Nicolaus de Lyra

Capitulum 24

1
Septem annorum erat Ioas cum regnare cepisset, et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee.
2
Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiade sacerdotis.
3
Accepit autem ei Ioiada1 uxores duas de2 quibus genuit filios et filias.
4
Post que placuit Ioas ut instauraret domum Domini,
5
congregavitque sacerdotes et levitas et dixit eis : Egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos. Festinatoque hoc facite. Porro levite egere hoc3 negligentius.
6
Vocavitque rex Ioiadam4 principem et dixit ei : Quare non fuit tibi5 cure ut cogeres levitas inferre de Iuda et6 Hierusalem pecuniam que constituta est a Moyse servo Dominia, ut inferret eam omnis multitudo Israel in tabernaculum testimonii ?
7
Athalia7 autem8 impiissima et filii eius destruxerant9 domum Domini,
et de universis que sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim.
8
Precepit ergo rex et fecerunt arcam, posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus.
9
Et predicatum est in Iuda et Hierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israel in desertob.
10
Letatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur.
11
Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus levitarum, videbant enim multam pecuniam, ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam que erat in arca. Porro arcam reportabant ad locum suum. Sicque faciebant per singulos dies, et congregata est infinita pecunia
12
quam dederunt rex et Ioiada
his qui preerant operibus domus Domini.
At illi conducebant ex ea cesores lapidum et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et aeris, ut quod cadere ceperat fulciretur.
13
Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firme eam stare fecerunt.
14
Cumque complessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiada10 reliquam partem pecunie de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta
phiale quoque et cetera vasa aurea et argentea.
Et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiade.
15
Senuit autem Ioiada11 plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum.
16
Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israel et cum domo eius.
17
Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum acquievit eis.
18
Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira Domini12 contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum.
19
Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant.
20
Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiade sacerdotem, et stetit in conspectu populi et dixit eis : Hec dicit Dominus. Quare transgredimini preceptum Domini, quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ?
21
Qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini.
22
Et non est recordatus Ioas rex misericordie quam fecerat Ioiada13 pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qqui cum moreretur ait : Videat Dominus et requirat.
23
Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syrie. Venitque in Iudam et Hierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam predam miserunt regi in14 Damascum.
24
Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum universam15
multitudinem, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum, in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia,
25
et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis Zacharie16 filii Ioiade sacerdotis et occiderunt eum in lecto17 suo et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulcris regum.
26
Insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammonitidis18 et Iozabath filius Semarith Moabitidis.
27
Porro filii eius ac summa pecunie que adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro Regum. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.

