Capitulum 62
Numérotation du verset
Is. 62,1
{t. 3: Erfurt, f. 117va ; facsim., p. 90a} Propter Sion
non tacebo
et propter Hierusalem
non quiescam
donec egrediatur
ut splendor
iustus eius
et salvator
eius
ut lampas
accendatur
Numérotation du verset
Is. 62,2
et
videbunt gentes
iustum
tuum
et cuncti reges
inclitum tuum et
vocabitur tibi
nomen novum
quod os Domini {t. 3: Erfurt, f. 117vb ; facsim., p. 90b} nominavit1
1 nominavit] nominabit
Weber
Numérotation du verset
Is. 62,3
et eris corona glorie in manu Domini
et diadema
regni in manu Dei tui
Numérotation du verset
Is. 62,4
non vocaberis ultra Derelicta
et terra tua
non vocabitur amplius Desolata
sed vocaberis Voluntas mea in ea
et terra tua Inhabitata
quia complacuit Domino in te
et terra tua inhabitabitur
Numérotation du verset
Is. 62,5
habitabit enim iuvenis cum virgine
et habitabunt in te filii tui
et gaudebit sponsus
super sponsam
gaudebit super te
Deus tuus
Numérotation du verset
Is. 62,6
super muros tuos
Hierusalem
constitui custodes tota die
et tota nocte
perpetuo non tacebunt
qui reminiscimini
Domini
ne taceatis
Numérotation du verset
Is. 62,7
et ne detis silentium
ei
donec stabiliat
et donec ponat Hierusalem
laudem
in terra
Numérotation du verset
Is. 62,8
iuravit
Dominus
in dextera sua et in brachio fortitudinis sue si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni
vinum tuum in quo laborasti
Numérotation du verset
Is. 62,9
quia qui congregabunt
illud comedent
et laudabunt Dominum et qui comportant illud
{t. 3: Erfurt, f. 118ra ; facsim., p. 91a} bibent in atriis sanctis meis
Numérotation du verset
Is. 62,10
transite transite per portas
preparate
viam
populo planum facite iter
et eligite lapides
elevate
signum
ad populos
Numérotation du verset
Is. 62,11
ecce Dominus auditum
fecit in extremis terre
dicite
filie Sion
ecce salvator tuus venit
ecce merces eius
cum eo et opus eius coram illo
Numérotation du verset
Is. 62,12
et vocabunt eos
Populum sanctum redemptum2
a .Domino.
Tu autem
vocaberis civitas Quesita3
et non Derelicta
2 redemptus] redempti
Weber
3 civit. quesit.]
inv. Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Is. 62), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=33&chapitre=33_62)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Is. 62), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=33&chapitre=33_62)
Notes :