Capitulum 9
Numérotation du verset
2Par. 9,1
Regina quoque Saba
cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem
locuta est ei quecumque erant in corde suo.
Numérotation du verset
2Par. 9,2
Et exposuit ei Salomon omnia que proposuerat,
nec quicquam fuit quod ei non perspicuum ei1 fecerit.
1 ei]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 9,3
Que2 postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam edificaverat,
2 que] quod
Weber
Numérotation du verset
2Par. 9,4
necnon et3 cibaria mense eius, et habitacula servorum, et officia ministrorum eius, et vestimenta eorum, pincernas quoque, et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini, non erat pre stupore ultra in ea spiritus.
3 et]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 9,5
Dixitque ad regem : Verus est4 sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
4 est]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 9,6
Non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem mihi sapientie tue fuisse narratam. Vicisti famam virtutibus tuis.
Numérotation du verset
2Par. 9,7
Beati viri tui et beati servi tui, hi qui assistunt coram te in omni tempore
et audiunt sapientiam tuam.
Numérotation du verset
2Par. 9,8
Sit Dominus Deus tuus
benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui,
quia enim5 diligit Deus Israel, et vult servare eum in eternum. Idcirco posuit te super ut facias iudicia atque iustitiam.
5 enim]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 9,9
Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas. Non fuerunt aromata talia, ut hec que dedit regina Saba regi Salomoni.
Numérotation du verset
2Par. 9,10
Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina
et gemmas pretiosissimas.
Numérotation du verset
2Par. 9,11
De quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis
Gradus
in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia.
Numérotation du verset
2Par. 9,12
Rex autem Salomon dedit regine Saba cuncta que voluit et que postulavit, et6 multo plura quam attulerat ad eum. Que reversa abiit in terram suam cum servis suis.
6 et]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 9,13
Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos sexcenta sexaginta sex talenta auri,
Numérotation du verset
2Par. 9,14
excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabie et satrape terrarum, qui portabant7 aurum et argentum Salomoni.
7 portabant] comportabant
Weber
Numérotation du verset
2Par. 9,15
Fecit igitur Salomon8
8 Salomon] rex
praem. Weber
ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum,
qui in hastis singulis expendebantur.
Numérotation du verset
2Par. 9,16
Trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum,
quibus tegebantur scuta singula. Posuitque ea rex in armamentario
quod erat consitum
nemore.
Numérotation du verset
2Par. 9,17
Fecit quoque rex solium
eburneum grande
et vestivit illud auro mundissimo.
Numérotation du verset
2Par. 9,18
Sex quoque9 gradus quibus ascendebatur ad solium,
9 Sex quoque] sexque
Weber
et scabellum aureum,
et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes iuxta brachiola,
Numérotation du verset
2Par. 9,19
sed et alios duodecim leunculos
stantes super sex gradus ex utraque parte.
Non fuit tale solium in universis regnis.
Numérotation du verset
2Par. 9,20
Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo, argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
Numérotation du verset
2Par. 9,21
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
Numérotation du verset
2Par. 9,22
Magnificatus est igitur Salomon
super omnes reges terre
pre10 divitiis et gloria.
10 pre]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 9,23
Omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis,
ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius.
Numérotation du verset
2Par. 9,24
Et deferebant ei munera vasa, argentea, et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos per singulos annos.
Numérotation du verset
2Par. 9,25
Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis,
et curruum, equitumque duodecim millia. Constituitque eos in urbibus quadrigarum
et ubi erat rex in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Par. 9,26
Exercuit etiam potestatem
super cunctos reges
a flumine11 Euphraten
11 flumine] flumeī
cacogr. Rusch
, fluvio
Weber
usque ad terram Philistinorum, et12 usque ad terminos Egypti.
12 et] id est
Weber
Numérotation du verset
2Par. 9,27
Tantamque copiam prebuit argenti
in Hierusalem quasi lapidum,
et cedrorum
tantam multitudinem velut sycomorum13
13 sycomorum] sycaminorum
Weber
que gignuntur in campestribus.
Numérotation du verset
2Par. 9,28
Adducebantur autem ei equi de Egypto et de cunctis14 regionibus.
14 et de cunctis] cunctisque
Weber
Numérotation du verset
2Par. 9,29
Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum que fecit15,
15 que fecit]
om. Weber
scripta sunt in verbis Nathan prophete, et in libris Ahie Silonitis, in visione quoque Addo16 videntis contra Ieroboam filium Nabath.
16 Addo ΨD ΩS
Ruch Clementina
] Abdo ΩM, Iaddo
Weber
Numérotation du verset
2Par. 9,30
Regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israel quadraginta annis.
Numérotation du verset
2Par. 9,31
Dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David. Regnavitque pro eo Roboam filius eius.
Capitulum 9
Numérotation du verset
2Par. 9,ad litteram
marg.|
{2.1169}
.1.
Regina.
Hic consequenter circa magnificentiam Salomonis describitur fame diffusio. Et primo specialiter quantum ad reginam Saba. Secundo generaliter quantum ad reges terre ibi : Magnificatus est. Prima in duas : quia primo describitur dicta fame diffusio. Secundo substantie Salomonis {2.1170} quedam numeratio, ibi : Erat autem pondus auri. Circa primum sciendum quod regina Saba audita fama Salomonis venit ad eum de partibus remotis. Primo ergo ostenditur ad quid venit, scilicet ad proponendum dubias questiones, et quid invenit, scilicet perspicuas solutiones. Secundo ostenditur quid Salomoni dedit, et quid ab eo recepit, ibi : Dedit autem regi, etc.
prol.|
{2.1171}
Numérotation du verset
2Par. 9,ad litteram
marg.|
.1.
Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per,
etc. Hic ponitur quedam substantie Salomonis numeratio. Circa quod primo describitur multitudo proventuum. Secundo {2.1172} magnitudo effectuum, ibi : Fecit igitur rex Salomon.
marg.|
.2.
Magnificatus.
Hic consequenter describitur diffusio fame Salomon. omnibus terre regibus. Sententia vero istarum partium patet ex dictis 3Rg. 9.
prol.|
{2.1173}
Numérotation du verset
2Par. 9,ad litteram
marg.|
.1.
Reliqua.
Hic ponitur conclusio regni Salomonis.
prol.|
{2.1174}
marg.|
.2.
Scripta.
Isti libri non habentur apud nos nec apud Hebreos.
marg.|
.3.
Super omnem Israel.
Hoc dicitur quia filius eius Roboam regnavit tantum super tres tribus, ut videbitur in sequentibus.
Numérotation du verset
2Par. 9,moraliter
marg.|
{2.1169}
.1.
Regina quoque Saba.
Requiratur expositio mystica 3Rg. decimo capite.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_9)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_9)
Notes :