Capitulum 24

Numérotation du verset 2Par. 24:ad litteram 
marg.| marg.| {1217} .1. Septem annorum. Hic consequenter describitur regni Ioas prosecutio, et primo tempore prosperitatis, secundo tempore adversitatis, ibi : Post quam autem obiit Ioiada. Prima in duas, quia primo describitur processus Regni Ioas in bono, secundo Ioiade pontificis sancta consummatio, ibi : Senuit autem Ioiada. Sententia prime partis patet ex dictis 4Rg. 12. exceptis que sequuntur.
marg.| .2. Egredimini ad civitates. Preter enim illam pecuniam, que sponte offerebatur in templo pro necessariis templi, voluit rex, ut a quolibet capitaneo de regno suo colligeretur dimidius siclus argenti, qui solvebatur a communitate, et in hoc equaliter solvebat pauper, et dives, ut habetur Ex. 25. et hec pecunia dabatur pro redemptione anime, quia cum sic enumerabantur per dimidios siclos datos, non erat plaga in populo, ut ibidem {1218}dicitur.
marg.| .3. Athalia enim et filii. filii Athalie non possunt hic intelligi fratres Ochozie filii sui, quia omnes fuerant interfecti, ut habetur supra in princ. 22 capitulo Nec filii Ochozie, quia illos interfecit Athalia, ut habetur supr. 22 capitulo in fin. Et ideo filii eius hic dicuntur sacerdotes Baal, quos ipsa nutriebat, ut dicitur lib. de Hebraicis quest.
marg.| .4. Destruxerunt domum Dei. dimittentes multa cadere, et spoliantes templum vasis, et ornamentis, applicantes cultui Baal, et propter hoc ad restaurandum ista, requirebatur magna pecunia, et maxime quia illa que erant applicata idolis, non erant ulterius divino cultui applicanda.
marg.| .5. Et fecerunt. 3Rg. dicitur gazophylacium, locus est ubi potest reponi pecunia, sine apertione, non tamen inde retrahi, sicut pro fabricis ecclesiarum solet fieri.
marg.| .6. Ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses scilicet dimidium siclum, ut dictum est supra.
Numérotation du verset 2Par. 24:ad litteram 
marg.| marg.| {1219} .1. Et congregata est infinita pecuniam. hyperbole est, ad denotandum magnam summam, licet esset finita simpliciter.
marg.| .2. Reliquam partem. Contrarium videtur 4. Re. 12 capitulo ubi dicitur.Non fiebant ex eadem pecunia hydrie templi Domini, etc.
prol.| Dicendum quod quamdiu reparabatur templi edificium non fiebant vasa templi ex illa pecunia, que ordinata erat ad reparandum edificium, et secundum hoc loquitur scriptura 4. Re. sed edificio reparato de residuo pecunie facta sunt vasa templi, ut hic dicitur.
marg.| .3. Senuit autem Ioiada. Hic consequenter describitur ipsius Ioiade felix consummatio, cum dicitur.
marg.| .4. Plenus dierum. quia non transiit tempus in vacuum, sed in bonis operibus continue se exercuit, propter quod valde solemniter sepultus fuis, cum dicitur. Sepelieruntque eum in civitate David. Et subditur causa huius.
marg.| .5. Eo quod fecisset bonum cum Israel. ipsum a dominio mulieris liberando et ab idololatria revocando.
marg.| .6. Et cum domo eius. regem de eius semine restituendo, ut patet per predicta.
prol.| {1220}
marg.| .7. Postquam autem obiit. Hic consequenter describitur regnum Ioas tempore adversitatis, et primo describitur ipsius, et populi malum culpe, secundo malum pene, ibi : Cumque evolutus. Circa primum tangitur duplex culpa. Prima est idololatria, cum dicitur.
marg.| .8. In gressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem. impendendo sibi divinum honorem, sicut dictum fuit diffusius 4Rg. 12.
marg.| .9. Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum Abyssus enim abyssum invocat et ideo de uno peccato tracti sunt ad alia.
marg.| .10. Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad dominum. Ex quo apparet Dei miseratio, et eorum obstinatio. Consequenter notantur parricidio in interfectione Zacharie, qui patri successerat in summo sacerdotio, ut habetur ex Glossa magna Hebraica, Thren. 2.g. super illud. Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta et in presenti cum dicitur.
marg.| .11. Spiritus itaque Domini induit Zachariam. Ex revelatione enim Spiritus Sancti, et eius impulsu, motus fuit ad constanter arguendum regem, et populum.
marg.| .12. Filium Ioiade sacerdotem. Per hoc ostenditur conditio aggravans peccatum, quia Ioiada fecerat bona erga regem, et populum, ut patet ex predictis.
Numérotation du verset 2Par. 24:ad litteram 
marg.| marg.| {1221} .1. Miserunt lapides iuxta regis imperium. Ex quo patet, quod rex, et populus perpetraverunt parricidium.
marg.| .2. Videat dominus et requirat. Hoc dicit non zelo vindicte, sed iustitie divine.
marg.| .3. Cumque evolutus. Hic consequenter ponitur debita pena, et primo in debellatione Ioas, cum dicitur:   Ascendit   contra   eum   exercitus Syrie   . Ex quo patet sententia usque ibi :
marg.| .4. In Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia. que autem fuerunt illa, hic non exprimitur, nec 4Rg. sed libro de Hebraicis questionibus dicitur quod occiderunt filios eius coram eo, improperando ei interfectionem Zacharie. Sed hoc non videtur verum, quia in principio se. ca. dicitur quod Amasias filius eius regnavit pro eo, propter quod et multa alia, iste liber {1222}de Hebraicis questionibus a multis, et rationabiliter, ut videtur, negatur esse Hieronymi, tum quia non habet eius stilum, tum quia in libro illustrium virorum, ubi Hieron. enumerat libros ab eo editos, facit solum mentionem de Hebraicis questionibus super Ge. Et ideo dicitur quod liber de Hebraicis questionibus super alios libros factus fuit a quodam IuDeoconverso, qui multa fictitia immiscuit, ut videtur, propter quod de illo libro parum curandum est, nisi quantum consonat veritati. Et ideo aliter dicitur quod fecerunt isti Ioas plagas turpes, et ignominiosas, et ideo subditur : Et ideo abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Secundo describitur pena eius in interfectione, cum dicitur.
marg.| .5. Surrexerunt autem contra. Et patet sententia huius partis ex dictis 4Rg. 12. In fine
marg.| .6. Sed non in sepulchris. quia erat indignus, propter malitias suas.
Numérotation du verset 2Par. 24:moraliter 
marg.| marg.| {1217}.1. Septem annorum erat Ioas cum regnare cepisset. Hoc capitulum expositum {1218}est mystice 4Rg. 12 capitulo usque ibi :
Numérotation du verset 2Par. 24:moraliter 
marg.| marg.| { 1219 } .7. Postquam autem etc.  adoraverunt Regem. Per principes Iuda, qui divinos honores regi Ioas exhibuerunt, sicut dixi plenius in expositione litterali super 12 capitulo 4. lib. Regum, significantur adulatores regum, et {1220}potentum, et sic faciunt eos insanire, et relinquere timorem divinum, sicut iste Ioas dereliquit adulationibus principum delinitus, et predicatores veritatis contemnere, et usque ad mortem aliquando persequi, sicut iste Ioas Zachariam prophetam iussit lapidari.
Numérotation du verset 2Par. 24:moraliter 
marg.| marg.| { 1221 } .3. Cumque evolutus esset. Per Syros qui interpretantur sublimes, significantur superbi demones. Unde Iob 41.d. dicitur de demonum principe, quod ipse est rex super omnes filios superbie. Igitur per exercitum Syrie significatur exercitus gehenne, sive demonum, unde subditur :
marg.| marg.| {1222} Et interfecit cunctos. per quos significantur adulatores regum, et potentum, ut predictum est.
marg.| .5. In Ioas quoque ignominiosa. qui fuerat adulationibus principum delinitus. Per hoc igitur designatur, quod demones secum trahunt ad inferni supplicia adulatores, et adulationibus eorum acquiescentes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 22/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_24)

Notes :