Capitulum 35
Numérotation du verset
2Par. 35,1
Fecit autem Iosias in Hierusalem Phase Domino, quod immolatum est decima quarta1 die mensis primi,
1 decima quarta]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Par. 35,2
et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini,
Numérotation du verset
2Par. 35,3
Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino locutus est : Ponite arcam in sanctuario templi
quod edificavit Salomon filius David rex Israel. Nequaquam enim eam ultra portabitis. Nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel
Numérotation du verset
2Par. 35,4
et preparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut precepit David rex Israel et descripsit Salomon filius eius
Numérotation du verset
2Par. 35,5
et2 ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas
2 et]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 35,6
et sanctificati immolate Phase, fratres etiam vestros ut possint iuxta verba que locutus est Dominus in manu Moysi facere preparate.
Numérotation du verset
2Par. 35,7
Dedit preterea Ioas3 omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem Phase, agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boumque tria millia. Hec de regis universa substantia.
3 Ioas] Iosias
Weber
Numérotation du verset
2Par. 35,8
Duces quoque eius sponte quod voverant4 obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et levitis. Porro Helchias et Zacharias et Ieiel, principes domus Domini, dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta et boves trecentos.
4 voverant] voluerant
Weber
Numérotation du verset
2Par. 35,9
Chonenias autem et5 Semeias etiam et Nathanael fratres eius, necnon Asabias et Iaiel6 et7 Iozabath principes levitarum dederunt ceteris levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum et boves quingentos.
5 et]
om. Weber
|
6 et]
om. Clementina
| Iaiel]
scrips.
, Iahiel ΩSM, Iahihel
Rusch
|
7 et]
om.
Ω
|
Numérotation du verset
2Par. 35,10
Preparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo, levite quoque in turmis iuxta regis imperium,
Numérotation du verset
2Par. 35,11
et immolatum est Phase. Asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et levite detraxerunt pelles holocaustorum
Numérotation du verset
2Par. 35,12
et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Moysia. De bobus quoque fecere similiter.
0 Cf. Lv. 1, 5.
Numérotation du verset
2Par. 35,13
Et assaverunt Phase super ignem iuxta quod lege preceptum est, pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universe plebi.
Numérotation du verset
2Par. 35,14
Sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt. Nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati. Unde levite et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
Numérotation du verset
2Par. 35,15
Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta preceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis. Ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec8 puncto quidem discederent a ministerio. Quam ob rem et fratres eorum levite preparaverunt9 eis cibos.
8 nec] ne
Weber
|
9 preparaverunt] paraverunt
Weber
|
Numérotation du verset
2Par. 35,16
Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa ut facerent Phase et offerrent holocausta super altare Domini iuxta preceptum regis Iosie.
Numérotation du verset
2Par. 35,17
Feceruntque filii Israel qui reperti fuerant ibi Phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus.
Numérotation du verset
2Par. 35,18
Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis prophete, sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase, sicut Iosias sacerdotibus et levitis et omni Iuda et Israel qui repertus fuerat et habitantibus in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Par. 35,19
octavo decimo anno regni Iosie hoc Phase celebratum est.
Numérotation du verset
2Par. 35,20
Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Egypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Euphraten et processit in occursum eius Iosias.
Numérotation du verset
2Par. 35,21
At ille missis ad eum nuntiis ait : Quid mihi et tibi est rex Iuda ? Non adversum te hodie venio ? Sed contra aliam domum pugno10 ad quam11 Deus festinato ire precepit, desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te.
10 domum pugno]
inv. Weber
|
11 quam] + me
Weber
|
Numérotation du verset
2Par. 35,22
Noluit Iosias reverti sed preparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Deib. Verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo,
0 Cf. Ier. 46, 1.
Numérotation du verset
2Par. 35,23
ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis : Educite me de prelio quia oppido vulneratus sum.
Numérotation du verset
2Par. 35,24
Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio et asportaverunt eum12 in Hierusalem. Mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum.
12 eum]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 35,25
Ieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices usque in presentem diem lamentationes super Iosia replicant, et quasi lex obtinuit in Israel; ecce scriptum fertur in Lamentationibus.
Numérotation du verset
2Par. 35,26
Reliqua autem sermonum Iosie et misericordiarum eius que lege precepta sunt Domini.
Numérotation du verset
2Par. 35,27
Opera quoque eius13 prima et novissima scripta sunt in libro regum Israel et Iuda.
13 eius] illius
Weber
Capitulum 35
Numérotation du verset
2Par. 35,ad litteram
marg.|
marg.| {1261}
.1.
Fecit autem Iosias in Ierusalem phase Domino, quod immolatum est decimaquarta die mensis primi.
Hic
consequenter
describitur phase celebratio, et primo ponitur ad hoc debita preparatio,
{1262}
secundo devota executio, ibi : Preparatumque est ministerium.
marg.|
.2.
Et constituit sacerdotes in officiis suis. Hortatusque est
etc. Ut debite se prepararent ad hoc quod devote celebrare possent solemnitatem pasche.
Numérotation du verset
2Par. 35,ad litteram
marg.|
marg.| {1263}
.1.
Ponite arcam.
