Nicolaus de Lyra

Capitulum 5

1
Intulit igitur Salomon
omnia que voverat
David pater suus
argentum,
et aurum,
et universa vasa
posuit in thesauris domus Dei.
2
Post que congregavit maiores natu Israel, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israel in Hierusalem ut adducerent arcam federis Domini de civitate David que est Sion.
3
Venerunt igitur ad regem omnes viri Israel in die sollemni mensis septimi.
4
Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt levite arcam
5
et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii que erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum levitis.
6
Rex autem Salomon et universus cetus Israel et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero. Tanta enim erat multitudo victimarum.
7
Et intulerunt sacerdotes arcam federis Domini in locum suum,
id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subtus1 alas cherubin,
1 subtus] subter Weber
8
ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius.
9
Vectium autem quibus portabatur arca,
quia paululum longiores erant. Capita parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat, fuit itaque arca ibi usque in presentem diem.
10
Nihilque erat aliud in arca nisi due tabule quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israel egredientibus ex Egypto.
11
Egressis autem sacerdotibus de sanctuario, omnes enim sacerdotes
qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt, nec adhuc in2 illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat,
2 in] om. Weber
12
Tam levite quam cantores, id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis,
cymbalis, et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris,
et cum3 eis cantores4
3 et cum] cumque Weber |
4 cantores] sacerdotes Weber |
centum viginti canentes tubis.
13
Igitur cunctis pariter et tubis, et voce, et cymbalis, et organis et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cepissent et dicere : Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in seculum5 misericordia eius. Impleretur domus
5 seculum] eternum Weber
Domini nube,
14
ne6 possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.
6 ne] nec Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Par. 5,ad litteram 
marg.| marg.| {1155} .1. In tulit igitur Salomon. Hic consequenter describitur templi edificati dedicatio. Circa quam primo describitur arce, et vasorum introductio. secundo Salomonis oratio. c.6. Tertio divine acceptationis manifestatio. c. 7. Circa primum primo describitur arce, et vasorum sacrorum deportatio. Secundo sacerdotum, et Levitarum iubilatio, ibi : Egressis autem sacerdotibus . Tertio divina acceptatio, ibi : Igitur cunctis.Sententia prime partis patet ex dictis 3Rg. 8 capitulo in principio. exceptis, que sequuntur.
marg.| .2. In die solenni. Totus ille mensis apud Hebreos fere erat solennis, tamen dies solennis, que hic ponitur fuit dies decima mensis in qua agebatur festum expiationis, tamen festum huius dedicationis cepit ante per duos dies, quia duravit septem diebus ut habetur 3Rg. 8. In fin. et in hoc lib. Infr. c.7. Et huius septene dies expiationis fuit tertia, quia decimaquinta die huius mensis incipiebat festum tabernaculorum secundum preceptum {1156}legis, quod similiter durabat septem diebus Et intulerunt sacerdotes arcam federis Domini in locum suum. Levite enim apportaverant eam usque ad templum, ut hic premittitur, sed intra sanctumsanctorum introduci non poterat, nec etiam intra templum, nisi per sacerdotes.
marg.| .3. Egressis autem. Hic consequenter describitur sacerdotum, et Levitarum iubilatio, cum dicitur. Egressis autem sacerdotibus de sanctuario. Hoc refertur ad illud, quod infra dicitur. Et cum ei sacerdotes 120. canentes in tubis. quia expediti de arce introductione intra sanctumsanctorum, et eius dispositione exierunt, et ceperunt iubilare, tubis cum Levitis cantantibus in organis musicis.
marg.| .4. Omnes enim sacerdotes. Ad templi dedicationem. similiter, et sequenti, cum dicitur. Tam Levite, quam cantores, etc.
marg.| .5. Nec adhuc, etc.  divisus erat. Hoc exponitur communiter, quod licet divisus fuisset ante per ipsum David quantum ad distinctiones sacerdotum, {1157}et levitarum, ut habetur super librum 1 capitulo 24. et 25. tamen ipsa divisio executive fuit facta post collocationem arce in templo. Aliter exponunt Hebrei dicentes, quod licet divisiones sacerdotum, et cantorum per vices sibi succedendo essent facte tamen ista successio non habuit locum in festo dedicationis templi, {1158}in quo omnes sacerdotes, et omnes Levite tunc simul fuerunt occupati in officiis suis. Et hec expositio consonat littere prece. cum dicitur.
Numérotation du verset 2Par. 5,ad litteram 
marg.| .1. Igitur cunctis. Hic consequenter describitur divina acceptatio, per hoc, quod sacerdotibus, et levitis Deum laudantibus nubes descendit, et implevit templum, et hoc erat divine presentie signum. Et patet sententia ex dictis 3Rg. 8.b.
Numérotation du verset 2Par. 5,moraliter 
marg.| marg.| {1155}† Post que congregavit maiores natu Israel, et cunctos principes tribuum, {1156}et capita familiarum de filiis. Huius expositio mystica posita est 3Rg. 8 capitulo usque ibi :
Numérotation du verset 2Par. 5,moraliter 
marg.| marg.| { 1157 } .1. Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis. Sicut dictum fuit 3Rg. 8. Per istam deportationem arce ad locum sanctisanctorum figurata fuit assumptio beate virginis Marie ad celum empyreum, et ideo per istas melodias {1158}vocum, et diversi generis musicorum, significata fuit angelorum, et electorum exultatio, que quidem exultatio propter sui magnitudinem exprimi non potest uno genere melodie, imo nec omnibus generibus, que sunt, vel esse possunt in humanis. Gregorius in moralibus : Balbutiendo prout possumus, excelsa Dei resonamus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_5)

Notes :