Nicolaus de Lyra

Capitulum 29

1
Igitur Ezechias regnare cepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Abia filia Zacharie.
2
Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia que fecerat David pater suus1.
1 suus] eius Weber
3
Ipso2 anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas.
2 ipso] ipse Weber
4
Adduxitque sacerdotes atque levitas et congregavit eos in partem3
3 partem] plateam Weber
orientalem.
5
Dixitque eis4 :
4 eis] ad eos Weber
Audite me, levite, et sanctificamini. Mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem immunditiam de sanctuario.
6
Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum. Averterunt facies suas a tabernaculo Domini Dei nostri5 et prebuerunt dorsum.
5 Dei nostri] om. Weber
7
Clauserunt6 ostia que erant in porticu et extinxerunt lucernas. Incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel.
6 clauserunt] cluserunt Weber
8
Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem, tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris.
9
En corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filie nostre, et coniuges captive ducte sunt propter hoc scelus.
10
Nunc igitur placet mihi ut ineamus fedus cum Domino Deo Israel et avertat a nobis furorem ire sue.
11
Filii mi nolite negligere. Vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi. Colatis eum et cremetis incensum.
12
Surrexerunt ergo levite Maath filius Amasie, et Ioel filius Zacharie7 de filiis Caath. Porro de filiis Merari Cis, filius Abdai et Azarius8 filius Ialaleel9. De filiis autem Gerson : Ioha10 filius Iemna11, et Eden filius Ioaha.
7 Zacharie] Azarie Weber |
8 Azarius] Azarias Weber |
9 Ialaleel ΩS Clementina ] Ialalehel Rusch , Iaalleel ΩM, Iaaleel ΩJ, Iaallelel Weber ( H U Y ) |
10 Ioha] IoahIaaleel Clementina |
11 Iemna Rusch ] Zemna ΩSM, Zemma Weber |
13
At vero de filiis Elisaphan : Samri et Iaiel. De filiis quoque Asaph : Zacharias et Mathanias.
14
Necnon de filiis Heman : Iaiel et Semei, sed et de filiis Idithun : Semeias et Oziel.
15
Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt, et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
16
Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, tulerunt12 omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulum domus Domini, quam tulerunt levite et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.
12 tulerunt] extulerunt Weber
17
Ceperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini. Expiaveruntque templum diebus octo, et in die sedecima13 mensis eiusdem quod ceperant impleverunt.
13 sedecima sic Rusch ] sextadecima Weber
18
Ingressique14 sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocausti15 vasaque eius, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis.
14 ingressique] ingressi quoque Weber |
15 holocausti] holocaustoseos Weber |
19
Cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam prevaricatus est, et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini.
20
Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in16 domum Domini.
16 in] om. Weber
21
Obtuleruntque simul tauros septem, et17 arietes septem, agnos septem, et hircos septem : pro peccato, pro regno, pro Iuda, pro sanctuario18. Dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini.
17 et] om. Weber |
18 pro Iuda-pro sanctuario] inv. Weber |
22
Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare. Mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt. Immolaverunt agnos et effuderunt19 super altare sanguinem.
19 effuderunt] fuderunt Weber
23
Applicuerunt20 hircos pro peccato coram rege et universa multitudine. Imposueruntque manus suas super eos
20 applicuerunt] applicaverunt Weber
24
et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare21 pro piaculo universi Israelis, pro omni quippe Israel preceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.
21 coram altare] altari Weber
25
Constituit quoque levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophete. Siquidem Domini preceptum fuit per manum prophetarum eius.
26
Steteruntque levite tenentes organa David et sacerdotes tubas,
27
et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare. Cumque offerent22 holocausta, ceperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis que David rex Israel preparaverat23
22 offerent] offerrentur Weber |
23 preparaverat] repererat Weber |
concrepare.
28
Omni autem turba adorante, cantores et hi qui tenebant tubas erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
29
Cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt.
30
Precepitque Ezechias et principes levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis. Qui laudaverunt eum cum24 magna letitia et incurvato25 genu adoraverunt.
24 cum] om. Weber |
25 incurvato] curvato Weber |
31
Ezechias autem etiam hec addidit : Implestis manus vestras Domino. Accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota.
