Capitulum 29
1
Igitur Ezechias regnare cepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Abia filia Zacharie.
2
Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia que fecerat David pater suus1.
1 suus] eius
Weber
3
Ipso2 anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas.
2 ipso] ipse
Weber
4
Adduxitque sacerdotes atque levitas et congregavit eos in partem3
3 partem] plateam
Weber
orientalem.
5
Dixitque eis4 :
4 eis] ad eos
Weber
Audite me, levite, et sanctificamini. Mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem immunditiam de sanctuario.
6
Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum. Averterunt facies suas a tabernaculo Domini Dei nostri5 et prebuerunt dorsum.
5 Dei nostri]
om. Weber
7
Clauserunt6 ostia que erant in porticu et extinxerunt lucernas. Incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel.
6 clauserunt] cluserunt
Weber
8
Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem, tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris.
9
En corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filie nostre, et coniuges captive ducte sunt propter hoc scelus.
10
Nunc igitur placet mihi ut ineamus fedus cum Domino Deo Israel et avertat a nobis furorem ire sue.
11
Filii mi nolite negligere. Vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi. Colatis eum et cremetis incensum.
12
Surrexerunt ergo levite Maath filius Amasie, et Ioel filius Zacharie7 de filiis Caath. Porro de filiis Merari Cis, filius Abdai et Azarius8 filius Ialaleel9. De filiis autem Gerson : Ioha10 filius Iemna11, et Eden filius Ioaha.
7 Zacharie] Azarie
Weber
|
8 Azarius] Azarias
Weber
|
9 Ialaleel ΩS
Clementina
] Ialalehel
Rusch
, Iaalleel ΩM, Iaaleel ΩJ, Iaallelel
Weber
(
H U Y
)
|
10 Ioha] IoahIaaleel
Clementina
|
11 Iemna
Rusch
] Zemna ΩSM, Zemma
Weber
|
13
At vero de filiis Elisaphan : Samri et Iaiel. De filiis quoque Asaph : Zacharias et Mathanias.
14
Necnon de filiis Heman : Iaiel et Semei, sed et de filiis Idithun : Semeias et Oziel.
15
Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt, et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
16
Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, tulerunt12 omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulum domus Domini, quam tulerunt levite et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.
12 tulerunt] extulerunt
Weber
17
Ceperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini. Expiaveruntque templum diebus octo, et in die sedecima13 mensis eiusdem quod ceperant impleverunt.
13 sedecima
sic Rusch
] sextadecima
Weber
18
Ingressique14 sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocausti15 vasaque eius, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis.
14 ingressique] ingressi quoque
Weber
|
15 holocausti] holocaustoseos
Weber
|
19
Cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam prevaricatus est, et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini.
20
Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in16 domum Domini.
16 in]
om. Weber
21
Obtuleruntque simul tauros septem, et17 arietes septem, agnos septem, et hircos septem : pro peccato, pro regno, pro Iuda, pro sanctuario18. Dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini.
17 et]
om. Weber
|
18 pro Iuda-pro sanctuario]
inv. Weber
|
22
Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare. Mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt. Immolaverunt agnos et effuderunt19 super altare sanguinem.
19 effuderunt] fuderunt
Weber
23
Applicuerunt20 hircos pro peccato coram rege et universa multitudine. Imposueruntque manus suas super eos
20 applicuerunt] applicaverunt
Weber
24
et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare21 pro piaculo universi Israelis, pro omni quippe Israel preceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.
21 coram altare] altari
Weber
25
Constituit quoque levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophete. Siquidem Domini preceptum fuit per manum prophetarum eius.
26
Steteruntque levite tenentes organa David et sacerdotes tubas,
27
et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare. Cumque offerent22 holocausta, ceperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis que David rex Israel preparaverat23
22 offerent] offerrentur
Weber
|
23 preparaverat] repererat
Weber
|
concrepare.
28
Omni autem turba adorante, cantores et hi qui tenebant tubas erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
29
Cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt.
30
Precepitque Ezechias et principes levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis. Qui laudaverunt eum cum24 magna letitia et incurvato25 genu adoraverunt.
