Biblia communis

Capitulum 14

Numérotation du verset Is. 14,1 
ut veniat tempus eius
et dies eius non elongabuntur miserebitur
enim Dominus Iacob
et eliget adhuc de Israel
et requiescere eos faciet super humum
Suam
adiungetur advena
ad eos
et adherebit
domui Iacob
Numérotation du verset Is. 14,2 
et tenebunt
eos populi et adducent
Eos
in locum suum
et possidebit eos
domus Israel super terram Domini in servos et ancillas
et erunt capientes eos
qui se ceperant
et subicient
exactores suos
Numérotation du verset Is. 14,3 
et erit in die illa cum requiem dederit tibi
Deus
a labore tuo
et a concussione tua
et a servitute dura
qua ante servisti
Numérotation du verset Is. 14,4 
Sumes
parabolam istam
contra regem
Babylonis
et dices quomodo cessavit exactor
quievit tributum
Numérotation du verset Is. 14,5 
contrivit Dominus baculum impiorum
virgam dominantium
Numérotation du verset Is. 14,6 
cedentem populos
in indignatione
Plaga
insanabili
subicientem in furore gentes persequentem crudeliter
Numérotation du verset Is. 14,7 
Conquievit
et siluit omnis terra
gavisa est
et exultabit1
1 exultabit] exultavit Weber
Numérotation du verset Is. 14,8 
Abietes
quoque letate sunt super te
et cedri Libani
ex quo dormisti
non ascendit {t. 3: Erfurt, f. 85va ; facsim., p. 26a} qui succidat nos
Numérotation du verset Is. 14,9 
Infernus
subter conturbatus est
in occursum adventus tui.
Suscitabit2
tibi gigantas
omnes principes terre
surrexerunt
de soliis suis omnes principes nationum
2 Suscitabit] suscitavit Weber
Numérotation du verset Is. 14,10 
universi respondebunt et dicent tibi
et tu vulneratus es
sicut nos
nostri similis
effectus es
Numérotation du verset Is. 14,11 
detracta est ad inferos superbia tua
Concidit
cadaver tuum
Subter
te
sternetur tinea
et operimentum tuum erunt vermes
Numérotation du verset Is. 14,12 
quomodo cecidisti de celo
lucifer qui mane oriebaris
corruisti in terram qui vulnerabas gentes
Numérotation du verset Is. 14,marg.|13 
qui dicebas
in corde tuo in celum conscendam
Super
astra celi3
exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti
in lateribus aquilonis
3 celi] Dei Weber
Numérotation du verset Is. 14,14 
Ascendam
ero similis Altissimo
Numérotation du verset Is. 14,15 
Verumtamen ad infernum detraheris
in profundum laci
Numérotation du verset Is. 14,16 
qui te viderint
ad te inclinabuntur
teque prospicient
numquid iste est vir
qui conturbavit terram
qui concussit
regna
Numérotation du verset Is. 14,17 
qui posuit orbem desertum
et urbes eius destruxit
vinctis eius
non aperuit carcerem
Numérotation du verset Is. 14,18 
omnes reges gentium universi dormierunt
in gloria
vir in domo sua
Numérotation du verset Is. 14,19 
Tu autem proiectus es
de sepulchro tuo quasi stirps
inutilis pollutus
et obvolutus qui interfecti sunt gladio
et descenderunt ad fundamenta laci
quasi cadaver
Putridum
Numérotation du verset Is. 14,20 
non habebis {t. 3: Erfurt, f. 86ra ; facsim., p. 27a} consortium neque cum eis in sepultura
tu enim
Terram suam4
disperdisti tu populum
occidisti
non
vocabitur
in eternum semen pessimorum
4 tuam] om. Weber
Numérotation du verset Is. 14,21 
preparate filios
Eius
occisioni in
iniquitate patrum eorum non consurgent
nec hereditabunt
Terram
neque implebunt faciem orbis
civitatum
Numérotation du verset Is. 14,22 
Et
Consurgam
super eos
dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen
et reliquias
et germen et progeniem ait
Dominus
Numérotation du verset Is. 14,23 
et ponam eam
in possessionem hericii
et in paludes
aquarum
et scopabo
eam in scopa terens
dicit Dominus exercituum
Numérotation du verset Is. 14,24 
Iuravit
Dominus exercituum dicens si
non ut putavi
ita erit
et quomodo mente tractavi
Numérotation du verset Is. 14,25 
Sic
eveniet ut conteram {t. 3: Erfurt, f. 86rb ; facsim., p. 27b} Assyrium in terra mea
et in montibus meis conculcem eum
et auferetur ab eis
iugum eius et onus
illius ab humero eorum
tolletur
Numérotation du verset Is. 14,26 
hoc consilium
quod cogitavi super omnem terram
et hec est manus extenta
super universas gentes
Numérotation du verset Is. 14,27 
Dominus enim exercituum decrevit
et quis
poterit infirmare
et manus eius extenta
et quis
avertet eam
Numérotation du verset Is. 14,28 
in anno quo mortuus est rex Achaz
factum est onus istud
Numérotation du verset Is. 14,29 
ne leteris
Philistea omnis tu
quoniam comminuta est virga
percussoris tui
de radice enim colubri
egredietur regulus
et semen eius absorbens volucrem
Numérotation du verset Is. 14,30 
et pascentur
primogeniti
pauperum et pauperes fiducialiter
Requiescent
et interire faciam in fame
et reliquias tuas
interficiam.
Numérotation du verset Is. 14,31 
Ulula porta
clama civitas
prostrata est
Philistea omnis ab aquilone enim fumus venit
et non est qui effugiat agmen eius
Numérotation du verset Is. 14,32 
Et
quid respondebitur nuntiis gentis
quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt
pauperes
populi eius



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Is. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=33&chapitre=33_14)

Notes :