32
Porro numerus holocaustorum que obtulit multitudo hic fuit. Tauros sexaginta26, arietes centum, agnos ducentos.
26 sexaginta] septuaginta Weber
33
Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos et oves tria millia.
34
Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut pelles holocaustorum detraherent. Unde et levite fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites. Levite quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes,
35
fuerunt igitur holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum, et completus est cultus domus Domini.
36
Letatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum, de repente quippe hoc fieri placuerat.

Capitulum 29

Numérotation du verset 2Par. 29,ad litteram 
marg.| marg.| {1235} .1. Igitur Ezechias. Hic consequenter agitur de tempore Ezechie, sub quo primo facta est expiatio legalis sacrificii, secundo celebratio paschalis beneficii : cap. 30. tertio reparatio sacerdotalis ministerii, c. 3. quarto restauratio regalis imperii, c. 32. Circa primum Ezechias cupiens renovare fedus cum Deo primo precepit Levitas, et sacerdotes sanctificari, secundo per sanctificatos templum mundari, ibi : Congregaveruntque. tertio per mundatos pro peccato populi sacrificari, ibi : Consurgensque. quarto sacrificando Deum laudari, ibi : Constituitque. quinto expiatione facta holocausta offerri, ibi : Ezechias autem. Circa primum premittitur genealogia Ezechie ex parte matris ; quia satis erat nota ex parte patris, cum dicitur.
marg.| .2. Nomen matris eius Abia filia Zacharie. Dicunt aliqui, quod iste Zacharias fuit ille, quem precepit occidi Ioas rex Iuda, ut dictum est sup. 24. Alii autem dicunt, quod fuit filius illius Zacharie, et quod tempore mortis patris sui adhuc erat in utero matris : et ideo natus ex utero, sortitus est nomen patris. Sed ista non sunt multum verisimilia, quia Achaz, s. pater ipsius Ezechie fuit idololatra pessimus a principio regni sui, et destruxit quantum potuit cultum Dei : et ideo non est verisimile, quod uxorem acceperit de genere sacerdotali : et maxime de genere Zacharie, qui usque ad mortem zelavit pro cultu Dei, illud autem quod predictum est, acceptum fuit de libro Hebraicarum questionum, qui non est authenticus, {1236}nisi super Gn. ut supra dictum est.
marg.| .3. In ipso anno, etc. Dicunt Hebrei, quod hoc fuit in primo anno regni sui, et consequenter oportet dicere, quod fuit in prima die coronationis sue, ut videbitur postea.
marg.| .4. Et mense primo, etc. Ut templum posset purificari, et officium divinum celebrari, ad precludendum tamen ista Achaz pater eius clauserat ianuas templi, ut dictum est cap. preced.
marg.| .5. Adduxitque sacerdotes. Secundum predicta oportet dicere, quod ista adductio fuit eorum vocatio ad diem sue coronationis, in qua etiam die invitavit eos ad renovandum cultum divinum.
marg.| .6. Et congregaverunt, etc id est in atrium sacerdotum, ubi erat altare holocaustorum, quod erat in parte Orientali atrii ipsius templi.
marg.| .7. Et sanctificamini. Per aquam lustrationis, et etiam per continentium ab uxoribus, et alia ad hoc requisita.
marg.| .8. Mundate domum etc. Quia Achaz eam fedaverat multis ad idololatriam pertinentibus.
marg.| .9. Averterunt facies suas, etc. Retrocedendo totaliter a divino cultu. Aliqui autem exponunt aliter, scilicet quod adorabant versa facie ad ortum Solis opposito modo, quam fiebat adoratio in templo, ubi fiebat versus Occidentem. Sed prima expositio magis consonat littere precedenti, et sequenti. Cetera patent usque ibi :
marg.| .10. Vos elegit Dominus. Tribum enim Levi elegit Deus ad serviendum sibi, ut habetur Numeri 2. Cetera patent in littera.
