Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Par. 6,1 

Tunc Salomon ait : Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine.
Numérotation du verset 2Par. 6,2 

Ego autem edificavi domum nomini eius, ut habitaret ibi in perpetuum.
Numérotation du verset 2Par. 6,3 

Et convertit rex1 faciem suam et universe multitudini Israel benedixit2. Nam omnis turba stabat intenta. Et ait :
1 rex] om. Weber |
2 benedixit] ante et universe Weber |
Numérotation du verset 2Par. 6,4 

Benedictus Dominus Deus Israel, qui quod locutus est David patri meo opere complevit dicens :
Numérotation du verset 2Par. 6,5 

A die qua eduxi populum meum de terra Egypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut edificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum quemquem elegi3 ut esset dux in populo meo Israel,
3 quemquem elegi] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,6 

sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israel.
Numérotation du verset 2Par. 6,7 

Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut edificaret domum nomini Domini Dei Israel,
Numérotation du verset 2Par. 6,8 

dixit Dominus ad eum ¨ Quia hec fuit voluntas tua ut edificares domum nomini meo, bene quidem fecisti huiuscemodi habens4 voluntatem.
4 huiuscemodi habens] habere huiuscemodi Weber
9
Sed non tu edificabis domum verumtamen5 filius6 qui egredietur de lumbis tuis. Ipse edificabit domum nomini meo.
5 verumtamen] verum Weber |
6 filius] + tuus Weber |
Numérotation du verset 2Par. 6,10 

Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat, et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israel sicut locutus est Dominus. Et edificavi domum nomini Domini Dei Israel
Numérotation du verset 2Par. 6,11 

et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israel.
Numérotation du verset 2Par. 6,12 

Stetit ergo coram altari7 Domini ex adverso universe multitudinis Israel et extendit manus suas.
7 altari] altare Weber
13
Siquidem fecerat Salomon basim eneam,
et posuerat eam in medio basilice habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis,
et tres cubitos altitudinis8.
8 altitudinis] in altum Weber
Stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in celum levatis
Numérotation du verset 2Par. 6,14 

ait : Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in celo et in terra, qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo.
15
Qui prestitisti servo tuo David patri meo quecumque locutus fueras ei, et que ore promiseras opere complesti, sicut et presens tempus probat.
16
Nunc ergo Domine Deus Israel, imple servo tuo patri meo David quecumque locutus es dicens : non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si custodierint filii tui vias meas9 et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
9 meas] suas Weber
17
Et nunc Domine Deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David.
18
Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram ? Si celi10 et celi celorum non te capiunt quanto magis domus ista quam edificavi ?
10 celi] celum Weber
19
Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem eius Domine Deus meus, et audias11 preces quas fundit famulus tuus coram te,
11 et audias] inv. Weber
20
ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum,
21
et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo. Exaudi
preces famuli tui et populi tui Israel. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi12 de habitaculo tuo, id est de celis et propitiare.
12 exaudi] et praem. Weber
22
Si peccaverit quispiam in proximum suum et iurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista,
23
tu exaudies13 de celo, et facies iudicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam.
13 exaudies] audies Weber
24
Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis, peccabunt enim tibi, et conversi egerint penitentiam, et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto.
25
Tu exaudies14 de celo et propitiare peccato populi tui Israel et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum.
14 exaudies] exaudi Weber
26
Si clauso celo pluvie15
15 pluvie] pluvia Weber
non fluxerint16
16 fluxerint] fluxerit Weber
propter peccata populi tui Israel17 et deprecati fuerint te18 in loco isto et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis cum eos afflixeris,
17 tui Israel] om. Weber |
18 fuerint te] inv. Weber |
27
exaudi de celo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israel, et doce eos viam bonam per quam ingrediantur, et da pluviam terre quam dedisti populo tuo ad possidendum.
28
Fames si orta fuerit in terra et pestilentia, erugo et aurugo et locusta et bruchus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit,
29
si quis de populo tuo Israel fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac.
30
Tu exaudi de celo de sublimi, scilicet habitaculo tuo, et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo. Tu enim solus nosti corda fidelium19
19 fidelium] filiorum Weber
hominum,
31
ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terre quam dedisti patribus nostris,
32
externum quoque qui non est de populo tuo Israel, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto.
33
Tu exaudies de celo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus, ut sciant omnes populi terre nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israel, et cognoscant quoniam20 nomen tuum invocatum est super domum hanc quam edificavi nomini tuo21.
20 quoniam] quia Weber |
21 nomini tuo] om. Weber |
34
Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas hec est quam elegisti et domus quam edificavi nomini tuo,
35
ut exaudias de celo preces eorum et obsecrationem et ulciscaris.
36
Si autem et peccaverint tibi, neque enim est homo qui non peccet, et iratus fueris eis et tradideris eos22 hostibus et captivos duxerint eos23 in terram longinquam, vel certe que iuxta est.
22 eos] om. Weber |
23 duxerint eos] inv. Weber |
37
Et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint penitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis sue dicentes : Peccavimus, inique fecimus, iniuste egimus,
38
et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et24 tota anima sua in terra captivitatis sue ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terre sue quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti et domus quam edificavi nomini tuo,
24 et] + in Weber
39
ut exaudias de celo, hoc est de firmo habitaculo tuo preces eorum et facias iudicium, et dimittas populo tuo quamvis peccatori.
40
Tu es enim Deus meus. Aperiantur, queso, oculi tui et aures tue intente sint ad orationem que fit in loco isto.
41
Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tue. Sacerdotes tui Domine Deus induantur salutem25 et sancti tui letentur in bonis.
25 salutem] salute Weber
42
Domine Deus ne avertas26
26 avertas] averseris Weber
faciem christi tui. Memento misericordiarum David servi tui.

