Biblia communis

Capitulum 17

Numérotation du verset Is. 17,1 
ecce Damascus
desinet esse civitas
et erit sicut acervus
Lapidum
in ruina
Numérotation du verset Is. 17,2 
derelicte
civitates Aroer
gregibus erunt
et requiescent ibi
et non erit
qui exterreat
Numérotation du verset Is. 17,3 
et cessabit adiutorium
ab Ephraim et regnum
a Damasco et reliquie Syrie
sicut gloria filiorum Israel
erunt dicit Dominus exercituum
Numérotation du verset Is. 17,4 
Et
erit in die illa attenuabitur
gloria Iacob
et
pingue carnis eius marcescet
Numérotation du verset Is. 17,5 
Et
erit sicut congregans in messe
quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut querens spicas in valle Rafaim
Numérotation du verset Is. 17,6 
et relinquetur in eo sicut racemus
Et
sicut excussio olee duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quatuor aut quinque in cacuminibus eius {t. 3: Erfurt, f. 88rb ; facsim., p. 31b} fructus eius dicit Dominus Deus Israel
Numérotation du verset Is. 17,7 
in die illa
Inclinabitur
homo
ad factorem suum
et oculi eius ad Sanctum
Israel respicient
Numérotation du verset Is. 17,8 
et non inclinabitur ad altaria
que fecerunt manus eius et que operati sunt digiti eius non respiciet
lucos et delubra
Numérotation du verset Is. 17,9 
in die illa
erunt civitates
fortitudinis eius
derelicte
sicut aratra
et segetes que derelicte
sunt a facie
filiorum Israel et erit deserta
Numérotation du verset Is. 17,10 
quia oblita es
Dei salvatoris tui
et Fortis adiutoris tui
non es recordata
propterea plantabis
plantationem fidelem
et germen
Alienum
seminabis
Numérotation du verset Is. 17,11 
in die plantationis tue labrusca
et mane semen tuum
florebit ablata est messis
in die
Hereditatis
et dolebit graviter
Numérotation du verset Is. 17,12 
Ve
multitudo populorum multorum
ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus {t. 3: Erfurt, f. 88va ; facsim., p. 32a} aquarum multarum
Numérotation du verset Is. 17,13 
sonabunt
Populi
sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit
Eum
et fugiet
procul et rapietur
sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate
Numérotation du verset Is. 17,14 
in tempore
Vespere
et ecce turbatio
in matutino
et non subsistet
Hec
est pars
eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Is. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=33&chapitre=33_17)

Notes :