Numérotation du verset 2Par. 29,ad litteram 
marg.| marg.| {1237} .1. Congregaveruntque. Hic consequenter describitur mundatio templi per sacerdotes, et Levitas sanctificatos, cum dicitur.
marg.| .2. Et sanctificati sunt. scilicet modo predicto.
marg.| .3. Et ingressi iuxta mandatum regis. scilicet ad purgandum templum Domini. et modus purgationis ostenditur cum dicitur.
marg.| .4. Sacerdotes quoque ingressi templum Domini. Levite enim non poterant illuc ingredi : et ideo oportuit quod sacerdotes immunditias intus existentes deportarent extra ad locum, ubi Levite poterant accedere, ideo subditur :
marg.| .5. In vestibulo domus Domini id est in atrio ubi Levite poterant ingredi : postea subditur tempus in quo fecerunt istam purgationem, cum dicitur.
marg.| .6. Ceperunt autem prima die mensis primi. In illis enim diebus mundaverunt atrium sacerdotes, ubi erat altare holocaustorum, et mare eneum, et cetera ad sacrificium pertinentia.
marg.| .7. In die octava eiusdem mensis etc.  Expiaverunt templum diebus octo. Et hanc expiationem fecerunt sacerdotes modo predicto.
marg.| .8. Et in die sextadecima mensis eiusdem quod ceperant impleverunt. Ex hoc patet, quod dictum est supra, videlicet, quod si anno primo, et primo mense regni sui fecerit fieri ista, oportet, quod sacerdotes inchoaverint in die crastina coronationis regis, quia sextadecima die mensis compleverunt mundationem, et illam fecerunt in quindecim diebus, et sic Ezechias in die coronationis sue aperuit portas templi Domini, et ibidem congregans sacerdotes, et Levitas iniunxit eis dictam purgationem : et in crastino inceperunt. Et in hoc apparet magna laus Ezechie, qui statim a prima die sue coronationis precepit renovationem divini cultus, qui per patrem suum fuerat destructus, apparet etiam ex dictis malitia Achaz, qui tantum atrium, et templum polluerat, quod sacerdotes, et Levite posuerunt quindecim dies in eius emundatione. Dicit enim hic glos. Hebraica, quod imagines idololatrie multas affixerat in parietibus templi cum clavis fortibus, et magnis : et ideo cum difficultate poterant evelli, multa etiam de pertinentibus ad divinum cultum destruxerat, que reparari oportuit, antequam posset ibi divinus cultus exerceri : et ideo oportuit tantum de tempore apponi. Cetera patent in littera.
marg.| marg.| {1238} .9. Consurgensque. Post templi expiationem hic consequenter describitur expiatio populi per hostiarum immolationem pro peccato, ideo subditur : Obtulerunt simul tauros septem. consequenter ostenditur pro quorum peccato, cum dicitur.
marg.| .10. Pro regno, etc id est rege, et principibus.
marg.| .11. Pro Iuda, etc id est pro communi populo. Circa autem ista sciendum quod licet Levit. 4. pro peccato principis non ponatur nisi unus hircus offerendus, et pro peccato sacerdotis unus vitulus, et similiter pro peccato multitudinis : tamen Nm. 15. dicitur quod cum hirco offerendo pro peccato offerebatur etiam vitulus cum hoc in holocaustum, et ideo illud quod ponitur Levit. 4. non excludit, quin in sacrificio pro peccato plura offerri possunt, et debent aliquando ; maxime quando fuerat magna peccatorum multiplicatio, sicut fuerat in proposito, ut patet in predictis, et ideo cum septem hircis oblatis pro peccatis regis, et principum, et sacerdotum, et Levitarum, et communis populi fuerunt oblati tauri, arietes, et agni in eodem numero in holocaustum.
marg.| .12. Pro Sanctuario, etc id est pro sacerdotibus, et Levitis ibidem ministrantibus.
marg.| .13. Applicueruntque. Ex quo patet, quod illa oblatio pro peccato erat pro peccatis omnium simul.
marg.| .14. Imposueruntque manus. Non singule persone, sed alique gerentes in hoc vicem omnium.
