Nicolaus de Lyra

Capitulum 23

1
Anno autem septimo
confortatus Ioiada1 assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Ieroboam2 et Ismael filium Ioannan, Azariam quoque filium Obed3, et Maasiam filium Adaie, et Elisaphat filium Zechri. Et iniit cum eis fedus.
1 Ioiada Ω Rusch Clementina ] Ioiade Weber |
2 Ieroboam ΩS etc.] Ieroam Λ L ΨD, Ieroham Clementina , Hieroam Weber |
3 Obed] Oded Weber |
2
Qui circumeuntes Iudam congregaverunt levitas de cunctis urbibus Iuda, et principes familiarum Israel. Veneruntque in Hierusalem.
3
Iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege. Dixitque ad eos Ioiada4 : Ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David.
4 Ioiada] Ioiade Weber
4
Iste est ergo sermo quem facietis.
5
Tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum, et levitarum et ianitorum erit in portis. Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta que appellatur Fundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini,
6
nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes, et qui ministrant de levitis. Ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
7
Levite autem circumdent regem habentes singuli arma sua, et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur, sintque cum rege et intrante et egrediente.
8
Fecerunt igitur levite et universus Iuda iuxta omnia que preceperat Ioiade pontifex, et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam impleverant sabbatum et egressi5 erant. Siquidem Ioiada6 pontifex, non dimiserat abire turmas que sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
5 egressi] egressuri Weber |
6 Ioiada] Ioiade Weber |
9
Deditque Ioiada7 sacerdos centurionibus lanceas clipeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini.
7 Ioiada] Ioiade Weber
10
Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextera, usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis.
11
Et eduxerunt filium regis et imposuerunt ei diadema et testimonium8.
8 et testimonium] om. Weber
Dederuntque ei9 in manu eius tenendam legem et constituerunt eum regem. Unxitque10 eum11 Ioiada12 pontifex, et filii eius,
9 ei] om. Weber |
10 unxitque] unxit quoque Weber |
11 eum] illum Weber |
12 Ioiada] Ioiade Weber |
imprecatique sunt atque dixerunt : Vivat rex.
12
Quod cum audisset Athalia vocem, scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
13
Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu,
et principes turmasque circa eum, omnem quoque populum terre gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait : Insidie, insidie.
14
Egressus autem Ioiada13 pontifex ad centuriones et principes exercitus. Dixit eis : Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Precepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini.
13 Ioiada] Ioiade Weber
15
Et imposuerunt cervicibus eius manus. Cumque intrasset portam Equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
16
Pepigit autem Ioiada14 fedus
14 Ioiada] Ioiade Weber
inter se universumque populum et regem ut esset populus Domini.
17
Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxit15 eam et altaria ac simulacra illius confregerunt. Mathan16 quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
15 destruxit] destruxerunt Weber |
16 Mathan] Matthan Weber |
18
Constituit autem Ioiada17 prepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum et18 levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Moysi. In gaudio et canticis iuxta dispositionem David.
17 Ioiada] Ioiade Weber |
18 et] ac Weber |
19
Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
20
Assumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi ac19 omne vulgus terre, et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium porte superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.
19 ac] et Weber
21
Letatusque est omnis populus terre et urbs quievit. Porro Athalia20 interfecta est gladio.
20 Athalia] Otholia Weber

Capitulum 23

Numérotation du verset 2Par. 23,ad litteram 
marg.| marg.| {1215} .1. Anno autem septimo. Hic agitur de tempore ipsius Ioas regis Iude, et primo describitur eius institutio, secundo regni sui prosecutio, cap. 24. Circa primum primo describitur ipsius Ioas institutio, secundo Athalie occisio, ibi : Quod cum audisset Athalia. tertio regis instituti confirmatio, ibi : Pepigit autem Ioiada. sententia autem istarum partium patet ex dictis 4. Re. 11. exceptis que sequuntur. In prima parte dicitur.
marg.| .2. Assumpsit centuriones Azariam. nomina istorum omittuntur 4Rg. 11. que exprimuntur hic ad maiorem historie certitudinem.
marg.| .3. Erit in portis. 4Rg. 11. dicitur. Ad portam Seir et forte ex illa parte erant plures porte, ideo dicitur hic, in portis.
prol.| {1216}
marg.| .4. Ad portam que appellatur fundamenti. Ista est porta que, 4Rg. 11. dicitur post habitaculum scutariorum, porte enim pluribus nominibus nominantur ex diversis proprietatibus.
marg.| .5. Et peltas regis scilicet scuta rotunda, a pellendo dicta, quia repellunt ictus. In secunda parte dicitur.
marg.| .6. Cumque vidisset regem stantem super. Dicunt aliqui quod iste gradus erat basis enea, super quam oravit Salomon, ut habetur sup. 6. et vocatur gradus, quia ad eam ascendebatur per aliquot gradus, quia habebat tres cubitos in altitudine, ut ibidem dicitur. Secundum alios vero erat quedam sedes notabilis in porticu templi, ubi rex sedebat quando veniebat ad domum Domini. In tertia parte dicitur.
prol.| {1217}
Numérotation du verset 2Par. 23,ad litteram 
marg.| .1. Constituit autem Ioiada. ut fierent ibi divina obsequia, sicut fiebant, antequam regnaret Athalia, que cultum divinum prout potuit, destruxit, ut habetur c. sequenti.
prol.| {1218}
marg.| .2. Iuxta dispositionem David. que dispositio habetur sup. libri 1. 24. et 25. cap.
marg.| .3. Letatusque est omnis. eo quod liberatus erat a dominio mulieris, quod erat opprobriosum, et quia regnum restitutum erat ad heredem debitum.
Numérotation du verset 2Par. 23,moraliter 
marg.| marg. |{1215} .1. Anno septimo confortatus Ioiada assumpsit. Expositio mystica huius {1216}capituli requiratur 4Rg. 11. cap.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_23)

Notes :