Nicolaus de Lyra

Capitulum 31

Numérotation du verset 2Par. 31,1 

Cumque hec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt simulacra.
Succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin, sed de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent. Reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas.
Numérotation du verset 2Par. 31,2 

Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.
Numérotation du verset 2Par. 31,3 

Pars autem regis erat ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere. Sabbatis quoque et calendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Moysi.
Numérotation du verset 2Par. 31,4 

Precepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et levitis, ut1 possent vacare legi Domini.
1 ut] et Weber
Numérotation du verset 2Par. 31,5 

Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti vini et olei mellis quoque et omnium que gignit humus decimas obtulerunt.
Numérotation du verset 2Par. 31,6 

Sed et filii Israel et Iuda qui habitabant in urbibus Iuda obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum que voverant Domino Deo suo, atque universa portantes fecerunt acervos plurimos.
Numérotation du verset 2Par. 31,7 

Mense tertio ceperunt acervorum iacere fundamenta et mense septimo compleverunt eos.
Numérotation du verset 2Par. 31,8 

Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius, viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israel.
Numérotation du verset 2Par. 31,9 

Interrogavitque Ezechias sacerdotes et levitas : Cur ita iacerent acervi ?
Numérotation du verset 2Par. 31,10 

Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens : Ex quo ceperunt offerri primitie in domo Domini, comedimus et saturati sumus et remanserunt2 plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo, reliquiarum autem copia est ista quam cernis.
2 et remanserunt] remanseruntque Weber
Numérotation du verset 2Par. 31,11 

Precepit igitur Ezechias ut prepararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent
Numérotation du verset 2Par. 31,12 

intulerunt primitias et3 decimas et quecumque voverant fideliter. Fuit autem prefectus eorum Chonenias levita et Semei frater eius secundus.
3 primitias et] tam primitias quam Weber
Numérotation du verset 2Par. 31,13 

Post quem Ieiel, et Azazias, et Naath, et Azael, et Ierimoth, Iozabath quoque, et Eliel et Iesmachias et Maath et Banaias prepositi sub manibus Chonenie et Semei fratris eius, ex imperio Ezechie regis et Azarie pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant.
Numérotation du verset 2Par. 31,14 

Chore vero filius Iemna4 levites et ianitor orientalis porte, prepositus erat his que sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in sancta sanctorum.
4 Iemna] Ienma ΩS
Numérotation du verset 2Par. 31,15 

Et sub cura eius Eden et Beniamin5 Iesue6 et Sameias, Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque maioribus,
5 Beniamin] Meniamin Weber |
6 Iesue] Hiesue Weber |
Numérotation du verset 2Par. 31,16 

exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quicquid per singulos dies7 conducebant8 in ministerio atque observationibus iuxta divisiones suas,
7 singulos dies] inv. Weber |
8 conducebant] conducebat Weber |
Numérotation du verset 2Par. 31,17 

sacerdotibus per familias et levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas,
Numérotation du verset 2Par. 31,18 

universeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his que sanctificata fuerant prebebantur,
Numérotation du verset 2Par. 31,19 

sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et levitis.
Numérotation du verset 2Par. 31,20 

Fecit ergo Ezechias universa que diximus in omni Iuda. Operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo
Numérotation du verset 2Par. 31,21 

in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et cerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo, fecitque et prosperatus est.

