Capitulum 5
1
Intulit igitur Salomon
omnia que voverat
David pater suus
argentum,
et aurum,
et universa vasa
posuit in thesauris domus Dei.
2
Post que congregavit maiores natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Hierusalem ut adducerent arcam federis Domini de civitate David que est Sion.
3
Venerunt igitur ad regem omnes viri Israel in die sollemni mensis septimi.
4
Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt levite arcam
5
et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii que erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum levitis.
6
Rex autem Salomon et universus cetus Israel et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero. Tanta enim erat multitudo victimarum.
7
Et intulerunt sacerdotes arcam federis Domini in locum suum,
id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subtus1 alas cherubin,
1 subtus] subter
Weber
8
ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius.
9
Vectium autem quibus portabatur arca,
quia paululum longiores erant. Capita parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat, fuit itaque arca ibi usque in presentem diem.
10
Nihilque erat aliud in arca nisi due tabule quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Egypto.
11
Egressis autem sacerdotibus de sanctuario, omnes enim sacerdotes
qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt, nec adhuc in2 illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat,
2 in]
om. Weber
12
Tam levite quam cantores, id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis,
cymbalis, et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris,
et cum3 eis cantores4
3 et cum] cumque
Weber
|
4 cantores] sacerdotes
Weber
|
centum viginti canentes tubis.
13
Igitur cunctis pariter et tubis, et voce, et cymbalis, et organis et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cepissent et dicere : Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in seculum5 misericordia eius. Impleretur domus
5 seculum] eternum
Weber
Domini nube,
14
ne6 possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.
6 ne] nec
Weber
Capitulum 5
Numérotation du verset
2Par. 5,1
Intulit igitur Salomon
interl.|
Christus
omnia que voverat
interl.|
in Reguma que sacrificaverat
a 3Rg. (1Rg.) 7, 51.
David pater suus
interl.|
Deus Pater
argentum,
interl.|
eloquentes quos Christus spiritus sui gratia ad loquendum evangelium conformat
et aurum,
interl.|
naturali ingenio preditos quos suo spiritu repletos ad consideranda in lege sua mirabilia illuminat
et universa vasa
interl.|
omnes Ecclesie filios quos sancti Spiritus gratia ad amanda et petenda perpetue salutis dona inflammat
posuit {t. 2 : Erfurt, f. 114ra ; facsim., p. 227a} in thesauris domus Dei.
Numérotation du verset
2Par. 5,2
Post que congregavit maiores natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Hierusalem ut adducerent arcam federis Domini de civitate David que est Sion.
Numérotation du verset
2Par. 5,3
Venerunt igitur ad regem omnes viri Israel in die sollemni mensis septimi.
Numérotation du verset
2Par. 5,4
Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt levite arcam
marg.|
PORTAVERUNT
LEVITE
ARCAM etc. Hoc fit cum Chistus, peracto universali iudicio, cecum doctorum et aliorum fidelium introducit ad regni gaudium. Reponitque vasa diversi generis argentea sive aurea in thesauris domus Domini, cum eos qui multitudine dulcedinis eius frui meruerunt. “Abscondit in abscondito vultus sui a conturbatione hominum”b. Et apte multi sunt thesauri in quibus vasa delectionis reconduntur, sed una domus Domini in qua sancti sunt thesauri, quia una est Ecclesia in qua omnes continentur electi quamvis distantes meritis, et una patria celestis omnibus promissa quamvis “stella a stella in claritate differat”c. Unded : «In domo patris mei multe mansiones sunt». Unam ergo domum Domini fecit Salomon, sed multos in ea thesauros ad recipienda vasa diversi generis una tantum benedictione sanctificata paravit, quia una est domus patris sed multe in ea mansiones ad recipiendos omnes quos timentes se et diligentes : “Benedicit Dominus pusillos cum maioribus”e.
b Cf. Ps. 30, 21.
c Cf. 1Cor. 15, 41.
d Io. 14, 2.
e Cf. Ps. 113, 21.
Numérotation du verset
2Par. 5,5
et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii que erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum levitis.
Numérotation du verset
2Par. 5,6
Rex autem Salomon et universus cetus Israel et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero. Tanta enim erat multitudo victimarum.
Numérotation du verset
2Par. 5,7
Et intulerunt sacerdotes arcam federis Domini in locum suum,
interl.|
illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem et intra velum regie celestis inductam significat
id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subtus1 alas cherubin,
1 subtus] subter
Weber
Numérotation du verset
2Par. 5,8
ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius.
Numérotation du verset
2Par. 5,9
Vectium autem quibus portabatur arca,
interl.|
hi sunt predicatores verbi per quos ipse mundo innotuit
quia paululum {t. 2 : Erfurt, f. 114rb ; facsim., p. 227b} longiores erant. Capita parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat, fuit itaque arca ibi usque in presentem diem.
marg.|
VECTIUM
AUTEM
QUIBUS etc. Notandum quia etsi capita vectium accedentibus proprius et diligenter intuentibus parebant ante oraculum, non tamen fieri poterat, ut ipsa eorum capita ante oraculum eminerent, quia necesse erat ut clauso oraculo et appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes cum arca et cherubin interius abderentur, quod fieri non poterat si promittentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis, locum non darent quorum positionem in magno sacramento Scriptura tam diligenter expedivit. Constat enim quia domus templi exterior peregrinantem in terris Ecclesiam sancta autem sanctorum interne patrie felicitatem designat.
