Capitulum 22
1
Constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium eius minimum regem pro eo. Omnes enim maiores natu qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra. Regnavitque Ochozias, filius Ioram regis Iuda.
2
Quadraginta1 annorum2 erat Ochozias cum regnare cepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia3 filia Amri.
1 Quadraginta] filius
praem. Weber
|
2 annorum] duo
praem. Weber
|
3 Athalia Ω
Rusch Clementina
etc.] Otholia
Weber
|
3
Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab. Mater enim eius impulit eum ut impie ageret.
4
Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab. Ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius.
5
Ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra Azael4 regem Syrie in Ramoth Galaad. Vulneraveruntque Syri Ioram.
4 Azael]
scrips.
, Azahel
Rusch Weber
, Hazahel
Clementina
6
Qui reversus est ut curaretur in Iezrael. Multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Azarias filius Ioram rex Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrael egrotantem.
7
Voluntas5 quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram.
5 voluntas] voluntatis
Weber
Cumque6 venisset et7 egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Achab.
6 cumque] et cum
Weber
|
7 et]
om. Weber
|
8
Cum ergo subverteret Iehu domum Achab,
invenit principes Iuda et filios fratrum Ochozie qui ministrabant ei et interfecit illos.
9
Ipsumque perquirens Ochoziam comprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit. Et sepelierunt eum eo quod esset filius Iosaphat, qui quesierat Dominum in toto corde suo, nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochozie.
10
Siquidem Athalia8 mater eius videns quod mortuus esset filius eius9, surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram.
8 Athalia] Otholia
Weber
|
9 eius] suus
Weber
|
11
Porro Iosabeth10 filia regis tulit Ioas
10 Iosabeth
Weber
] Iosabet
Rusch
filium Ochozie, et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur. Absconditque eum11 cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth12
11 eum Λ L ΨD Ω
Rusch
]
om. Weber
|
12 Iosabeth
Weber
] Iosabet
Rusch
|
autem que absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiade pontificis soror Ochozie, et idcirco Athalia13
13 Athalia
Rusch
] Otholia
Weber
non interfecit eum.
12
Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Athalia14 super terram.
14 Athalia
Rusch
] Otholia
Weber
Capitulum 22
Numérotation du verset
2Par. 22,ad litteram
marg.|
marg.| {1211}
.1.
Constituerunt autem.
Hic consequenter agitur de tempore Ochozie, et primo describitur eius mala vita. secundo infertur pena debita, ibi : Igitur Azarias. Sententia prime partis patet ex dictis 4Rg. 8. {1212}in fine, exceptis que sequuntur.
marg.|
.2.
Ochoziam filium eius.
Iste est qui c. prece. dictus est Ioachaz, et in parte sequenti dicitur Azarias ; quia fuit trinominis, vel quia est idem nomen variatum, sicut in Latino idem nomen est Nicolaus, Colinus, et Coletus.
marg.|
.3.
Minimum regem pro.
Quia alii filii fuerant interfecti.
marg.|
.4.
Quadragintaduorum annorum
etc. Hoc videtur impossibile, quia in fine precedentis, {1213}capit. dictum est, quod Ioram pater eius 32. annorum erat, quando cepit regnare, et octo annis regnavit, ex quo sequitur quod filius eius Ochozias senior fuit patre duobus annis. Ad quod dicendum secundum sententiam Hier. quod Ioram regnavit 28. annis, et octo annis regnavit satis bene post mortem patris sui Iosaphat antequam per uxorem suam ad idololatriam traheretur, et ideo illi octo anni tantum in eius regno computantur, aliis autem 20. annis regnavit pessime, propter quod in eius regno non computantur, sicut lib. 1Rg. 13. dicitur quod Saul regnavit duobus annis, et residuum tacetur, quia duobus annis tantum bene regnavit, cum tamen pluribus regnaverit licet male, ut ibidem dictum fuit, sed annis vite filii sui copulantur, ne error in historia fieret, si omnino tacerentur. Similiter, et alii anni Saul alibi exprimuntur, s. Act. 13. et propter hoc dicitur 4. Re. 8. quod iste Ochozias 12. annorum erat, quando regnare cepit, et quia ibi resecantur anni viginti patris sui, qui hic adduntur ratione dicta.
Numérotation du verset
2Par. 22,ad litteram
marg.|
.1.
Ipsi enim fuerunt
scilicet illi, de domo Achab, qui erant idololatre.
marg.|
.2.
Et perrexit cum Ioram filio Achab.
ex amicitia, et familiaritate.
marg.|
.3.
Igitur Azarias
etc. Hic consequenter describitur eius pena debita {1214}et primo in persona propria, secundo in prole sua, ibi : Nec erat ultra spes. Sententia autem prime partis patet ex dictis 4. Re. 9. et 8 excepto quod sequitur :
marg.|
.4.
Quem unxit Dominus.
per unum de discipulis Elisei, ut habetur 4Rg. 9.
marg.|
.5.
Et filios fratrum Ochozie.
quia fratres Ochozie fuerant interfecti, ut dictum est, sed filii eorum remanserant, vocantur tamen fratres Ochozie 3Rg. 10.c id est propinqui, et de eadem cognatione in libro de Hebraicis quest dicitur quod erant consobrini Ochozie.
marg.|
.6.
Nec erat,
etc. Hic consequenter describitur punitio Ochozie in prole sua, quia mater eius Athalia interfecit omnes filios eius, uno excepte, et patet sententia huius partis ex dictis 4Rg. 11. excepto quod sequitur :
marg.|
.7.
Absconditque eum
id est in dormitorio sacerdotum in templo ministrantium, ut dicit hic Glossa Hebraica 4Rg. dicitur. Eratque cum ea in domo Domini clam, ubi dicit Rabbi Salomon quod hoc fuit in solariis templi, et forte ibi iacebant sacerdotes in sua hebdomada ministrantes, vel saltem eorum aliqui. Vel dici potest quod primo abscondit eum in dormitorio sacerdotum, quod erat circa templum, postea transtulit eum ad solarium templi, ut secretius servaretur ibi :
Numérotation du verset
2Par. 22,moraliter
marg.|
marg.| {1211}
.1.
Constituerunt,
etc. Per istum Ochoziam qui de consilio Athalie matris sue ad idololatriam declinavit, significatur quilibet malus, qui tamquam effeminatus, per mulieres seductus contra Deum ad pessima se convertit, et quoniamAbyssus abyssum invocat, ut dicitur Ps. 41.b. Ideo dicitur de ipso, quod{1212}fuit confederatus cum Ioram rege Israel pessimo, perrexitque cum eo ad prelium contra regem Syrie, et occasione huius federis fuit interfectus ab Iehu cum ipso Ioram, per quod significatur quod sicut homines mali semetipsos associant in crimine, sic sociabuntur adinvicem in pena gehenne. Cetera huius capituli sunt exposita. 4Rg. 11.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_22)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_22)
Notes :