24 cum]
om. Weber
|
25 incurvato] curvato
Weber
|
31
Ezechias autem etiam hec addidit : Implestis manus vestras Domino. Accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota.
32
Porro numerus holocaustorum que obtulit multitudo hic fuit. Tauros sexaginta26, arietes centum, agnos ducentos.
26 sexaginta] septuaginta
Weber
33
Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos et oves tria millia.
34
Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut pelles holocaustorum detraherent. Unde et levite fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites. Levite quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes,
35
fuerunt igitur holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum, et completus est cultus domus Domini.
36
Letatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum, de repente quippe hoc fieri placuerat.
Capitulum 29
Numérotation du verset
2Par. 29,1
Igitur Ezechias regnare cepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Abia filia Zacharie.
interl.|
hunc asserunt Hebrei postumum filium fuisse Zacharie prophete et sacerdotis quem Ioas interfecit
Numérotation du verset
2Par. 29,2
Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia que fecerat David pater suus1.
1 suus] eius
Weber
Numérotation du verset
2Par. 29,3
Ipso2 anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas.
2 ipso] ipse
Weber
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 126va ; facsim., p. 252a}
IPSO
ANNO
ET
MENSE etc. Non aliter imitaretur David patrem suum qui ab infantia Deo deditus in principio regni sui cultum Dei magnificavit. Moraliter autem admonet rectores Ecclesie ne sint desidiosi in officio sibi commisso sed omnia diligenter agant. Mystice Ezechias qui non tantum per se vel per suos opus Dei strenue {t. 2 : Erfurt, f. 126vb ; facsim., p. 252b} gessit ; immo per nuntios ad simile studium alios provocavit Christum significat quod etiam nominis interpretatio testatur. Ezechias enim apprehendens Dominum vel fortitudo Domini. Christus autem Dei virtus et Dei sapientia qui omnes patrum prevaricationes que sub lege fuerant sanguine suo diluit et cultum pietatis in Ecclesia plane instauravit. Ipse legatos ad convocandas gentes ad fidem misit. Primum prophetas deinde apostolos et eorum successores : hic secundo mense Pascha celebrare instituit quia umbra legis cessante verum Pascha servare docuit de quo Paulus aita : «Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus».
a 1Cor. 5, 7.
Numérotation du verset
2Par. 29,4
Adduxitque sacerdotes atque levitas et congregavit eos in partem3
3 partem] plateam
Weber
interl.|
alias : plateam
orientalem.
Numérotation du verset
2Par. 29,5
Dixitque eis4 :
4 eis] ad eos
Weber
interl.|
vel ad eos
Audite me, levite, et sanctificamini. Mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem immunditiam {t. 2 : Erfurt, f. 126vb ; facsim., p. 252b} de sanctuario.
Numérotation du verset
2Par. 29,6
Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum. Averterunt facies suas a tabernaculo Domini Dei nostri5 et prebuerunt dorsum.
5 Dei nostri]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 29,7
Clauserunt6 ostia que erant in porticu et extinxerunt lucernas. Incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel.
6 clauserunt] cluserunt
Weber
Numérotation du verset
2Par. 29,8
Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem, tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris.
Numérotation du verset
2Par. 29,9
En corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filie nostre, et coniuges captive ducte sunt propter hoc scelus.
Numérotation du verset
2Par. 29,10
Nunc igitur placet mihi ut ineamus fedus cum Domino Deo Israel et avertat a nobis furorem ire sue.
Numérotation du verset
2Par. 29,11
Filii mi nolite negligere. Vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi. Colatis eum et cremetis incensum.
Numérotation du verset
2Par. 29,12
Surrexerunt ergo levite Maath filius Amasie, et Ioel filius Zacharie7 de filiis Caath. Porro de filiis Merari Cis, filius Abdai et Azarius8 filius Ialaleel9. De filiis autem Gerson : Ioha10 filius Iemna11, et Eden filius Ioaha.
