Capitulum 33
Numérotation du verset
2Par. 33,1
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Par. 33,2
Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israel.
Numérotation du verset
2Par. 33,3
Et conversus instauravit excelsa que demolitus fuerat Ezechias pater eius. Construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam celi et coluit eam.
Numérotation du verset
2Par. 33,4
Edificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus : In Hierusalem erit nomen meum in eternum.
Numérotation du verset
2Par. 33,5
Edificavit autem ea cuncto exercitui celi in duobus atriis domus Domini.
Numérotation du verset
2Par. 33,6
Transireque fecit filios suos per ignem in valle Bennon1, observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat. Habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.
1 Bennon] Benennon
Weber
Numérotation du verset
2Par. 33,7
Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius dicens : In domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israel ponam nomen meum in sempiternum,
Numérotation du verset
2Par. 33,8
et movere non faciam pedem Israel de terra quam tradidi patribus eorum, ita dumtaxat si custodierint facere que precepi eis, cunctamque legem et cerimonias atque iudicia per manum Moysi.
Numérotation du verset
2Par. 33,9
Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.
Numérotation du verset
2Par. 33,10
Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius et attendere noluerunt.
Numérotation du verset
2Par. 33,11
Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum, ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylone2.
2 in Babylone] Babylonem
Weber
Numérotation du verset
2Par. 33,12
Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum, et egit penitentiam valde coram Deo patrum suorum.
Numérotation du verset
2Par. 33,13
Deprecatusque3 eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius. Reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
3 Deprecatusque] + est
Weber
Numérotation du verset
2Par. 33,14
Post hec edificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion, in convalle ab introitu porte Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer. Constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis
Numérotation du verset
2Par. 33,15
et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem4 proiecit omnia extra urbem.
4 Hierusalem] + et
Weber
Numérotation du verset
2Par. 33,16
Porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas pacificasque5 et laudem. Precepitque Iude ut serviret Domino Deo Israel.
5 pacificasque] et pacifica
Weber
Numérotation du verset
2Par. 33,17
Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
Numérotation du verset
2Par. 33,18
Reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel. a
0
¶Nota: C’est au moment historique décrit par 2Par. 33:13-18 que semble correspondre l’Oratio Manasse ajoutée à la fin de 2Par. par la Septante, la Vetus latina et certaines versions de la Vulgate, dont la Bible des libraires de Paris du 13e siècle. Au sujet de l’éventuelle interpolation de l’Oratio Manasse à l’intérieur de 2Par.33, signalée la version de l’Historia scolastica de Pierre le Mangeur (†1179) publiée dans la Patrologie latine (), voir ici 2Par. 37 et les notes explicatives afférentes. Je remercie Chiara Ruzzier de m’avoir signalé ce passage que lui a indiqué P.-M. Bogaert (communications écrites du 22.3.2024). [Martin Morard 24.3.2024]
Numérotation du verset
2Par. 33,19
Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus edificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret penitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai.
Numérotation du verset
2Par. 33,20
Dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo David6.
6 David] sua
Weber
Regnavitque pro eo filius eius Amon.
Numérotation du verset
2Par. 33,21
Viginti duo annorum erat Amon cum regnare cepisset et duobus annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Par. 33,22
Fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius, et cunctis idolis que Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit.
Numérotation du verset
2Par. 33,23
Et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit.
Numérotation du verset
2Par. 33,24
Cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt eum in domo sua.
Numérotation du verset
2Par. 33,25
Porro reliqua populi multitudo cesis his qui Amon percusserant constituit regem Iosiam filium eius pro eo.
Capitulum 33
Numérotation du verset
2Par. 33,ad litteram
marg.|
marg.| {1253}
.1.
Duodecim annorum
etc. Hic consequenter describitur tempus ipsius Manasse, et secundo sub ipso tempus Amon filii sui, quia pauca de eo dicuntur, ibi : Dormivit autem. Circa primum primo describitur ipsius Manasse multiplex prevaricatio, secundo eius emendatio, ibi : Idcirco superinduxit. tertio recapitulatio, ibi : Reliqua autem. Sententia autem prime pantis patet ex dictis 4Rg. 21. exceptis que sequuntur.
marg.|
.2.
Observabat somnia.
quorum aliqua erant vana, aliqua a demonibus immissa, et divinare de futuris per talia illicitum est, ut dictum fuit plenius de ista materia Gn. 41.
marg.|
marg.| {1254}
.3.
Sectabatur,
etc. id est divinationes per garritum et volatum avium.
marg.|
.4.
Maleficis artibus.
querendo responsa demonum per magicas artes.
marg.|
.5.
Habebat secum magos.
divinantes per astra, ultra que se extendat virtus constellationis.
marg.|
.6.
Et incantatores,
etc. sensus hominum illudentes.
marg.|
.7.
Locutusque est dominus.
misericorditer revocando.
marg.|
.8.
Et attendere.
ex quo patet eorum obstinatio.
marg.|
.9.
Idcirco.
Hic consequenter describitur ipsius Manasse emendatio, flagellatione sibi intellectum prebente, cum dicitur.
marg.|
.10.
Superinduxit eis.
secundum Iosephum et alios expositores contra Manassen venit rex Babylonis, unde subditur :
Numérotation du verset
2Par. 33,ad litteram
marg.|
marg.| {1255}
.1.
