩJ etc. Rusch ] Obeth Ψ, Oded hic et ubique in 2Par. Weber |
11 domus] om. Weber |
9
Congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon. Plures enim ad eum confugerant ex Israel, videntes quod Dominus Deus illius esset cum illo12.
12 illo] eo Weber
10
Cumque venissent in13 Hierusalem mense tertio anno quinto decimo regni Asa,
13 in] om. Weber
11
immolaverunt Domino in die illa de manubiis et preda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem millia.
12
Et intravit ex more ad corroborandum fedus ut quererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua.
13
Si quis autem inquit non quesierit Dominum Deum Israel moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
14
Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tube et in sonitu bucinarum.
15
Omnes qui erant in Iuda cum execratione, in omni enim corde suo iuraverunt, et in tota voluntate quesierunt eum, et invenerunt, prestititque eis Dominus requiem per circuitum.
16
Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi, quod omne contrivit, et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron.
17
Excelsa autem derelicta sunt in Israel. Attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius,
18
ea que voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum, vasorumque diversam supellectilem.
19
Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa.

Capitulum 15

Numérotation du verset 2Par. 15,ad litteram 
marg.| marg.| {1187} .1. Azarias autem. Sic debet scribi, quia sic est in hebreo Hic consequenter circa Asa ponitur consolatio prophetica. Circa quam primo describitur prophete denuntiatio. Secundo ipsius Asa et populi consolatio, ibi : Quod cum audisset Asa. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Egressus est in occursum. Ad denuntiandum sibi bona que libenter cito nuntiantur. Unde subditur :
marg.| .3. Dominus vobiscum. supple est : et fuit in isto prelio.
marg.| .4. Quia fuistis. per veram fidem et cultum debitum.
marg.| .5. Transibunt autem. Dicunt expositores nostri. quod ista prophetia intelligitur communiter de futuro, sicut sonat nostra translatio, et fuit impleta tempore captivitatis Babylonice, quia Iudei extra Ierusalem non poterant offerre Deo sacrificia : et ideo tempore captivitatis Babylonice fuerunt sine Deo vero. Hoc modo, s. colendo eum per sacrificia : multi etiam de ipsis relicto Iudaismo, conversi fuerunt ad cultum idolorum.
marg.| .6. Et absque sacerdote. quia officium sacerdotum in oblatione sacrificiorum tunc cessavit.
marg.| .7. Absque lege. quia Nabuzardan libros legis combussit, quos postea per magnum tempus Esdras reparavit.
marg.| .8. Cumque reversi fuerint id est existentes in captivitate Babylonica.
marg.| .9. Ad dominum. per veram penitentiam, vexatione dante eis intellectum.
marg.| .10. Reperient eum. quod fuit impletum tempore Cyri : qui dedit licentiam Iudeis redeundi in Ierusalem. et reedificandi templum Domini, ut habetur Esdre. 1.
marg.| .11. In tempore. quia Iudei reversi de captivitate Babylonica, per longum tempus fuerunt in magna afflictione positi : quia Samaritani et alii eorum vicini frequenter molestabant eos et invadebant, ut habetur libro Neemie in pluribus locis.
prol.| {1188}
marg.| .12. Pugnabit enim. quia temporibus illis surrexerunt multa belle in partibus illis, ut patet intuenti historias illius temporis, Dicunt etiam quod perfectius impleta est illa prophetia per captivitatem Iudeorum factam per Titum et Vespasianum. Iudei vero totam istam litteram exponunt de tempore quod fuit ante Asa : Ut melius intelligatur ista expositio. Primo ponam litteram prout iacet et secundum Hebraicam veritatem : littera enim Hebraica habet, Transibunt, sed sic incipit. Et dies multi in Israel ad non Deum verum, et ad non sacerdotem, et ad non legem : et reversus est in angustia et ad dominum Deum Israel, et requisierunt eum, et inventus est eis : et in temporibus illis non pax egredienti et venienti : quia consumptiones multe super omnes habitantes terram : et diminute sunt, gens in gente : et civitas in civitate, quia Deus consumpsit eos in omni angustia, vos autem confortamini etc. Sic igitur exponitur ab Hebreis littera predicta : Et dies multi in Israel supple iam fuerunt. Ad no Deum verum : quia in ipsis non recurrerunt filii Israel ad dominum verum : et hoc fuit a quarto anno Roboam, in quo declinavit ad idolatriam, et omnis Israel cum eo, ut dictum est supra ca. 12. et tempore filii sui Abia, qui ambulavit in omnibus peccatis patris sui, ut dictum est. supra 13 capitulo et 3Rg. 15. Et ad non sacerdotem id est absque sacerdote docente, quia ex quo