marg.|
Apparebant summitates vectium foris ante oraculum, non semper sed cum ostia oraculi aperiebantur, neque hoc omnibus sed illis qui proprius accedentes ea que intus erant attentius intuebantur. Ipsa autem arca qualis et quomodo esset posita illis solum qui oraculum intrabant videre licebat, quia nullus sanctorum in hac vita etsi multum in altitudine mentis se attollat, sed soli illius patrie cives gloriam sui redemptoris plene contuentur. Sed vectes cum arca in oraculo reconditi, quia {t. 2 : Erfurt, f. 114rb ; facsim., p. 227b} perfecti quique qui nos precesserunt absconditi sunt in abscondito vultus Dei a conturbatione hominum. Summitates tamen vectium aperto oraculo his qui appropiant videntur, cum perfectioribus et oraculum sui cordis tota intentione purificantibus divina gratia aliquid internum de supernorum civium gaudio contemplandum donaverit. Que contemplatio his qui paulo longius recesserint non conceditur quantum enim exterius mente vaga remanent, tanto minus interna gaudia vident.
Numérotation du verset
2Par. 5,10
Nihilque erat aliud in arca nisi due tabule quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Egypto.
marg.|
NIHILQUE
ALIUD
ERAT
IN
ARCA. Ostendit generaliter quod in area nihil fuit contrarium legi Domini comprehense in duabus tabulis, sed ea tantum ibi fuisse condita que iuxta legis mandata ad cultum unius Dei et commendationem nostre fidei sunt typice facta, ut “umbra futurorum”f per omnia future veritati testiomonium preberet et ea in mundo apparente finem acciperet. Erat autem in arca secundum Paulum urna aurea habens manna, quia in homine Christo “habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter”g. Erat et virgo Aaron que excisa denuo floruerat, quia potestas omnis iudicandi penes eum est cuius iudicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. Erat et tabule Testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Adherebant et vectes quibus portabatur, quia doctores qui quondam laborabant in verbo Christi nunc presenti visione congaudent glorie Christi. Undeh : «Cupio dissolvi et esse cum Christo».
f Cf. Col. 2, 17.
g Cf. Col. 2, 9.
h sententia ex Phil. 1, 23-24, ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
Numérotation du verset
2Par. 5,11
Egressis autem sacerdotibus de sanctuario, omnes enim sacerdotes
interl.|
nondum enim viginti quatuor turme sortem miserant quis primus aut secundus aut tertius ministret, sed omnes sanctificati pariter serviebant
qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt, nec adhuc in2 illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat,
2 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 5,12
Tam levite quam cantores, id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis,
marg.|
VESTITI
BYSSINIS. Per stolas byssinas candida munditie corporalis castitas designatur, hac induuntur omnes qui Dei officio assistunt et laudes ei ore, moribus et actu concrepant. Cymbala enim oris confessionem psalteria mortalitatem, cithare carnis mortificationem et bone actionis strenuitatem, viginti quatuor chordis, id est propheticis et apostolicis doctrinis instructe significant.
cymbalis, et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris,
interl.|
quia iuxta altare fidei ortum lucis eterne exspectabant
et cum3 eis cantores4
3 et cum] cumque
Weber
4 cantores] sacerdotes
Weber
interl.|
alias : doctores
marg.|
CANTORES. Vel doctores scilicet per centenarium et vicenarium expressi, quia legislator hoc numero suorum summam annorum complevit et in die Pentecostes eodem numero credentes Spiritus paracliti gratiam acceperunt.
centum viginti canentes tubis.
Numérotation du verset
2Par. 5,13
Igitur cunctis pariter et tubis, et voce, et cymbalis, et organis et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cepissent et dicere : Confitemini Domino {t. 2 : Erfurt, f. 114va ; facsim., p. 228a} quoniam bonus, quoniam in seculum5 misericordia eius. Impleretur domus
5 seculum] eternum
Weber
interl.|
Synagoga
Domini nube,
interl.|
cecitate intelligentie
marg.|
IGITUR
CUNCTIS. Cunctis sacerdotibus et levitis organis diversi generis, laudem Dei in templo concinentibus, sacerdotes propter caliginem, vel secundum Regumi propter nebulam non potuerunt stare et ministrare, quia predicantibus Christo et apostolis evangelium eius superbi Iudeorum pontifices exigentibus meritis, dum divina mysteria per parabolas audiunt, quasi sacerdotes domus Domini propter nebulam ministrare nequeunt, qui etiam in Veteri Testamento dum sensus mysticos velamine littere opertos, investigare despiciunt debitum fidei sue ministerium propter nebulam perdunt. Quibus etiam nebulosum fuit quod de se Dominus {t. 2 : Erfurt, f. 114va ; facsim., p. 228a} aperte aitj : «Ego et pater unum sumus» et illudk : «Antequam Abraham fieret ego sum». Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo obtexerat, quasi interiectos solis radios interiacens nebula absconderat. Nebula enim caliginem intelligentie significat. Hec synagogam, id est domum Dei implevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum ab intellectu incarnationis Dei perfidia sua obscurati sunt, veri sacerdotii ministerium perdiderunt.
i Cf. 3Rg. (1Rg.) 8, 11.
j Io. 10, 30.
k Io. 8, 58.
Numérotation du verset
2Par. 5,14
ne6 possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.
6 ne] nec
Weber
marg.|
COMPLEVERAT
ENIM
GLORIA etc. Quia mysteria que sub velamine latebant per adventum Christi aperiebantur credentibus et digne accipientibus. Ceteris vero ad fidem accedere nolentibus pristina cecitas remanebat. Undel : «Vobis datum est nosse mysterium regni Dei» etc.
l Mc. 4, 11 ; Lc. 8, 10 cf. Mt. 13, 11.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_5)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_5)
Notes :