Capitulum 8
1
Expletis autem viginti annis postquam edificavit Salomon domum Domini et domum suam,
2
civitates quas dederat Hiram
Salomoni edificavit et habitare ibi fecit filios Israel.
3
Abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam,
4
et edificavit Palmyram
in deserto et alias civitates munitissimas edificavit in Emath.
5
Extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas, et vectes, et seras.
6
Balaath1 etiam
1 Balaath Θ
P H
ΩSM
Clementina
] Baalath
Weber
et omnes urbes firmissimas que fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum. Omnia que voluit fecit
rex2 Salomon
2 fecit rex]
om. Weber
atque disposuit : edificavit in Israel3 et in Libano, et in universa terra potestatis sue.
3 Israel] Hierusalem
Weber
7
Omnem populum qui derelictus fuerat
de Etheis, et Amorreis, et Pherezeis, et Eveis, et Iebuseis qui non erant de stirpe Israel,
8
de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant4 subiugavit Salomon
4 interfecerant] + filii Israel
Weber
in tributarios usque in diem hanc.
9
Porro de filiis Israel non posuit
ut servirent operibus regis.
Ipsi enim erant viri bellatores,
et duces primi
et principes quadrigarum
et equitum eius.
10
Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta
qui erudiebant populum,
11
filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum quam edificaverat ei. Dixit ei rex5 : Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in6 eam arca Domini.
5 ei rex] enim
Weber
|
6 in]
om. Weber
|
12
Tunc obtulit
Salomon
holocausta
Domino super altare Domini
quod extruxerat
ante porticum,
13
ut per singulos dies offerretur in eo
iuxta preceptum Moysi in sabbatis
et in calendis,
et in festis diebus
ter per annum,
id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate hebdomadarum, et in sollemnitate tabernaculorum.
14
Et constituit iuxta dispositionem David
patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam. Sic enim preceperat David homo Dei.
15
Nec pretergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam levite ex omnibus que preceperat, et in custodiis thesaurorum
16
omnes impensas preparatas habuit Salomon, ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.
17
Tunc abiit Salomon in Asiongaber7 et in Hailath8 ad oram maris Rubri que est in terra Edom.
7 Asiongaber] Hesiongaber
Weber
|
8 Hailath] Ahilath
Weber
|
18
Misit ergo9 ei Hiram per manum servorum suorum, naves et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir. Tuleruntque inde10 quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem.
9 ergo] autem
Weber
|
10 tuleruntque] + inde
Weber
|
Capitulum 8
Numérotation du verset
2Par. 8,ad litteram
marg.|
marg.| {1165}
.1.
Expletis autem viginti annis.
Superius descripta est reverentia Salomonis circa divina, hic consequenter describitur eius magnificentia circa humana : interponuntur tamen aliqua ad divinam reverentiam pertinentia, quia ista divisio non est precisa, sicut dictum fuit a principio huius libri secundi. {1166}Igitur primo describitur magnificentie Salomonis conditio. Secundo ex hoc sequens fame diffusio capite nono. Magnificentia autem ista primo describitur in edificiis. Secundo in populis subiectis, ibi : Omnem populum. Tertio in sacrificiis ibi : Tunc obtulit. Quarto in exquisitis divitiis ibi : Tunc abiit Salomon. Sententia autem prime partis patet ex dictis 3Rg. 1.d. Et similiter secunde, usque ibi :
prol.|
{1167}
Numérotation du verset
2Par. 8,ad litteram
marg.|
.1.
Omnes autem.
Tertii Regum 9.b. dicitur : Quingenti quinquaginta. Sed responsio patet ex textu : quia hic loquitur de principibus exercitus, ibi autem non solum de principibus exercitus sed etiam de his qui preerant omnibus Salomonis operibus, ut patet litteram intuenti.
marg.|
.2.
Filiam vero Pharaonis.
hoc expositum est 3Rg. nono capite.
marg.|
.3.
Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod
{1168}
extruxerat ante porticum.
Hic consequenter describitur magnificentia Salomonis in sacrificiis cum dicitur. Tunc obtulit Salomon holocausta Domino scilicet holocaustorum, quod erat in atrio sacerdotum.
marg.|
.4. In
sabbathis.
qualibet hebdomada.
marg.|
.5.
Et calendis
id est principiis mensium.
marg.|
.6.
Et in festis diebus, ter per annum
id est
in solennitate azymorum
, scilicet in festis pasche, pentecostes, et tabernaculorum. Cetera patent in littera.
prol.|
{1169}
Numérotation du verset
2Par. 8,ad litteram
marg.|
.1.
Tunc abiit.
Hic describitur magnificentia Salomonis in divitiis exquisitis, {1170}quia per navigium faciebat exquiri divitias inconsuetas in locis remotis. et inaccessibilibus per terram, de quo navigio dictum fuit 3Rg. 9. In fine.
prol.|
{1165}Libri II Paralipomenon
Numérotation du verset
2Par. 8,moraliter
marg.|
.1.
Expletis autem viginti annis
etc. Expositio mystica huius capituli posita fuit 3Rg. 9. cap.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_8)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_8)
Notes :