7 Zacharie] Azarie
Weber
8 Azarius] Azarias
Weber
9 Ialaleel ΩS
Clementina
] Ialalehel
Ed1455
Rusch
, Iaalleel ΩM, Iaaleel ΩJ, Iaallelel
Weber
(
H U Y
)
10 Ioha] IoahIaaleel
Clementina
11 Iemna
Ed1455
Rusch
] Zemna ΩSM, Zemma
Weber
Numérotation du verset
2Par. 29,13
At vero de filiis Elisaphan : Samri et Iaiel. De filiis quoque Asaph : Zacharias et Mathanias.
Numérotation du verset
2Par. 29,14
Necnon de filiis Heman : Iaiel et Semei, sed et de filiis Idithun : Semeias et Oziel.
Numérotation du verset
2Par. 29,15
Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt, et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
Numérotation du verset
2Par. 29,16
Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, tulerunt12 omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulum domus Domini, quam tulerunt levite et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.
12 tulerunt] extulerunt
Weber
Numérotation du verset
2Par. 29,17
Ceperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini. Expiaveruntque templum diebus octo, et in die sedecima13 mensis eiusdem {t. 2 : Erfurt, f. 127ra ; facsim., p. 253a} quod ceperant impleverunt.
13 sedecima
sic Rusch
] sextadecima
Weber
Numérotation du verset
2Par. 29,18
Ingressique14 sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocausti15 vasaque eius, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis.
14 ingressique] ingressi quoque
Weber
15 holocausti] holocaustoseos
Weber
Numérotation du verset
2Par. 29,19
Cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam prevaricatus est, et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini.
Numérotation du verset
2Par. 29,20
Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in16 domum Domini.
16 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 29,21
Obtuleruntque simul tauros septem, et17 arietes septem, agnos septem, et hircos septem : pro peccato, pro regno, pro Iuda, pro sanctuario18. Dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini.
17 et]
om. Weber
18 pro Iuda-pro sanctuario]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Par. 29,22
Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare. Mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt. Immolaverunt agnos et effuderunt19 super altare sanguinem.
19 effuderunt] fuderunt
Weber
Numérotation du verset
2Par. 29,23
Applicuerunt20 hircos pro peccato coram rege et universa multitudine. Imposueruntque manus suas super eos
20 applicuerunt] applicaverunt
Weber
Numérotation du verset
2Par. 29,24
et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare21 pro piaculo universi Israelis, pro omni quippe Israel preceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.
21 coram altare] altari
Weber
Numérotation du verset
2Par. 29,25
Constituit quoque levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophete. Siquidem Domini preceptum fuit per manum prophetarum eius.
Numérotation du verset
2Par. 29,26
Steteruntque levite tenentes organa David et sacerdotes tubas,
Numérotation du verset
2Par. 29,27
et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare. Cumque offerent22 holocausta, ceperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis que David rex Israel preparaverat23
22 offerent] offerrentur
Weber
23 preparaverat] repererat
Weber
interl.|
alias : repererat
concrepare.
Numérotation du verset
2Par. 29,28
Omni autem turba adorante, cantores et hi qui tenebant tubas erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
Numérotation du verset
2Par. 29,29
Cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt.
Numérotation du verset
2Par. 29,30
Precepitque Ezechias et principes levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis. Qui laudaverunt eum cum24 magna letitia et incurvato25 genu adoraverunt.
24 cum]
om. Weber
25 incurvato] curvato
Weber
Numérotation du verset
2Par. 29,31
Ezechias autem etiam hec addidit : Implestis manus vestras Domino. Accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota.
Numérotation du verset
2Par. 29,32
Porro numerus holocaustorum que obtulit multitudo hic fuit. Tauros sexaginta26, arietes centum, agnos ducentos.
26 sexaginta] septuaginta
Weber
Numérotation du verset
2Par. 29,33
Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos et oves tria millia.
Numérotation du verset
2Par. 29,34
Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut pelles holocaustorum detraherent. Unde et levite fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites. Levite quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes,
Numérotation du verset
2Par. 29,35
fuerunt igitur holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum, et completus est cultus domus Domini.
Numérotation du verset
2Par. 29,36
Letatusque est Ezechias et omnis populus, {t. 2 : Erfurt, f. 127rb ; facsim., p. 253b} eo quod ministerium Domini esset expletum, de repente quippe hoc fieri placuerat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_29)

Notes :