Capitulum 16
1
Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israel in Iudam, et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.
2
Protulit autem1 Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et de thesauris regiis2, misitque ad Benadab regem Syrie qui habitabat in Damasco dicens :
1 autem] ergo
Weber
|
2 regiis] regis
Weber
|
3
Fedus inter me et te est. Pater quoque meus et pater tuus habuerunt3 concordiam, quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto federe quod habes cum Baasa rege Israel facias eum a me recedere.
3 habuerunt Ω
Rusch
] habuere
Weber
4
Quo comperto Benadab misit principes exercituum suorum ad urbes Israel qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes muratas Nepthalim.
5
Quod cum audisset Baasa desivit edificare Rama, et intermisit opus suum.
6
Porro Asa rex assumpsit universum Iudam et tulerunt lapides Rama, et ligna que edificationi preparaverat Baasa, edificavitque ex eis Gabaa et Maspha.
7
In tempore illo venit Anani propheta ad Asa4 regem Iuda et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syrie, et non in Domino Deo tuo. Idcirco evasit Syrie regis exercitus de manu tua.
4 Asa] Asam
Weber
8
Nonne Ethiopes et Libyes multo plures erant quadrigis et equitibus, et multitudine nimia, quos cum in5 Domino credidisses tradidit in manus tuas6.
5 in]
om. Weber
|
6 manus tuas] manu tua
Weber
|
9
Oculi enim domini7 contemplantur universam terram et prebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum : Stulte igitur egisti et propter hoc etiam ex presenti tempore adversum8 te bella consurgent.
7 domini] eius
Weber
|
8 adversum] contra
Weber
|
10
Iratusque Asa adversus videntem, iussit eum mitti in nervum. Valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
11
Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro Regum Iuda et Israela.
0 Cf. 3Rg. (1Rg.) 15, 23 et sqq.
12
Egrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitatibus9 sua quesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.
9 infirmitatibus] infirmitate
Weber
13
Dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui,
14
et sepelierunt eum in sepulcro suo quod foderat sibi in civitate David. Posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis
que erant pigmentariorum arte confecta et combusserunt super eum ambitione nimia.
Capitulum 16
Numérotation du verset
2Par. 16,ad litteram
marg.|
marg.| {1191}
Anno autem tricesimosexto.
Hic consequenter describitur prevaricatio Asa circa finem vite sue, cum tamen bona vita precessisset. Ex quo patet, quod nullus debet de precedentibus meritis nimis confidere, sed semper timere ne cadat : sicut dictum fuit 3Rg. 11. de Salomone. Prevaricatio autem istius Asa fuit, quia diffisus de divino auxilio quod expertus fuerat in maiori periculo, recurrit ad auxilium infidelium. Et primo describitur ipsius prevaricatio. Secundo prevaricationis obstinatio, ibi : In tempore illo. Sententia prime partis patet ex dictis. 3Rg. 15. hoc excepto quod dicitur hic.
marg.|
.1.
Anno autem
scilicet Asa.
marg.|
.2.
Ascendit Baasa.
ad debellandum regnum Asa, confidens de auxilio regis Syrie, quia 3Rg. 15. In fine dicitur : Anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa, et statim subditur, quod regnavit tantum vigintiquatuor annis, ex quo sequitur quod mortuus fuit vicesimosexto anno regni Asa, et sic videtur impossibile quod venerit contra Asa tricesimo sexto anno regni eius, cum iam esset mortuus per decem annos ante. In Glossa Hebraica ponitur ad hoc quedam solutio prolixa implicans plura falsa, propter quod eam dimitto, et dico quod primus annus regni alicuius regis dupliciter accipitur in Scriptura . Uno modo quando simpliciter incipit regnare, et sic accipitur communiter. Alio modo dicitur primus annus regni eius ab aliquo eius facto notabili. Verbi gratia, Danielis. 2. dicitur : quod anno secundo Nabuchodonosor vidit somnium, et secundum omnes historiographos et expositores ille annus non fuit secundus a {1192}principio regni sui simpliciter, quia per plures annos ante regnaverat, sed dicitur secundus a victoria notabili quam habuit de rege Egypti et ita potest dici in proposito, quia Asa decimo anno regni sui habuit victoriam valde notabilem de rege Ethiopum, ut dictum est supra 13. Et ideo hoc modo accipiendo primum annum regni eius, in quo habuit hanc victoriam notabilem, tertiusdecimus annus regni sui similiter accepti fuit tertius : et sic accipitur 3Rg. 15. ubi dicitur quod anno tertio Asa Baasa cepit regnare : et cum regnaverit vigintiquatuor annis, sequitur, quod vixit usque ad tricesimum sextum annum Asa inclusive : et in principio huius anni invasit regnum Asa, et in fine mortuus est, forte ex dolore et tristitia, et eo quod opus eius impeditum et dissipatum fuerat, et pecunia quam regi Syrie dederat pro confederatione ad iuvandum ipsum contra Asa non solum perdita fuerat, sed etiam ei nocuerat : quia ad petitionem Asa rex Syrie rupit fedus predictum, et invasit ipsius Baasa regnum, ut habetur in littera.
marg.|
.3. In
tempore.