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Par. 6,1 
Tunc Salomon ait : Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine.
marg.| IN  CALIGINE. Unde Ioba : «Nubes latibulum eius». Et Psalmistab : «Caligo sub pedibus eius» etc : «posuit tenebras latibulum». Latibulum Domini sacra Scriptura que sub parabolis et figuris celestia gestat sacramenta. Unded : «Confitebor tibi, Domine pater celi et terre, quoniam abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis».
a Iob. 22, 14.
b 2Rg. (2Sm.) 22, 10 ; Ps. 17, 10.
c 2Rg. (2Sm.) 22, 12 ; Ps. 17, 12.
d Cf. Mt. 11, 25 ; Lc. 10, 21.
Numérotation du verset 2Par. 6,2 
Ego autem edificavi domum nomini eius, ut habitaret ibi in perpetuum.
Numérotation du verset 2Par. 6,3 
Et convertit rex1 faciem suam et universe multitudini Israel benedixit2. Nam omnis turba stabat intenta. Et ait :
1 rex] om. Weber
2 benedixit] ante et universe Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,4 
Benedictus Dominus Deus Israel, qui quod locutus est David patri meo opere complevit dicens :
Numérotation du verset 2Par. 6,5 
A die qua eduxi populum meum de terra Egypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut edificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum quemquem elegi3 ut esset dux in populo meo Israel,
3 quemquem elegi] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,6 
sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israel.
Numérotation du verset 2Par. 6,7 
Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut edificaret domum nomini Domini Dei Israel,
Numérotation du verset 2Par. 6,8 
dixit Dominus ad eum ¨ Quia hec fuit voluntas tua ut edificares domum nomini meo, bene quidem fecisti huiuscemodi habens4 voluntatem.
4 huiuscemodi habens] habere huiuscemodi Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,9 
Sed non tu edificabis domum verumtamen5 filius6 qui egredietur de lumbis tuis. Ipse edificabit domum nomini meo.
5 verumtamen] verum Weber
6 filius] + tuus Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,10 
Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat, et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israel sicut locutus est Dominus. Et edificavi domum nomini Domini Dei Israel
Numérotation du verset 2Par. 6,11 
et {t. 2 : Erfurt, f. 114vb ; facsim., p. 228b} posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israel.
Numérotation du verset 2Par. 6,12 
Stetit ergo coram altari7 Domini ex adverso universe multitudinis Israel et extendit manus suas.
7 altari] altare Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,13 
Siquidem fecerat Salomon basim eneam,
interl.| vere humilitatis soliditatem quam Christus verbo docuit et exemplo ostendit
et posuerat eam in medio basilice habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis,
interl.| quia secundum legis scilicet traditionem et patientie longanimitatem et dilectionis latitudinem nobis habendam commendat
et tres cubitos altitudinis8.
8 altitudinis] in altum Weber
interl.| quia sancte Trinitatis confessionem in fide, spe et caritate docet nos tenere et firmiter in ea bene operando persistere
Stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in celum levatis
Numérotation du verset 2Par. 6,14 
ait : Domine Deus Israel, non est similis tui Deus in celo et in terra, qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo.
Numérotation du verset 2Par. 6,15 
Qui prestitisti servo tuo David patri meo quecumque locutus fueras ei, et que ore promiseras opere complesti, sicut et presens tempus probat.
Numérotation du verset 2Par. 6,16 
Nunc ergo Domine Deus Israel, imple servo tuo patri meo David quecumque locutus es dicens : non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel, ita tamen si custodierint filii tui vias meas9 et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
9 meas] suas Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,17 
Et nunc Domine Deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David.
Numérotation du verset 2Par. 6,18 
Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram ? Si celi10 et celi celorum non te capiunt quanto magis domus ista quam edificavi ?
10 celi] celum Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,19 
Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem eius Domine Deus meus, et audias11 preces quas fundit famulus tuus coram te,
11 et audias] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,20 
ut aperias oculos tuos {t. 2 : Erfurt, f. 115ra ; facsim., p. 229a} super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum,
Numérotation du verset 2Par. 6,21 
et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo. Exaudi