marg.| .15. Constituit, etc. Hic consequenter describitur in dicta oblatione divina laudatio, cum dicitur : Constituit quoque Levitas. Non enim in tali oblatione invenitur preceptum in lege, quod fieret talis iubilatio : sed David hoc ordinavit, et prophete a Deo inspirati. Ex quo patet, quod veris Dei prophetis ita credendum est, sicut et legi. Cetera patent usque ibi :
marg.| .16. Precepitque Ezechias, et principes, etc id est canticis, et laudibus ab eis compositis.
marg.| .17. Ezechias autem. Hic consequenter describitur oblatio hostiarum ex devotione, cum subditur :
marg.| .18. Accedite, et offerte victimas, et laudes in domo, etc. Et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset 2Par. 29,ad litteram 
marg.| marg.| {1239} .1. Sanctificaveruntque Domino boves, etc. Non fuerunt isti tunc immolati, sed reservati ad immolandum tempore competenti : et ideo tunc, dicuntur sanctificati : quia non poterant de cetero ad usus alios applicari.
marg.| .2. Sacerdotes vero. Qui possent tunc officium exercere : quia plures eorum non erant sufficienter sanctificati, ut postea subditur :
marg.| .3. Unde, et Levite, etc. Licet enim detractio pellium pertineret ad sacerdotum officium, tamen Levite poterant in hoc adiuvare sacerdotes in necessitate. Multa enim licent ratione necessitatis, que alias non licerent, ideo subditur :
marg.| .4. Donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites id est sacerdotes, quorum plures non erant sufficienter sanctificati, cuius una causa subditur, cum dicitur.
prol.| {1240}
marg.| .5. Levite quippe faciliori. Et ideo in minori tempore fuerunt purificati, et sic potuerunt iuvare sacerdotes purificatos loco illorum, qui nondum erant sufficienter purificati. Alia causa fuit, ut dicit Glossa Hebraica : quia sacerdotes per ipsum Achaz fuerant elongati de Ierusalem : et ideo non venerunt ita cito plures eorum : quia non credebant, quod cultus divinus deberet ita cito reparari post mortem Achaz, et ideo non fuerunt ita cito purificati.
marg.| .6. Letatusque est Ezechias. Et una causa huius letitie subditur, cum dicitur.
marg.| .7. De repente quippe hoc fieri. Rex enim, et populus non solum gaudebant de impletione mysterii, sed etiam de modo implendi, scilicet in tempore tam brevi : ex quo videbatur magis opus divinum, quam humanum, et sic erat secundum veritatem.
Numérotation du verset 2Par. 29,moraliter 
marg.| marg.| {1235} .1. Igitur Ezechias regnare cepit cum vigintiquinque, etc. Per Ezechiam, qui fortitudo Domini interpretatur, Constantinus Imperator convenienter allegorice significatur, cui Dominus dedit fortitudinem extirpandi quatuor tyrannos Christianorum persecutores in quatuor partibus mundi, scilicet Maximum in Oriente : Severum in Italia : Maxentium Rome : Licinium in Alexandria, quibus destructis, et ipso Constantino baptizato Ecclesie per orbem Romanum aperte fuerunt, et alie plures edificate de novo de Constantini mandato, et sacerdotes Catholici cum ceteris Ecclesie ministris ad cultum divinum, sicut Ezechias fecit templum aperiri, et ad obsequia divina sacerdotes, et Levitas, ac etiam populum applicari. Aliter per Ezechiam, qui interpretatur fortitudo {1236}Dei, potest Dei filius convenienter intelligi, qui dicitur Dei virtus. 1Cor. 1.d. Predicamus Christum Dei virtutem. Per templum autem mens humana, in quo Deus habitabat per gratiam. 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Hoc autem templum polluitur per peccatum : et maxime si fuerit per assuefactionem continuatum, sicut fuerat a tempore Achaz patris Ezechie. Lucerne vero extinguuntur per gratie subtractionem, et ostia clauduntur per mentis obstinationem, sed per verum Ezechiam, s. Dei filium aperiuntur ostia : quando peccator veram concipit contritionem. Templum etiam purgatur per integram confessionem, et lucerne reaccenduntur per gratie recuperationem : et oblationes offeruntur per debitam satisfactionem, sacerdotes autem concrepant tubis, et Levite instrumentis musicis per devotarum orationum, et laudum iubilationem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_29)

Notes :