Capitulum 17
Numérotation du verset
2Par. 17,1
Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel.
Numérotation du verset
2Par. 17,2
Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iuda1 que erant vallate muris. Presidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius.
1 Iuda] Iude
Weber
Numérotation du verset
2Par. 17,3
Et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim,
Numérotation du verset
2Par. 17,4
sed in Deo patris sui, et p errexit in preceptis illius, et non iuxta peccata Israel.
Numérotation du verset
2Par. 17,5
Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda
munera Iosaphat.
Facteque sunt ei infinite divitie
et multa gloria.
Numérotation du verset
2Par. 17,6
Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit.
Numérotation du verset
2Par. 17,7
Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis
Benail et Obdiam et Zachariam et Nathanael et Micheam, ut docerent in civitatibus Iuda,
Numérotation du verset
2Par. 17,8
et cum eis levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth et Ionathan, Adoniamque2 et Tobiam3 et Tobadoniam levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes.
2 Adoniamque] Adoniam
Weber
|
3 Tobiam
Weber
] Thobiam
Rusch Clementina
|
Numérotation du verset
2Par. 17,9
Docebantque populum4 in Iuda habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Iuda, atque erudiebant populum.
4 populum]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 17,10
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum que erant per gyrum Iuda, nec audebant bellare contra Iosaphat.
Numérotation du verset
2Par. 17,11
Sed et Philistei Iosaphat munera deferebant, et vectigal argenti. Arabes quoque adducebant pecora arietum septem millia septingentos
et hircos totidem
Numérotation du verset
2Par. 17,12
Crevit ergo Iosaphat et magnificatus5 usque in sublime, et6 edificavit in Iuda domos ad instar turrium, urbesque muratas,
5 magnificatus] + est
Weber
|
6 et] atque
Weber
|
Numérotation du verset
2Par. 17,13
et multa opera patravit in urbibus Iuda. Viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem,
Numérotation du verset
2Par. 17,14
quorum iste numerus per domus7 atque familias singulorum. In Iuda principes exercitus Ednas8 dux et cum eo robustissimorum trecenta millia.
7 domus] domos
Weber
|
8 Ednas
Weber
] Eduas
cacogr. Rusch
|
Numérotation du verset
2Par. 17,15
Post hunc Ioannan princeps et cum eo ducenta octoginta millia.
Numérotation du verset
2Par. 17,16
Post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
Numérotation du verset
2Par. 17,17
Hunc sequebatur robustus ad prelia Eliada9 et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta millia.
9 Eliada] Heliada
Weber
Numérotation du verset
2Par. 17,18
Post istum etiam Iozadat10 et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
10 Iozadat] Iozabath
Weber
Numérotation du verset
2Par. 17,19
Hi omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda.
Capitulum 17
Numérotation du verset
2Par. 17,1
Regnavit autem {t. 2 : Erfurt, f. 120vb ; facsim., p. 240b} Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel.
Numérotation du verset
2Par. 17,2
Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iuda1 que erant vallate muris. Presidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius.
1 Iuda] Iude
Weber
Numérotation du verset
2Par. 17,3
Et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim,
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 120vb ; facsim., p. 240b}
AMBULAVIT
IN
VIIS
DAVID
PATRIS etc. Ostendit eum exsecutorem fuisse sicut David divinorum mandatorum antequam peccaret in uxorem Urie, cuius peccati satisfactio eternam illi memoriam comparavit.
Numérotation du verset
2Par. 17,4
sed in Deo patris sui, et p errexit in preceptis illius, et non iuxta peccata Israel.
Numérotation du verset
2Par. 17,5
Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda
interl.|
omnis fidelis
munera Iosaphat.
interl.|
sane doctrine operationis bone
Facteque sunt ei infinite divitie
interl.|
multe filie congregaverunt divitias
et multa gloria.
interl.|
spiritualis sapientie
marg.|
DEDIT
OMNIS
IUDA
MUNERA. Hic fideles de gentibus significat qui relicto patrum errore ad Christum conveniunt baptismo abluti chrismate linit,i a Christo christianum nomen et regiam dignitatem accipientes. Undea : «Vos estis genus electum regale sacerdotium» etc. In tempore enim Iosaphat Domini dos, vel qui est dotatus et quia Ecclesia gentium sanguine Christi comparata, Spiritus sancti pignore data consortium Sponsi celestis et societatem regni promeruit. Cui facte sunt infinite divitie cum diverse nationes credunt et in acquisitione diversarum virtutum.
a Cf. 1Pt. 2, 9.
Numérotation du verset
2Par. 17,6
Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit.
interl.|
omne scandalum de congregatione credentium
Numérotation du verset
2Par. 17,7
Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis
interl.|
predicatores scilicet qui predicent evangelium Christi et doceant precepta legis
Benail et Obdiam et Zachariam et Nathanael et Micheam, ut docerent in civitatibus Iuda,
Numérotation du verset
2Par. 17,8
et cum eis levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth et Ionathan, Adoniamque2 et Tobiam3 et Tobadoniam levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes.
2 Adoniamque] Adoniam
Weber
3 Tobiam
Weber
] Thobiam
Rusch Clementina
Numérotation du verset
2Par. 17,9
Docebantque populum4 in Iuda habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Iuda, atque erudiebant populum.
4 populum]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 17,10
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum que erant per gyrum Iuda, nec audebant bellare contra Iosaphat.
marg.|
ITAQUE
FACTUS
EST. Pro virtutibus que geruntur in Ecclesia aufertur gentilium audacia et incitantur, ut deferant Christo munera fidei et censum boni operis et pie confessionis et pecora simplicitatis.
Numérotation du verset
2Par. 17,11
Sed et Philistei Iosaphat munera deferebant, et vectigal argenti. Arabes quoque adducebant pecora arietum septem millia septingentos
interl.|
prelatorum scilicet Spiritus sancti gratia illuminatorum
et hircos totidem
interl.|
peccatores scilicet per confessionem et penitentiam ad servitium Dei adductos
Numérotation du verset
2Par. 17,12
Crevit ergo Iosaphat et magnificatus5 usque in sublime, et6 edificavit in Iuda {t. 2 : Erfurt, f. 121ra ; facsim., p. 241a} domos ad instar turrium, urbesque muratas,
5 magnificatus] + est
Weber
6 et] atque
Weber
Numérotation du verset
2Par. 17,13
et multa opera patravit in urbibus Iuda. Viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem,
Numérotation du verset
2Par. 17,14
quorum iste numerus per domus7 atque familias singulorum. In Iuda principes exercitus Ednas8 dux et cum eo robustissimorum trecenta millia.
7 domus] domos
Weber
8 Ednas
Weber
] Eduas
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
2Par. 17,15
Post hunc Ioannan princeps et cum eo ducenta octoginta millia.
Numérotation du verset
2Par. 17,16
Post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
Numérotation du verset
2Par. 17,17
Hunc sequebatur robustus ad prelia Eliada9 et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta millia.
9 Eliada] Heliada
Weber
Numérotation du verset
2Par. 17,18
Post istum etiam Iozadat10 et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
10 Iozadat] Iozabath
Weber
Numérotation du verset
2Par. 17,19
Hi omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 07/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_17)

Notes :