Nicolaus de Lyra

Capitulum 3

1
Et cepit Salomon edificare domum Domini in Hierusalem
in monte
Moria
qui demonstratus fuerat David patri eius,
in loco quem paraverat David in area Ornam1 Iebusei.
1 Ornam scrips. cum Rusch (alibi), Edmaior. (D) ΩM ΩJ ΩS *] Ornan Weber , Horna C, Hornâ hic et frequenter Rusch
2
Cepit autem edificare mense secundo,
anno quarto regni sui.
3
Et hec sunt fundamenta que iecit Salomon ut edificaret domum Dei, longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.
4
Porticum vero
ante frontem que tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti. Porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.
5
Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum, sculpsitque2 in ea palmas,
2 sculpsitque] scalpsitque Weber
et quasi catenulas
se invicem complectentes.
6
Stravit quoque pavimentum templi
pretiosissimo marmore decore multo.
7
Porro aurum
erat probatissimum, de cuius laminis texit domum et trabes eius et postes,
et parietes, et ostia,
et celavit cherubin in parietibus.
8
Fecit quoque domum sancti sanctorum, longitudinem iuxta latitudinem, domus cubitorum viginti, et latitudinem similiter viginti cubitorum.
Et laminis aureis texit eam quasi talentis sexcentis,
Numérotation du verset 2Par. 3,9 

sed et clavos fecit aureos ita, ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent. Cenacula quoque texit auro.
10
Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin
duos3
3 duos] duo Weber
opere statuario et texit eos auro.
11
Ale cherubin viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque
et tangeret parietem domus, et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub.
12
Similiter cherub alterius
ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem, et ala eius altera quinque cubitorum
alam cherub alterius contingebat.
13
Igitur ale utriusque cherubin expanse erant et extendebantur per cubitos viginti. Ipsi autem stabant erectis pedibus,
et facies eorum verse erant
ad exteriorem domum.
14
Fecit quoque velum ex hyacintho,
et4 purpura,
4 et] om. Weber
et5 coccino
5 et2] om. Weber
et bysso,
et intexit6 ei cherubin.
6 intexit] intexuit Weber
15
Ante fores etiam templi duas columnas
que triginta et quinque cubitos habebant altitudinis. Porro capita earum quinque cubitorum,
16
necnon et quasi catenulas in oraculo,
et superposuit eas capitibus columnarum.
Malogranata etiam centum que catenulis interposuit.
17
Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris
et alteram a sinistris. Eam que a dextris erat vocavit Iachin
et que ad levam Booz.

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Par. 3,ad litteram 
marg.| marg.| {1145} .1. Et cepit Salomon edificare. Hic consequenter describitur ipsius templi edificatio. Et primo quantum ad formam templi. Secundo quantum ad vasa ministerii 4 capitulo Prima in tres, quia primo describitur forma templi. Secundo ipsorum cherubim que fuerunt posita, ibi ; Fecit etiam in domo sanctisanctorum cherubim. Tertio columnarum que erant in porticu templi, ibi : Ante fores etiam templi. Sententia autem prime {1146}partis, et secunde patet ex dictis 3Rg. 6.a. principio cap. usque prope finem, exceptis que sequuntur.
marg.| .2. In monte Moria id est visionis : ille est locus in quo Abraham obtulit Isaac, ut habetur Gn. 22. et vocatur ibidem locus visionis quia Abraham appellavit ipsum, Dominus videt, ut ibidem dicitur.
marg.| .3. Qui demonstratus fuerat. Quando Angelus precepit, quod David ibi edificaret altare, et victimas offerret, ut dictum est supra lib. 1. In fine cap. 31. et in princ. 22.
marg.| .4. Mense secundo. In secunda, s. die mensis. sic est in hebreo translatio vero nostra omittit, in secunda.
Numérotation du verset 2Par. 3,ad litteram 
marg.| marg.| {1147} .1. In mensura prima id est secundum formam, et mensuram sibi traditas a David qui tradidit Salomoni exemplar omnium fiendorum in templo, ut dictum est supra lib. 1. 28. capitulo.
prol.| {1148}
marg.| .2. Et deauravit eam. Hoc est intelligendum quantum ad inferiori mansionem templi, que continebat sanctum, et sanctumsanctorum.
marg.| .3. Sed et clavos. Ad coniungendum fortiter laminas aureas cum tabulis, que erant in parietibus domus.
prol.| {1149}
Numérotation du verset 2Par. 3,ad litteram 
marg.| .1. Ipsi autem, etc id est obliquatis, ut dicit Magister in historiis ; ita quod habebant unum pedem magis elevatum altero, quasi disponerentur ad ambulandum. Sed hoc non videtur verum : quia in hebreo habetur ; Et stabant super pedes suos, ita quod uterque pes unius {1150}cherub tangebat pavimentum, et similiter pedes alterius. Et ideo cum dicitur hic ; Stabant erectis pedibus, intelligendum est id est rectis : quia recte super pedes suos stabant.
marg.| .2. Fecit quoque velum. Istud erat pendens ad parietem dividentem sanctum, et sanctumsanctorum, et tempore passionis Christi scissum fuit, ut habetur Mt. 27.
Numérotation du verset 2Par. 3,ad litteram 
marg.| marg.| {1151} .1. Ante fores. Hic consequenter agitur de his que erant in porticu, scilicet de duabus columnis notabilibus. de quibus dictum fuit diffuse 3Rg. 7. Et patet sententia ex dictis ibidem, excepto quod sequitur :
marg.| .2. Et quasi catenulas etc.  columnarum. Certum est autem quod ille columne erant in porticu templi, et ideo dicunt hic expositores nostri communiter, quod licet oraculum propriissime dicatur ipsum propitiatorium, eo quod inde dabantur responsa divina quasi de sede Dei, ut dictum fuit diffuse Ex. 25. tamen ulterius trahitur ad signandum totam domum Sanctisanctorum, in qua erat propitiatorium, et ulterius ad signandum partem anteriorem templi, que dicebatur sanctum, vel sancta : et ulterius ad signandum etiam porticum, eo quod coniungebatur templo. Et in hoc sensu loquitur hic scriptura, cum dicitur : Et quasi catenulas id est opus reticulatum ad modum catenarum, supple fecit.
marg.| .3. In oraculo id est in porticu ubi erant columne.
marg.| marg.| {1152} .4. Et superposuit eas. Quia super capita illarum columnarum erat opus reticulatum, ut habetur 3Rg. 7. Et ibi fuit diffuse expositum. Sed quia non recolo me vidisse in veteri testamento, et maxime ubi agitur de templi edificatione, quod oraculum dicatur nisi ipsum propitiatorium, et domus Sancti Sanctorum in qua erat propitiatorium, ideo potest istud aliter exponi. Ad cuius intellectum sciendum quod in parietibus Sanctisanctorum erant celate varie figure, et erant ibi alique ad modum operis plectilis, seu concatenati, vel reticulati, et consimile opus factum fuit in capitibus istarum columnarum, tamen de alia materia. quia iste columne fuerunt de ere, omnes autem figure que apparebant in domo Sancti Sanctorum erant auree. secundum hoc igitur potest exponi hec littera sic ; Et quasi catenulas id est opus catenatum, seu reticulatum simile illi, quod erat in oraculo, supple fecit. Et superposuit eas capitibus columnarum.
marg.| .5. Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo id est in porticu.
Numérotation du verset 2Par. 3,moraliter 
marg.| marg.| {1145} .1. Et cepit Salomon edificare domum. Expositionem huius capituli {1146}mysticam require. 3Rg. 6. cap.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_3)

Notes :