Capitulum 4
1
Fecit quoque altare aeneum
viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum
latitudinis,
et decem cubitorum altitudinis.
2
Mare etiam aeneum1 fusile
1 eneum]
om. Weber
decem cubitis
a labio usque ad labium rotundum per circuitum.
Quinque cubitos habebat altitudinis,
et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius.
3
Similitudo quoque boum erat subter illud. Et decem cubitis quedam extrinsecus celature, quasi duobus versibus labium2 maris circuibant. Boves autem erant fusiles,
2 labium] alvum
Weber
4
et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem. Porro tres alii Meridiem, et tres qui reliqui erant orientem habentes mare3 superpositum. Posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
3 habentes mare]
inv. Weber
5
Porro vastitas eius habebat mensuram palmi,
et labium illius erat quasi labium calicis,
vel repandi lilii,
capiebatque mensure tria millia metretas.
6
Fecit quoque conchas decem
et posuit quinque a dextris
et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia que in holocaustum oblaturi erant. Porro in mari sacerdotes lavabantur.
7
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem quam iusserat4 fieri et posuit ea in templo, quinque a dextris et quinque a sinistris.
4 quam iusserat] qua iussa erant
Weber
8
Necnon et mensas decem,
et posuit5 eas in templo, quinque a dextris et quinque a sinistris phialas quoque aureas centum.
5 et posuit] posuitque
Weber
9
Fecit etiam atrium sacerdotum
et basilicam grandem,
et ostia in basilica que texit ere.
10
Porro mare posuit in latere dextro contra Orientem ad Meridiem.
11
Fecit autem
Hiram lebetes6,
6 lebetes] lebetas quoque
Weber
et creagras
et phialas
et complevit omne opus regis in domo Dei.
12
Hoc est columnas duas
et epistylia et capita,
et quasi quedam retiacula
que capita tegerent super epistylia.
13
Malogranata quoque quadringenta et retiacula duo,
ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis iungerentur, que protegerent epistylia et capita columnarum.
14
Bases etiam fecit et conchas quas superposuit basibus,
15
mare unum bovesque duodecim sub mari,
16
et lebetes7 et creagras et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius
7 lebetes] lebetas
Weber
in domo Domini ex ere mundissimo.
17
In regione Iordanis
fudit ea rex in argillosa terra inter Sochoth et Saredatha.
18
Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris.
19
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei,
et altare aureum, et mensas,
et super eas panes propositionis.
20
Candelabra quoque
cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo,
21
et florentia quedam,
et lucernas et forcipes aureos.
Omnia de auro mundissimo facta sunt.
22
Thymiamateria
quoque et thuribula et phialas, et mortariola
ex auro purissimo. Et ostia celavit templi interioris,
id est in sancta8 sanctorum et ostia templi forinsecus aurea.
8 sancta] sancto
Weber
Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.
Capitulum 4
Numérotation du verset
2Par. 4,ad litteram
marg.|
marg.| {1151}
Fecit quoque.
Hic consequenter agitur de vasis ministerii, inter que computantur etiam alteria. Et primo ponitur istorum descriptio. Secundo ponitur quedam epilogatio, ibi : Et complevit. Circa primum agitur primo de aliquibus que erant in atrio sacerdotum. Secundo de illis que erant intra templum, ibi : Fecit autem candelabra. Primo ergo agitur de altari holocaustorum, cum dicitur.
marg.|
marg.| {1152}
.1.
Fecit quoque.
Istud non fuit concavum, sicut altare quod fecit Moyses : quia non erat portabile de loco ad locum, sed erat interius de lapidibus impolitis, secundum quod precipitur Exodi 20. et exterius erat eneum.
marg.|
.2.
Viginti cubitorum.
Et sic patet, quod erat multo maius quam altare quod fecerat Moyses, quod erat tantum quinque cubitorum in quadrum secundum longitudinem, et latitudinem : et sic area superior erat vigintiquinque cubitorum. habebat etiam tres cubitos tantum in altitudine : istud vero habuit {1149}viginti cubitos in longitudine, et viginti in latitudine, et decem in altitudine, et sic area superior habebat quadringentos cubitos. Patet etiam, quod oportebat habere ascensum ad hoc altare, aliter sacerdotes non possent desuper ministrare, ille tamen ascensus erat sine gradibus per modum elevationis paulatim ascendentis a longinquo, sicut plenius dictum fuit in Ex. cap. 20.