declinaverunt ad idololatriam, parum curaverunt de sacerdotibus et lege. Et reversus est in angustia sua ad dominum Deum Israel, quia tempore Asa qui successit Abia, populus Israel reversus fuit ad cultum veri Dei, ut patet c. precedenti, et maxime, quando fuerunt in angustia positi propter adventum regis Ethiopum. Et inventus est ab eis, quia dedit eis victoriam miraculosam, ut patet ex dictis ca. prece. Et in temporibus illis, s. Roboam et Abie, non pax egredienti et venienti, supple fuit, quia quinto anno Roboam Sesac rex Egypti intravit Ierusalem, et spoliavit templum et domum regiam, et facti sunt ei Iudei servi, ut habetur : supra ca. 12. Tempore vero Abia filii eius Ieroboam molestavit regnum eius, licet finaliter fuerit debellatus. Et diminute sunt, gens in gente, {1189}et civitas in civitate, quia tunc Iudei habuerunt insultus ab exterioribus, et intra se divisiones ex quibus diminutus fuit populus. Et ideo sequitur :
Numérotation du verset 2Par. 15,ad litteram 
marg.| .1. Vos ergo confortamini. id est tu Asa et populus tuus qui quesivistis dominum et invenistis.
marg.| .2. Confortamini. In Domino, quia salvabit vos.
marg.| .3. Et non dissolvantur. a bono opere quod cepistis. Cuius causa subditur :
marg.| .4. Erit enim merces. Sic igitur patet, quod ista expositio satis concordat littere precedenti et subsequenti, in ista tamen expositione aliqua addidi ad maiorem intellectum, quia glosse Hebraice breviter loquuntur et magis obscure, tenui tamen sententiam earum.
marg.| .5. Quod cum. Hic consequenter describitur ipsius Asa et populi consolatio, ex qua consolatione abstulit Asa idola non solum de terra Iuda et Beniamin, sed etiam de urbibus quas ceperat in regno decem tribuum.
marg.| .6. Et dedicavit. quia altare factum a Salomone de novo solennizavit, offerens ibi sacrificia valde magna, qualia non fuerant ibi oblata a tempore Salomonis.
marg.| .7. Quod erat scilicet in atrio sacerdotum, ibi enim erat altare holocaustorum. Unde subditur :
marg.| .8. Immolaverunt. valde solenniter, ut dictum est.
prol.| {1190}
marg.| .9. De manubiis. id est manibus captis.
marg.| .10. Boves septingentos, etc. quia adduxerant pecorum infinitam multitudinem, habita victoria, ut habetur capitulo precedenti in fine.
marg.| .11. Et intravit scilicet atrium templi.
marg.| .12. Ad corroborandum. In ter Deum et populum suum, ibi enim fiebant talia federa vel renovabantur.
marg.| .13. Iuraveruntque Domino. quod servirent ei fideliter.
marg.| .14. Voce magna. ad maiorem solennitatem iuramenti.
marg.| .15. Cum execratione. supponentes se maledicto et pene mortis, si venirent contra iuramentum.
marg.| .16. Sed et Maachan. Istud expositum est. 3Rg. 15. hoc excepto.
marg.| .17. Ex angusto deposuit. quia Maacha fecerat specum, ut habetur. 3Rg. 15. In quo colebatur Priapus, in quo cultu ipsa preerat, et ideo dicitur huiusmodi imperium angustum id est strictum.
marg.| .18. Excelsa autem derelicta scilicet illi, in quibus offerebatur Domino, sicut dictum fuit in principio cap. precedentis.
marg.| .19. Attamen cor scilicet usque ad tempus prevaricationis sue, que habetur capitulo sequenti.
marg.| .20. Bellum vero. In hebreo habetur usque ad tricesimum quintum annum regni Asa et huic concordat quod habetur in principio c. sequenti Anno autem tricesimosexto regni eius ascendit Baasa ad invadendum regnum Asa.
Numérotation du verset 2Par. 15,moraliter 
marg.| marg.| {1187} .1. Azarias autem. Per Azariam qui adiutor Dei interpretatur predicator devotus significatur. Unde Paulus apostolus de se et aliis devotis predicatoribus dicit 1Cor. tertio capitulo Dei adiutores sumus. Talis igitur predicator ex instinctu Spiritus Sancti dicit bono regi vel principi et populo suo victori.
marg.| marg.| {1188} .4. Dominus vobiscum. ostendens quod habita victoria de hostibus corporalibus vel spiritualibus processit ex adiutorio divino, et transgressoribus legis predicit contrarium de futuro dicens.
marg.| Si autem dereliqueritis. In manibus vestrorum hostium vos tradendo.
Numérotation du verset 2Par. 15,moraliter 
marg.| marg.| { 1189 } Quod cum audisset Asa, etc. Sequitur :
marg.| .2. Confortatus est. Nam bonus princeps ad verba predicatoris debet in bono confirmari, et de malorum exterminatione amplius solicitari.
marg.| marg.| {1190} .16. Sed et Maacham matrem Asa regis deposuit. Amovit enim eam ne esset princeps in sacris Priapi, ut dicitur 3Rg. 15. Per hoc autem ostenditur, quod bonus princeps in his que sunt contra honorem Dei parcere non debet cuicumque persone quantumcumque sibi propinque.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_15)

Notes :