Biblia communis

Capitulum 51

Numérotation du verset Is. 51,1 
qui sequimini
quod iustum
est et queritis
Dominum
attendite ad petram
unde excisi estis
et ad cavernam
laci de qua precisi estis
Numérotation du verset Is. 51,marg.|ATTENDITE AD PETRAM. Christum de quo petra autem erat Christus unde: etiam christiani a Christo dicti. Et ad cavernam laci perfossionem lateris Christi. De qua precisi estis quando exivit sanguis redemptionis et aqua baptimatis. Vel sepulchrum Domini de quo resurgens innumerabiles filios genuit. Vel Ecclesia que diu sterilis de qua quotidie excidimur id est nascimur per lavacrum baptismi2 
attendite ad Abraham patrem vestrum
et ad Saram que peperit vos
quia unum
vocavi eum et benedixi ei
et multiplicavi eum
Numérotation du verset Is. 51,3 
consolabitur ergo Dominus
et Sion
Consolabitur
omnes ruinas eius
et ponet desertum eius quasi delicias
et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et letitia invenietur in ea gratiarum actio
et vox laudis
Numérotation du verset Is. 51,4 
attendite
ad me populus meus
et tribus mea
me audite quia lex
a me exiet et iudicium meum
in lucem populorum
requiescet
Numérotation du verset Is. 51,5 
prope est iustus meus
salvator meus
et brachia mea
populos iudicabunt
me insule
Exspectabunt
et brachium meum
sustinebunt
Numérotation du verset Is. 51,6 
Levate
in celum oculos vestros
et videte sub terra deorsum quia celi
sicut fumus liquescent
et terra sicut vestimentum atteretur
et habitatores eius
sicut hec interibunt
salus autem mea
in sempiternum erit et
iustitia mea non deficiet
Numérotation du verset Is. 51,7 
audite me
qui scitis iustum
Populus
lex mea
in corde eorum
nolite timere
opprobrium hominum et blasphemias
eorum ne metuatis.
Numérotation du verset Is. 51,8 
Sicut enim vestimentum
sic comedet eos vermis
et sicut lanam sic devorabit eos tinea.
Salus autem mea
in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum.
Numérotation du verset Is. 51,9 
Consurge
consurge
induere fortitudinem brachium Domini.
Consurge
sicut in diebus antiquis
in generationibus seculorum.
Numquid non tu
percussisti
superbum,
vulnerasti draconem ?
Numérotation du verset Is. 51,10 
Numquid1 tu
siccasti
mare,
aquam
abyssi vehementis ?
Qui posuisti profundum
maris
viam ut transirent liberati.
1 Numquid] + non Weber
Numérotation du verset Is. 51,11 
Et nunc qui redempti sunt
a Domino revertentur
et venient in Sion
laudantes et letitia
super capita eorum
gaudium et letitiam tenebunt
fugiet dolor et gemitus.
Numérotation du verset Is. 51,12 
Ego
ego ipse
consolabor vos
quis tu ut timeres
ab homine mortali et a filio hominis qui quasi fenum ita arescet
Numérotation du verset Is. 51,13 
et oblitus es
Domini creatoris2
tui qui tetendit celos
et fundavit terram
et formidasti iugiter tota die
a facie furoris eius qui te tribulabat
et paraverat
ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis
2 creatoris] factoris Weber
Numérotation du verset Is. 51,14 
cito
veniet gradiens
ad aperiendum
et non interficiet
usque ad internicionem nec deficiet panis eius
Numérotation du verset Is. 51,15 
ego autem sum
Dominus Deus tuus
qui conturbo
mare
et intumescunt fluctus eius
Dominus exercituum nomen meum
Numérotation du verset Is. 51,16 
Posui
verba mea
in ore tuo
et in umbra manus mee
protexi te
ut plantes
Celos
et fundes terram
et dicas ad Sion
populus meus es tu
Numérotation du verset Is. 51,17 
elevare elevare
Consurge
Hierusalem que bibisti de manu
Domini calicem ire eius
usque ad fundum calicis soporis
bibisti et epotasti
usque ad feces
Numérotation du verset Is. 51,18 
non est qui sustentet eam
ex omnibus filiis quos genuit et non est qui apprehendat manum eius
ex omnibus filiis quos enutrivit
Numérotation du verset Is. 51,19 
duo sunt que occurrerunt
Tibi
quis contristabitur super te
{t. 3: Erfurt, f. 111va ; facsim., p. 78a} vastitas et contritio et fames et gladius
quis consolabitur te
Numérotation du verset Is. 51,20 
filii tui proiecti sunt
dormierunt
in capite omnium viarum sicut bestia
illaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui
Numérotation du verset Is. 51,21 
Idcirco
audi hoc paupercula
et ebria non a vino
Numérotation du verset Is. 51,22 
hec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit
pro populo suo ecce tuli
de manu tua calicem
soporis fundum calicis indignationis mee non adiicies
ut bibas illud ultra
Numérotation du verset Is. 51,23 
et ponam
illud in manu eorum
qui te humiliaverunt et dixerunt anime tue
Incurvare
ut transeamus
et posuisti ut terram corpus tuum
et quasi viam
transeuntibus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Is. 51), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=33&chapitre=33_51)

Notes :