Numérotation du verset
2Par. 4,ad litteram
marg.|
.1.
Mare etiam fusile decem cubitis.
Hic consequenter agitur de mari eneo in quo lavabantur sacerdotes. Secundo de luteribus in quo lavabantur hostie offerende ibi : Fecit quoque conchas. Sententia istarum partium patet ex dictis. 3Rg. 7 capitulo ubi diffuse fuit dictum de dispositione huius maris, et luterum. tamen de hoc aliqua pauca sunt hic exponenda.
marg.|
.2.
Quasi duobus versibus
id est ordinibus.
marg.|
.3.
Labium maris.
Non est intelligendum quod illi duo ordines celaturarum{1150}essent iuxta labium, quod erat in superiori parte maris, sed erant versus inferiorem partem, sicut fuit ostensum 3Rg. Sed dicuntur hic circumire labium, quia procedebant in circumitu maris versus partem inferiorem, sicut et labium circumibat in parte superiori.
marg.|
.4.
Porro vastitas eius,
etc. id est spissitudo maris.
marg.|
.5.
Habebat mensuram.
3Rg. dicitur. Trium unciarum. Et dicendum quod eadem est mensura, sicut ibi plenius fuit dictum.
marg.|
.6.
Fecit quoque conchas.
id est luteres. Et vocantur hic conche a concavitate, quia luteres erant interius concavi.
marg.|
.7.
Et posuit quinque
scilicet respectu maris enei, quod erat in medio.
marg.|
.8.
Fecit autem et candelabra.
Hic consequenter agitur de aliquibus, que erant intra templum scilicet in illa parte, que dicebatur sancta, vel sanctum. Secundo revertitur ad aliqua qua erant extra templum, ibi :
Fecit
etiam
.
Circa primum dicitur. Fecit autem, et candelabra etc id est secundum similitudinem candelabri, quod fecit Moyses, de cuius factura, et forma dictum fuit diffuse Ex. 25.
Numérotation du verset
2Par. 4,ad litteram
marg.|
marg.| {1151}
.1.
Et posuit ea in templo.
scilicet respectu candelabri, quod fecerat Moyses, quod erat in medio, ista tamen candelabra omnia erant in parte Australi templi, sicut et candelabrum, quod fecerat Moyses, secundum quod habetur Nume. 8. capitulo.
marg.|
.2.
Necnon, et mensas decem
scilicet aureas.
marg.|
.3.
Et posuit eas in templo
scilicet respectu mense, quam fecerat Moyses, tamen omnes iste mense erant in parte Aquilonari ipsius templi, sicut et mensa, quam fecit Moyses, ut habetur Nu. 8. Ratio autem huius situs candelabri, et mense fuit dicta Ex. 26. et Nu. 8.
marg.|
.4.
Fecit etiam atrium.
Hic breviter facit mentionem de atrio sacerdotum, quod erat in circumitu templi.
marg.|
.5.
Et basilicam grandem.
Basilica proprie dicitur domus regia. A βασιλεύς, quod est rex in Greco, est tamen nomen basilice tractum ad quodlibet edificium notabile. Istud autem atrium erat clausum sumptuo {1152}se, et curiose, scilicet tribus ordinibus lapidum, et uno ordine cedri, ut habetur 3Rg. 6. In fine et ideo vocatur hic basilica.
marg.|
.6.
Et ostia in basilica.
per que ingrediebantur sacerdotes atrium.
marg.|
.7.
Porro mare posuit in latere.
hoc ponitur hic, quia supra non determinaverat de situ huius maris, et ex hoc, quod dicitur hic patet quod declinabat ad dexteram partem atrii, accipiendo dexteram prout sacerdotes egrediebantur de templo. quia egrediendo procedebant versus Orientem, eo quod ingressus templi erat in parte orientali ipsius templi.
marg.|
.8.