interl.| vel et exaudias
preces famuli tui et populi tui Israel. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi12 de habitaculo tuo, id est de celis et propitiare.
12 exaudi] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,22 
Si peccaverit quispiam in proximum suum et iurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista,
Numérotation du verset 2Par. 6,23 
tu exaudies13 de celo, et facies iudicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam.
13 exaudies] audies Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,24 
Si superatus fuerit populus tuus Israel ab inimicis, peccabunt enim tibi, et conversi egerint penitentiam, et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto.
Numérotation du verset 2Par. 6,25 
Tu exaudies14 de celo et propitiare peccato populi tui Israel et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum.
14 exaudies] exaudi Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,26 
Si clauso celo pluvie15
15 pluvie] pluvia Weber
interl.| vel pluvia
non fluxerint16
16 fluxerint] fluxerit Weber
interl.| vel fluxerit
propter peccata populi tui Israel17 et deprecati fuerint te18 in loco isto et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis cum eos afflixeris,
17 tui Israel] om. Weber
18 fuerint te] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,27 
exaudi de celo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israel, et doce eos viam bonam per quam ingrediantur, et da pluviam terre quam dedisti populo tuo ad possidendum.
Numérotation du verset 2Par. 6,28 
Fames si orta fuerit in terra et pestilentia, erugo et aurugo et locusta et bruchus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit,
Numérotation du verset 2Par. 6,29 
si quis de populo tuo Israel fuerit deprecatus cognoscens {t. 2 : Erfurt, f. 115rb ; facsim., p. 229b} plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac.
Numérotation du verset 2Par. 6,30 
Tu exaudi de celo de sublimi, scilicet habitaculo tuo, et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo. Tu enim solus nosti corda fidelium19
19 fidelium] filiorum Weber
interl.| alias : filiorum
hominum,
Numérotation du verset 2Par. 6,31 
ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terre quam dedisti patribus nostris,
Numérotation du verset 2Par. 6,32 
externum quoque qui non est de populo tuo Israel, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto.
Numérotation du verset 2Par. 6,33 
Tu exaudies de celo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus, ut sciant omnes populi terre nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israel, et cognoscant quoniam20 nomen tuum invocatum est super domum hanc quam edificavi nomini tuo21.
20 quoniam] quia Weber
21 nomini tuo] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,34 
Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas hec est quam elegisti et domus quam edificavi nomini tuo,
Numérotation du verset 2Par. 6,35 
ut exaudias de celo preces eorum et obsecrationem et ulciscaris.
Numérotation du verset 2Par. 6,36 
Si autem et peccaverint tibi, neque enim est homo qui non peccet, et iratus fueris eis et tradideris eos22 hostibus et captivos duxerint eos23 in terram longinquam, vel certe que iuxta est.
22 eos] om. Weber
23 duxerint eos] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,37 
Et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint penitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis sue dicentes : Peccavimus, inique {t. 2 : Erfurt, f. 115va ; facsim., p. 230a} fecimus, iniuste egimus,
Numérotation du verset 2Par. 6,38 
et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et24 tota anima sua in terra captivitatis sue ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terre sue quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti et domus quam edificavi nomini tuo,
24 et] + in Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,39 
ut exaudias de celo, hoc est de firmo habitaculo tuo preces eorum et facias iudicium, et dimittas populo tuo quamvis peccatori.
Numérotation du verset 2Par. 6,40 
Tu es enim Deus meus. Aperiantur, queso, oculi tui et aures tue intente sint ad orationem que fit in loco isto.
Numérotation du verset 2Par. 6,41 
Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tue. Sacerdotes tui Domine Deus induantur salutem25 et sancti tui letentur in bonis.
25 salutem] salute Weber
Numérotation du verset 2Par. 6,42 
Domine Deus ne avertas26
26 avertas] averseris Weber
interl.| vel averteris
faciem christi tui. Memento misericordiarum David servi tui.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_6)

Notes :