Biblia communis

Capitulum 13

Numérotation du verset Is. 13,1 
Onus
Babylonis quod vidit
Isaias filius Amos
Numérotation du verset Is. 13,2 
super montem caligosum
Levate
Signum
exaltate vocem
levate manum
et ingrediantur portas
duces
Numérotation du verset Is. 13,3 
ego mandavi
sanctificatis meis
et vocavi fortes meos
in ira mea
Exultantes in gloria mea
Numérotation du verset Is. 13,4 
vox multitudinis
in montibus
quasi populorum
frequentium vox sonitus
Regum
Gentium
congregatarum Dominus exercituum
precepit militie
belli
Numérotation du verset Is. 13,5 
venientibus de terra
procul a summitate celi
Dominus
et vasa furoris eius
{t. 3: Erfurt, f. 84vb ; facsim., p. 24b} ut disperdat omnem terram
Numérotation du verset Is. 13,6 
ululate
quia prope est dies Domini
Quasi
vastitas a Domino veniet
Numérotation du verset Is. 13,7 
propter hoc omnes
manus
Dissolventur
et omne cor hominis tabescet
Numérotation du verset Is. 13,8 
et conteretur
Tortiones
et dolores
Tenebunt
quasi parturiens dolebunt
unusquisque
ad proximum suum stupebit
facies combuste vultus eorum
Numérotation du verset Is. 13,9 
ecce dies Domini venit
Crudelis
et indignationis plenus
et ire furorisque
ad ponendam terram
in solitudine
et peccatores eius conterendos
de terra1
1 terra] ea Weber
Numérotation du verset Is. 13,10 
quoniam stelle celi
et splendor earum
non expandent lumen suum
obtenebratus est
sol
in ortu suo
et luna
non splendebit in lumine suo
Numérotation du verset Is. 13,11 
et visitabo super orbis
mala et contra impios
iniquitatem2
et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
2 iniquitatem] + eorum Weber
Numérotation du verset Is. 13,12 
Pretiosior
erit vir auro et homo mundo
obrizo
Numérotation du verset Is. 13,13 
super hoc celum turbabo
et movebitur
Terra
de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem ire furoris eius
Numérotation du verset Is. 13,14 
et erit
quasi dammula fugiens
et quasi ovis
et non erit qui congreget
unusquisque
ad populum suum convertetur {t. 3: Erfurt, f. 85ra ; facsim., p. 25a} et singuli
ad terram suam
fugient
Numérotation du verset Is. 13,15 
omnis
qui inventus fuerit
occidetur
et omnis
qui
Supervenerit
cadet in gladio
Numérotation du verset Is. 13,16 
infantes eorum
allident in oculis
Eorum
diripientur domus
eorum et uxores eorum
violabuntur
Numérotation du verset Is. 13,17 
ecce
ego suscitabo
super eos
Medos
qui argentum
non querant
nec aurum velint
Numérotation du verset Is. 13,18 
sed sagittis
parvulos
Interficiant
et lactantibus
uteri non misereantur
et super filios non parcat oculus eorum
Numérotation du verset Is. 13,19 
Et
erit Babylon illa
Gloriosa
in regnis inclita
in superbia
Chaldeorum
sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham
Numérotation du verset Is. 13,20 
non habitabitur usque in finem
et non fundabitur usque ad generationem et generationem
nec ponet ibi tentoria
Arabs
nec pastores
requiescent ibi
Numérotation du verset Is. 13,21 
sed requiescent ibi bestie
et replebuntur domus
Eorum
Draconibus
et habitabunt ibi strutiones
et pilosi
Saltabunt
ibi
Numérotation du verset Is. 13,22 
et respondebunt
ibi ulule
in edibus eius et sirene
in delubris voluptatis



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Is. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=33&chapitre=33_13)

Notes :