Fecit autem Hiram lebetes.
id est caldaria.
marg.|
.9.
Et creagras.
id est instrumenta ad extrahendum carnes de caldariis. Et dicitur κρεάγρα a ηρὶας, quod est caro, quod carnem trahat.
marg.|
.10.
Et phialas. In
hebreo habetur : Et bacinos, ista instrumenta erant
pro
altari holocaustorum.
marg.|
.11.
Et complevit.
Hic consequenter respectu predictorum ponitur quedam epilogatio, ut alique addantur, que fuerunt omissa, et patet sententia usque ibi :
prol.|
{1153}
Numérotation du verset
2Par. 4,ad litteram
marg.|
.1.
Bases etiam fecit.
Super quas ponebantur conche seu luteres, et de forma et factura istarum basium dictum fuit diffuse 3Rg. 7. fit tamen hic mentio de istis basibus, quia de ipsis non fecerat mentionem supra loquendo de conchis, seu luteribus.
marg.|
.2.
Omnia vasa fecit Salamoni Hiram.
Sic scribitur in hebreo hic, nec mirum, quia nomina Hebrea frequenter sic variantur sicut et Latina, ut frequenter dictum est.
marg.|
.3.
Pater eius.
Dicitur autem pater Salomonis ratione etatis, vel excellentie artis, sicut supra dictum est de rege Tyri 2. cap.
marg.|
.4. In
Socoth et Saredatha.
Iste locus vocatur Sartham, 3Rg. 7. versus finem, quia sicut dictum est nomina Hebrea frequenter variantur in principio, vel in fine.
marg.|
.5.
Altare aureum.
Quod erat in templo in parte anteriori, que dicebatur sancta, in quo cremabatur thymiama. et ponitur hic quia supra de hoc non fuerat facta mentio.
prol.|
{1154}
marg.|
.6.
Et mensas, et super eas.
Hoc ponitur hic, quia supra non fecerat mentionem de panibus positis super decem mensas aureas a Salomone factas : et licet non dicatur hic quot panes erant in qualibet mensa, probabile tamen est quod ibi erant duodecim sicut in mensa Mosi que erat in medio, et sic in istis mensis erant 132. panes in universo qui cedebant in usum sacerdotum.
marg.|
.7.
Candelabra quoque.
Hoc similiter additur, ad denotandum quod tot erant lucerne in quolibet candelabro facto a Salomone, quot erant in candelabro Mosi scilicet septem, ut habetur Ex. 15. et sic in omnibus istis candelabris erant 77. lucerne.
marg.|
.8.
Et forcipes aureos.
Ad rescindendum partes lichnorum combustas.
marg.|
.9.
Thymiamateria.
Vasa erant in quibus ponebantur carbones ad cremandum thimiama in altari aureo.
marg.|
.10.
Et ostia celavit.
Ista fuerunt ostiola per que erat ingressus a parte templi que dicitur sancta ad illam, que dicitur sanctum sanctorum de quibus supra non fecerat mentionem.
prol.|
{1151}Libri II Paralipomenon
prol.|
Capitulum 4
Numérotation du verset
2Par. 4,moraliter
marg.|
.1.
Fecit.
Istud fuit altare holocaustorum, in quo carnes animalium offerebantur, ideo significavit austeritatem penitentie, in qua caro propria Domino sacrificatur, et hec oblatio tanto melior est, et Deo {1152}placentior, quanto caro propria carior homini quam aliena Iob 2.b. Pellem
pro pelle, et
cuncta
que habet homo, dabit pro
anima
sua id est pro vita corporali servanda. Unde ibidem subditur : Tange
os eius, et
carnem
, etc.
marg.|
.2.
Viginti
id est quadrum per quod significatur quadratura 4. cardinal. virtutum, {1149}
et
decem cubitorum altitudinisper quod significatur impletio decem mandatorum. Per hoc igitur, quod altare holocausti fuit sic dispositum, significatur quod{1150}austeritas penitentie non est Deo placita, nisi annexam habeat quadraturam virtutis cum impletione decem mandatorum. Ceterorum autem expositio mystica posita est 3Rg. 7. cap.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_4)
Notes :