Nicolaus de Lyra

Capitulum 19

1
Reversus est autem Iosaphat rex Iuda domum suam pacifice in domum suam1 in Hierusalem.
1 in domum suam] om. Weber
2
Cui occurrit Iehu filius Anani videns et ait ad eum : Impio prebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris,
3
sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Iuda, et preparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum2.
2 Deum…tuorum] om. Weber
4
Habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem. Rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.
5
Constituitque iudices terre in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca.
6
Et precipiens iudicibus : Videte inquit3 quid faciatis. Non enim hominis exercetis iudicium sed Domini et quodcumque iudicaveritis in vos redundabit.
3 inquit] ait Weber
7
Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta agite4. Non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
4 agite] facite Weber
8
In Hierusalem quoque constituit Iosaphat levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israel, ut iudicium et causam Domini iudicarent habitatoribus eius.
9
Precepitque eis dicens : Sic agetis in timore Dei fideliter et corde perfecto.
10
Omnem causam que venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis, inter cognationem et cognationem ubicumque questio est de lege de mandato de cerimoniis, de iustificationibus ostendite eis, ut non peccent in Dominum, nec5
5 nec] et ne Weber
veniat ira super vos et super fratres vestros, sic ergo agentes6 non peccabitis.
6 agentes] agetis et Weber
11
Amarias autem sacerdos et pontifex vester, in his que ad Dominum pertinent presidebit. Porro Zabadias filius Ismael qui est dux in domo Iuda, super ea opera erit que ad regis officium pertinent. Habetisque magistros levitas coram vobis. Confortamini et agite diligenter et erit Dominus vobiscum in7 bonis.
7 vobiscum in] cum Weber

Capitulum 19

Numérotation du verset 2Par. 19,ad litteram 
marg.| marg.| {1199} Reversus est autem. Hic consequenter describitur ipsius Iosaphat correctio prompta. Ubi primo describitur prophete reprehensio. secundo ipsius Iosaphat emendatio in se, et in populo sibi subiecto, ibi : Habitavit ergo. Circa primum dicitur.
prol.| {1200}
marg.| .1. Reversus est autem Iosaphat rex Iuda. De prelio predicto pacifice, licet enim fuerit in periculo mortis, ut predictum est, tamen reversus fuit sine vulnere Deo ipsum protegente.
marg.| .2. Impio prebes auxilium id est prebuisti contra voluntatem Domini.
marg.| .3. Et idcirco iram quidem Domini merebaris. De rigore iustitie ; sed propter alia opera tua bona pepercit tibi ex dulcore sue misericordie.
Numérotation du verset 2Par. 19,ad litteram 
marg.| marg.| {1201} .1. Habitavit ergo Iosaphat etc. Hic consequenter ponitur ipsius Iosaphat emendatio in se et populo suo, et primo in cultu divino, cum dicitur.
marg.| .2. Rursumque egressus est ad populum scilicet per sacerdotes et Levitas, sicut ante fecerat.
marg.| .3. De Bersabee usque, etc id est a principio regni sui usque ad finem : quia Bersabee est in principio regni eius versus austrum, et mons Ephraim in opposito versus aquilonem, accipiendo regnum eius prout includit civitates aliquas, quas pater eius ceperat de regno decem tribuum in monte Ephraim.
marg.| .4. Constituitque Iudices. Hic secundo describitur ipsius Iosaphat et populi melioratio in regimine populi, et primo in communibus casibus. secundo in arduis, in quibus erat recursus in Ierusalem, ibi : In Ierusalem quoque. Circa primum dicitur : ConstituitqueIudices etc. ut non oporteret populum discurrere de loco ad locum ad habendum iudicium in causis communibus.
marg.| .5. Et precipiens Iudicibus. ab eo institutis.
marg.| .6. Videte, inquit, quid faciatis. ne precipitanter, sed cum magna deliberatione sententiam feratis, cuius causa subditur :
marg.| .7. Non enim hominis exercetis iudicium sed Domini. unde iudices qui tenent locum Dei in terris, vocantur dii participative, ut habetur Ex. 22.b. Dominus domus applicabitur ad Deo s id est ad iudices.
prol.| {1202}
marg.| .8. Et quodcumque iudicaveritis in vos redundabit id est in bonum vestrum si bene iudicaveritis, et in malum si male.
marg.| .9. Non est enim apud dominum Deum nostrum. cui debetis conformari in iudicando, ut patet ex dictis.
marg.| .10. In iquitas nec personarum acceptio etc. Illa enim tria ex parte iudicis faciunt perverti iudicium.
marg.| .11. In Ierusalem quoque. Hic ordinatur regimen populi in arduis causis, que non poterant bene prescindi absque recursu in Ierusalem, secundum quod precipitur Dt. 17.b. ubi dicitur : Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris. Sequitur : Surge et ascende ad locum, quem elegerit dominus, etc. ideo Iosaphat ibi constituit iudices ad talia difficilia determinandum. Ideo subditur : Omnem causam que venerit ad vos fratrum vestrorum quihabitant in urbibus suis inter. Sequitur :
marg.| .12. Ubicumque questio est de lege. quantum ad decem decalogi precepta.
marg.| .13. De mandato. quantum ad cetera moralia ex preceptis decalogi, quasi quedam conclusiones elicite.
marg.| .14. De ceremoniis. quantum ad ceremonialia.
marg.| .15. De iustificationibus id est de iudicialibus per que iustitia est inter homines conservanda.
marg.| .16. Super ea opera erit que ad regis officium pertinent. ut si aliqui rebelles inveniantur per eum pena debita plectantur.
Numérotation du verset 2Par. 19,moraliter 
marg.| marg.| {1199} .1. Reversus est autem Iosaphat rex Iuda. Sequitur :
marg.| .2. Cui occurrit Iehu filius Hanani videns. Per istum Iehu significatur predicator veritatis, qui debet esse videns id est pre {1200}aliis que pertinent ad salutem cognoscens.
marg.| .3. Et ait ad eum : Impio prebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia. Ex hoc datur exemplum predicatoribus, ut propter magnitudinem personarum non dimittant arguere peccata, maxime publica, sicut fuit in proposito.
prol.| {1201}
Numérotation du verset 2Par. 19,moraliter 
marg.| .2. Rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem, etc. Per hoc autem, quod Iosaphat rex audita reprehensione prophete, ivit ad monendum populum suum, ut quereret dominum Deum patrum suorum : ut per hoc placaret dominum, sicut eum offenderat impio prebendo auxilium, datur exemplum principibus et prelatis, ut non condemnent verba predicatoris, sed magis studeant dominum placare per bonum suorum regimen subditorum.
prol.| {1202}
marg.| .4. Constituitque, etc. Principes enim et prelati non possunt esse in omni loco suo regimini commisso, propter quod soliciti debent esse, ut in omnibus locis notabilibus sint bone persone, que suam absentiam possint supplere.
marg.| .11. In Ierusalem quoque constituit. Id est sapientes in lege constituit in metropoli civitate, qui possent dubia iudicum inferiorum ad eos relata determinare, sicut precipitur Dt. 17. Et similiter principes et prelati soliciti debent esse : ut in locis suis principalibus habeant homines sapientes et bonos, qui in casibus maioribus qui reservantur ad eos veritatem valeant declarare.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_19)

Notes :