Duxerunt eum.
Dicendum quod monarchia Assyriorum iam pro parte magna defecerat, quia iam Medi et Babylonii recesserant ab ea, secundum quod dicit Iosephus et alii historiographi, et ideo quod dicitur hic. Superinduxit. referendum est hoc ad tempus preteritum id est ad eos qui solebant esse principes, quando rex Babylonis erat ei subditus, quia tunc rex Babylonis cum maioribus regni sui erat de exercitu regis Assyriorum.
marg.|
.2.
Deprecatusque,
dicitur autem obsecratio deprecatio per rem sacram, sicut in fine orationum ecclesie dicitur communiter : Per dominum Iesum Christum, etc. ut per sanctitatem ipsius obtineamus, quod obtinere nostris meritis non valemus, et sic orabat Manasses, ut per divini nominis sanctitatem impetraret remissionem.
marg.|
.3.
Et cognovit.
per experientiam sue flagellationis et liberationis, sicut scriptum est Iob quinto ca. Ipse vulnerat et medetur : percutit et manus {1256}eius sanabunt.
marg.|
.4.
Post hec
scilicet post reversionem suam de captivitate.
marg.|
.5.
Ad Occidentem.
Gihon est fons existens in parte Occidentali civitatis David.
marg.|
.6.
Aras quoque.
id est in monte Moria, in quo erat templum.
marg.|
.7.
Porro instauravit.
quod erat destructum et profanatum.
marg.|
.8.
Precepitque.
et sic patet emendatio Manasse in spiritualibus et temporalibus, quantum ad personam propriam et subditos.
marg.|
.9.
Reliqua.
Hic ponitur recapitulatio, et patet littera usque ibi :
marg.|
.10. In
sermonibus.
patet quod iste liber apud nos non habetur : quia ista 4. lib. Reg. non ita exprimuntur, ut hic dicitur, et eodem modo dicendum de hoc quod sequitur Scriptu. Sequitur :
marg.|
.11.
Dormivit ergo.
Hic consequenter agitur de factis ipsius Amon filii Manasse, et patet sententia ex dictis 3Rg. 12.g. excepto quod sequitur :
marg.|
.12.
Et non est. In
hoc enim de fecit a bonitate patris sui : quia non penituit sicut ipse.
Numérotation du verset
2Par. 33,moraliter
marg.|
marg.| {1253}
.1.
Duodecim.
Sequitur :
marg.|
†
Instauravit.
Per que significantur superbie peccata, que hominem elevant indigne, ut postea corruat maligne
marg.|
†
Construxitque.
Baal autem devorator interpretatur, et sic Baalim, quod est plurale huius nominis Baal, devoratores signat, propter quod per Baalim signantur peccata gule, que incomessationibus et potationibus excessivis consistunt.
marg.|
†
Et adoravit.
Per quod significatur conatus ad magna statui suo indecentia.
marg.|
†
In duobus aliis.
Volens clericis et laicis tyrannice dominari.
marg.|
†
Transireque.
Per istum transitum intelligitur nutritio filiorum in igne concupiscentie carnalis et mundane.
marg.|
marg.| {1254}
.2.
Observabat somnia.
sequendo falsa consilia mala.
marg.|
.3.
Sectabatur.
adulatoribus assentiendo et maleficis credendo.
marg.|
†
Sculptile.
Hoc autem moraliter facit, qui hominem vita vel scientia carentem, in ecclesiastica dignitate ponit.
marg.|
†
Igitur Manasses.
Per quod significatur illius malitia, cui non sufficit quod sit malus in se, sed alios nititur ad suam malitiam trahere.
marg.|
.7.
Locutusque est
scilicet per prophetas per quos significatur predicatores nove legis, qui principes et populares constanter arguunt de predictis et consimilibus peccatis.
marg.|
.8.
Et attendere.
Per quod signantur illi, qui predicationes et admonitiones bonas contemnunt.
marg.|
.9.
Idcirco.
quia dominus tales rebelles veritati aliquando punit {1255}exterius gravi pena, et quoniam inflicta vexatio aliquando dat intellectum, et sic qui prius erant rebelles, concipiunt spiritum vere penitentie revertentes ad Deum, ideo subditur :
Numérotation du verset
2Par. 33,moraliter
marg.|
.3.
Et cognovit. In
quo Manasses figuram gessit cuiuslibet magni peccatoris ad Deum veraciter revertentis.
marg.|
†
Constituitque.
Per quos significatur quod vere revertens ad Deum per penitentiam, quanto commisit peccata graviora, tanto conari debet ad faciendum opera meliora.
marg.|
.11.
Dormivit.
Per quod significatur quod peccator quantumcumque{1256}magnus, si vere peniteat, et in bono terminet vitam suam, finaliter consequitur vitam beatam.
marg.|
†
Regnavitque pro eo.
de quo subditur :
marg.|
†
Fecitque malum.
Et sic secutus eum in malis, sed non in bonis quia per penitentiam non rediit ad dominum sicut pater eius, ideo subditur :
marg.|
.12.
Et non est.
Propter quod per istum Amon significantur illi qui mala patrum suorum ut rapinas et huiusmodi quasi pro iure hereditario volunt sequi, sed bonos eorum actus nolunt aliqualiter imitari.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_33)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_33)
Notes :