Hic consequenter describitur ipsius Asa obstinatio, quia reprehensus a propheta, eo quod refugerat ad humanum auxilium, diffidens de divino, non se correxit, sed magis peccatum aggravavit prophetam incarcerando, propter quod a Domino punitus fuit in persona propria et in populo suo. Ex his dictis patet sententia, paucis exceptis que discurrentur.
marg.|
.4.
Idcirco evasit regis Syrie exercitus de manu tua.
Quia si confidens de Domino, constanter ivisset contra regem Israel et Syrie simul cum confederatos, sicut fecerat contra Ethiopes, uterque rex fuisset ab eo debellatus.
marg.|
.5.
Et propter hoc,
etc.
adversum te bella.
Licet enim habuisset plura bella ante, quia inter ipsum et Baasa fuit bellum cunctis diebus quibus congregaverunt, ut habetur. 3Rg. 15. tamen illa bella non fuerunt ei gravia, quia superaverat, sed de cetero fuerunt gravia. unde sequitur :
prol.|
{1193}
Numérotation du verset
2Par. 16,ad litteram
marg.|
.1.
Et interfecit de populo in tempore illo plurimos. In
bellis supervenientibus, et sic peccato principis fuit punitus populus, et quia forte consenserat regi in peccato.
marg.|
.2.
Aegrotavit etiam Asa anno trigesimonono regni sui dolore pedum vehementissimo.
Ut sic puniretur in quo peccaverat, ponendo prophetam in cippo per pedes.
marg.|
.3.
Et nec in infirmitate.
Ex quo etiam apparet obstinatio in peccato.
prol.|
{1194}
marg.|
.4.
Posuerunt eum super lectum suum
id est feretrum, vel sepulture locum.
marg.|
.5.
Plenum aromatibus.
ad reprimendum fetorem cadaveris.
marg.|
.6.
Et unguentis meretriciis
id est rebus odoriferis, quibus meretrices antiquitus aspergebant lectos suos ad alliciendum homines ad luxuriam, secundum quod dicitur Prv. 7. ca. In persona meretricis, Aspersi cubile meum myrrha, ale, et cinnamomo, etc.
marg.|
.7.
Ambitione nimia
id est apparatu magno, vel sumptu.
prol.|
Capitulum 16
Numérotation du verset
2Par. 16,moraliter
marg.|
marg.| {1191}
.1.
Anno autem tricesimosexto.
Sequitur :
marg.|
†
Protulit autem Asa argentum et aurum thesauris domus Domini,
etc. Contingit autem aliquando iudicio Dei iusto, nobis tamen occulto quod bonus princeps, Deo permittente et diabolo procurante incipit de Deo diffidere, et indebite de humano auxilio confidere, et ad ipsum male recurrere, quod significatur per regem{1192}Asa, qui post tantam victoriam de virtute Dei consecutam veniente Baasa contra ipsum de Deo diffidens refugit ad idololatre regis auxilium dicens.
marg.|
†
Fedus inter me et.
Et quoniam talia sunt a devotis predicatoribus arguenda. Ideo sequitur postea.
marg.|
.3. In
tempore illo venit Hanani propheta.
sed quoniam dicitur Eccl. 7.b. Considera opera altissimi, quod nemo potest corrigere quem ille despexerit. ideo subditur :
Numérotation du verset
2Par. 16,moraliter
marg.|
marg.| {
1193
}†
Iratusque Asa adversus videntem, iussit eum mitti in nervum.
Et in hoc Asa figuram tenuit hominis obstinati qui verba predicatoris non recipit, et insuper ipsum persequitur, et affligit. Et quoniam sic {1194}impugnare veritatem agnitam est peccatum gravissimum ideo de communi cursu dominus permittit tales in fecibus suis mori, et hoc significatur per hoc quod subditur :
marg.|
.2.
Aegrotavit etiam Asa.
Sequitur :
marg.|
.3. Et nec in infirmitate, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_16)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_16)
Notes :