Libro de Hebraicis questionibus dicitur quod tempore Achaz qui posuit idola in templo, arca fuit inde amota, que non debebat esse cum idolis, et fuit transportata in domum Sellum mariti Olde prophetisse. et ibi mansit usque ad tempus Iosue, Glossa vero Hebraica dicit quod non fuit portata extra templum, sed quia Manasses posuit idolum in domum Domini, ut habetur supra 33. ideo voluit eum ponere in loco honorabiliori scilicet ubi erat arca, et arcam fecit trahi ad partem quasi minor cederet maiori : sed Iosias fecit eam in loco suo reponi : Sed utrumque dictum videtur in aliquo dissonare a veritate, si enim fuisset transportata tempore Achaz, non est verisimile, quia, Ezechias filius eius, qui templum fecerat purgari, et maximus zelator fuit cultus divini, ut patet ex precedentibus, fecisset eam tempore suo reportari. Similiter si per Manassen fuisset tantum tracta ad partem intra templum, Iosias non dixisset Levitis : Ponite
arcam. prout hic dicitur, quia Levite non poterant ingredi illam partem templi, sed sacerdotes tantum. Et ideo probabilius videtur dici quod tempore Manasse fuit portata extra templum et non ante : et tempore Iosie per Levitas fuit reportata usque ad templi ingressum, et inde per sacerdotes fuit in loco suo reposita.
marg.|
.2.
Nunc ergo.
quasi dicat ex quo arca erit in loco suo et illa que pertinent ad Dei cultum reparata, vos non habebitis alios labores nisi solum ministrare Domino.
marg.|
.3.
Sicut precepit.
Contrarium videtur sup. pri. lib. 28. ubi dicitur quod{1264}David dedit filio suo descriptionem porticus ; et templi, et omnium aliorum ad ministerium templi pertinentium. Dicendum quod David dedit hoc primo disponendo, sed Salomon dedit istam descriptionem aliis, patris voluntatem exequendo.
marg.|
.4.
Dedit,
etc. hoc est ad faciendum solennitatem phase.
marg.|
.5.
Agnos
etc. quia tam agnus quam hedus poterat immolari in solennitate paschali. Ex. 12. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.6.
Dederunt sacerdotibus ad faciendum.
id est communiter, quia isti prenominati simul iuncti dederunt ista.
marg.|
.7.
Preparatumque.
Descripta preparatione debita ad solennitatem paschalem, hic consequenter ponitur executio devota, cum dicitur : Et steterunt. et patet littera usque ibi :
marg.|
.8.
Asperseruntque.
qui ab eis effundebatur super altare.
marg.|
.9.
Et Levite.
Licet enim hoc pertineret ad officium sacerdotum, ut habetur in Levitico, tamen in necessitate propter multitudinem victimarum Levite poterant eos adiuvare sicut dictum fuit supra 39.
marg.|
.10.
Et separaverunt.
Ex hoc patet, quod non erant holocausta proprie dicta que totaliter incenduntur, sed large, eo quod aliqua pars in altari cremabatur.
marg.|
.11.
Similiter, et assaverunt.
iuxta quod in lege scriptum est Ex. 12.d. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni.
marg.|
.12.
Pacificas.
quarum maior pars cedebat in usum offerentium. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset
2Par. 35,ad litteram
marg.|
marg.| {1265}
.1.
Non fuit a diebus Samuelis prophete.
4Rg. 23. dicitur. A diebus iudicum, et in idem redit. quia Samuel fuit ultimus iudex.
marg.|
.2.
Sed nec.
Non est per hoc intelligendum quod istud phase fuerit excellentius omnibus preteritis quantum ad multitudinem populi : quia tempore David et Salomonis, quando regnum fuit unitum, et nulla tribus erat captivata, frequenter maior multitudo convenit in Ierusalem ad solennitatem paschalem. sed ista excellentia intelligitur, quantum ad regis Iosie liberalitatem, qui cum esset longe impotentior David et Salomone : tamen maiora legitur munera dedisset illa solennitate scilicet ad sufficientiam pro omnium refectione. ideo subditur :
marg.|
.3.
Sicut Iosia sacerdotibus.
Quia dedit ad hoc triginta millia {1266}pecorum, et triginta millia boum, ut habetur in littera.
marg.|
.4.
Qui repertus fuerat.
Hoc additur : quia illi de regno Israel iam erant in captivitatem ducti, exceptis aliquibus qui fugiendo evaserant, et recedente exercitu reversi fuerant.
marg.|
.5.
Postquam instauraverat.
Hic consequenter describitur ipsius Iosie mors, et tumulatio, et patet sententia ex dictis 4Rg. 23.f. exceptis que sequuntur.
marg.|
.6.
Qui transtulerunt.
Sicut enim principes in bellis habent plures equos, sic tunc reges pugnantes in curribus habebant plures currus pro personis suis.
marg.|
.7.
Et universus Iuda.
Propter bonitatem vite sue et regiminis ut patet ex predictis.
marg.|
.8.
Ieremias maxime. In
libro qui intitulatur Lamentationes Ieremie.
Numérotation du verset
2Par. 35,additio
prol.|
{1265}In capitulo 35. ubi dicitur in postilla Agnos et hedos : quia tam agnus quam hedus poterant immolari.
prol.|
{1266}In solennitate paschali agnus debebat immolari, non autem hedus : licet agnus immolandus accipiendus esset de grege in quo essent agni et hedi, ut latius fuit ostensum in additione super Ex. 12.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_35)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_35)
Notes :