Capitulum 31

Numérotation du verset 2Par. 31,ad litteram 
marg.| marg.| {1243} .1. Cumque hec fuissent etc. Hic consequenter sub Ezechia describitur reparatio sacerdotalis ministerii. Circa quod primo describitur idololatrie destructio, cum dicitur ;   Fregerunt simulachra, etc. et hoc rationabiliter ; quia primo debent removeri impedimenta {1244}sacerdotalis ministerii, et huiusmodi sunt omnia ad idololatriam pertinentia, secundo describitur reparatio sacerdotalis ministerii, cum dicitur :   Ezechias autem. ubi Ezechias primo sacerdotes, et Levitas in officiis suis restituit, secundo de victualibus eis providit, ibi :   Precepit etiam. tertio de procuratoribus in istis ordinavit, ibi :   Fuit autem   prefectus   . Sententia prime partis patet in littera usque ibi :
marg.| marg.| {1245} .1. Canerentque in portis castrorum Domini. Castra Domini hic dicuntur atria sacerdotum, ubi habitabant sacerdotes, tanitores, et alii qui custodiebant templum.
marg.| .2. Precepit etiam populo habitantium Ierusalem. Hic consequenter describitur qualiter Ezechias providit eis de victualibus cum dicitur :   Precepit etiam populo habitantium Ierusalem, etc scilicet decimas, et primitias que erant assignate eis per legem.
marg.| .3. Ut possent vacare legi Domini. videlicet, studendo, docendo, templum officiando. Istud enim semper fuit observatum apud omnes, quod illi qui intendebant studio et cultui divino, acciperent necessaria victus a populo. propter quod etiam sacerdotes Egypti tempore famis non fuerunt compulsi vendere possessiones suas sicut alii : quia ipsis statuta cibaria ex horreis publicis prebebantur, ut habetur Gn. 42 capitulo
marg.| .4. Plurimas obtulere primitias, etc. Quantitas autem primitiarum fuit determinata in lege, sed primo fuit facta voluntarie, secundum devotionem dantium : postea vero propter avari iam crescentem, quia multi parum aut nihil dabant, per sapientes Hebreorum suit determinatum, quod ad minus sexagesima pars daretur : illi tamen qui erant magis devoti, dabant quadragesimam, medii vero quinquagesimam. Et hoc idem dicitur in collationibus Patrum, collatione prima Theonis abbatis.
marg.| .5. Mellis quoque et omnium que gignit humus. Licet de melle non posset fieri oblatio, que tota vel secundum partem cremaretur super altare, ut habetur Levi. 2. tamen inde debebant dari primitie cedentes in usum sacerdotum. Hebrei tamen dicunt, quod nomine mellis intelliguntur hic dulcis fructus, ut dactyli, ficus, et huiusmodi.
marg.| .6. Et omnium que gignit humus. Dicit autemRabbi Salomon super Dt. 26. quod primitie quantum ad terre nascentia dabantur tantum de septem rebus, scilicet {1246}frumento, hordeo, vinea, oliva, malo granato, ficu, et palma, tamen poterant homines de aliis dare ex speciali devotione, et sic factum fuit hic.
marg.| .7. Decimasque sanctorum. secundum Hebreos ista sunt decime quas Levite dabant sacerdotibus de decimis quas receperant a populo, ut habetur Nm. 18 capitulo
marg.| .8. Mense tertio ceperunt acervorum iacere fundamenta id est principia que super apponuntur.
marg.| .9. In terrogavitque Ezechias. quia mirabatur de tantis acervis victualium.
marg.| .10. Respondit illi Azarias. id est maior, et iste restitit Ozie regi thurificare volenti, ut dictum est supra 25.
marg.| .11. Remanserunt plurima scilicet de primitiis et decimis, habito sufficienti victu sacerdotum et Levitarum.
marg.| .12. Eo quod benedixerit dominus populo. id est abundare fecit in bonis temporalibus : et ideo dabant abundanter primitias et decimas : quia tunc erant magis devoti, ut patet ex predictis.
marg.| .13. Precepit igitur Ezechias. Ut ibi reponerentur ea que pro tunc erant superflua, et usque ad tempus congruum servarentur.
marg.| .14. Fuit autem prefectus. Hic consequenter ostenditur qualiter Ezechias providit de fidelibus personis ad conservandum predicta, et procurandum ea que essent pro sacerdotibus et Levitis recipienda, et ad conservandum de oblata et consecrata, ut patet littera usque ibi :
marg.| .15. Et consecratis in sancta. Non accipitur hic sancta sanctorum pro patre interiori templi, in quo erat arca testamenti, que proprie dicebatur sancta sanctorum : prout accipitur coniuncte, sed hic accipitur disiunctive in sancta, que sunt de numero sanctorum omnia enim Deo consecrata dicebantur sancta, et de numero sanctorum.
marg.| .16. Exceptis maribus ab annis tribus, etc. Licet enim Levite numerentur {1247}Nu. 3. ab uno mense et supra, hoc tamen factum est, ut acciperentur pro redemptione primogenitorum aliarum tribuum, sed de distributionibus que fiebant Levitis, non recipiebatur pro eis donec haberent tres annos. Sequitur postea.
Numérotation du verset 2Par. 31,ad litteram 
marg.| .1. Et Levitis a vicesimo anno. Nu. 4. accipiuntur Levite ad ministerium tabernaculi a tricesimo anno usque ad quinquagesimum annum, et Nu. 8.a. vigintiquinque annis. Et sicut dictum fuit ibidem non instituebantur ministri nisi in tricesimo anno, tamen a vicesimo quinto anno exercebantur in aliquibus officiis, ut sic in illis quinque annis experirentur sacerdotes, qui Levite essent apti ad ministrandum, et in quibus officiis, tamen post edificationem templi, quia Levite non habuerunt ita gravia officia sicut ante, quando tabernaculum cum pertinentibus ad ipsum portabatur {1248}de loco ad locum, in minori etate instituebatur, scilicet vicesimo anno et per aliquod tempus ante accipiebatur experientia de ipsis. Sciendum tamen quod ea que dicta sunt, sic fiebant de communi lege, ex speciali tamen causa aliqui minoris etatis recipi poterant ad ministerium tabernaculi, sicut Eli recepit Samuelem ad ministerium tabernaculi, cum adhuc esset puer decem annorum vel circiter ut dictum fuit 1Rg. 1 capitulo quia mater sua antequam conciperet ipsum, Domino voverat, quod si daret ei sexum virilem daret eum ministerio Domini cunctis diebus quibus posset ministrare. Hoc etiam fuit ante edificationem templi.
marg.| .2. Operatusque est scilicet Ezechias.
marg.| .3. Et rectum. erga proximum.
marg.| .4. Bonum. quantum ad ipsum.
marg.| .5. Et verum. quantum ad Deum, ideo sequitur : Coram Domino Deo suo.
Numérotation du verset 2Par. 31,moraliter 
marg.| marg.| {1243} .1. Cumque hec fuissent rite celebrata, egressus est omnis populus Israel, et fregerunt simulachra. Ista vero fractio simulachrorum facta post solennitatem azymorum, figura fuit destructionis idololatrie {1244}per orbem ad predicationem Apostolorum populis credentibus iam admissis ad Eucharistie sacramentum, sicut fuerat predictum Za. 13.a. In die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra. Et nos videmus esse completum.
Numérotation du verset 2Par. 31,moraliter 
marg.| marg.| { 1245 } .13. Precepit igitur Ezechias ut prepararent horrea in domo Domini. {1246}Per quod significatur allegorice quod ministris ecclesie debentur necessaria vite. Moraliter autem per horrea ista {1247}possunt intelligi sacre scripture, devotionisque studia, {1248}in quibus reponuntur verbi Dei Eucharistie nutrimenta.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_31)

Notes :