Biblia communis

Capitulum 48

Numérotation du verset Is. 48,1 
domus Iacob
qui vocamini
nomine Israel et de aquis Iuda existis
qui iuratis in nomine Domini et Dei Israel
recordamini non in veritate neque in iustitia
Numérotation du verset Is. 48,2 
de civitate enim sancta
et super Deum
Israel constabiliti
sunt Dominus exercituum
nomen eius
Numérotation du verset Is. 48,3 
Priora
ex tunc annuntiavi
et ex ore meo
exierunt et audita feci ea repente operatus sum
et venerunt
Numérotation du verset Is. 48,4 
scivi enim quia durus es tu
et nervus ferreus cervix tua
et frons tua erea
Numérotation du verset Is. 48,5 
predixi tibi
ex tunc antequam venirent indicavi tibi
ne forte diceres idola mea fecerunt hec
et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista
Numérotation du verset Is. 48,6 
que audisti
vide omnia
vos autem non annuntiastis
audita feci tibi nova
ex nunc
et conservata
que nescis
Numérotation du verset Is. 48,7 
nunc creata sunt
et non
ex tunc
et ante diem
et non audisti ea
ne forte dicas ecce cognovi ea
Numérotation du verset Is. 48,8 
neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua
scio enim quia prevaricans
prevaricabis
et transgressorem
ex ventre vocavi te
Numérotation du verset Is. 48,9 
propter nomen meum
Longe
faciam furorem meum
et laude mea
infrenabo te ne intereas
Numérotation du verset Is. 48,10 
ecce excoxi te
sed non quasi argentum
elegi te in camino paupertatis
Numérotation du verset Is. 48,11 
propter me propter me
faciam ut non blasphemer
et gloriam
meam alteri
non dabo
Numérotation du verset Is. 48,12 
audi me Iacob
et Israel
quem ego voco
ego ipse ego primus
Numérotation du verset Is. 48,13 
manus quoque mea
fundavit terram et dextera mea
mensa est eos1
ego vocabo eos et stabunt simul
1 eos] celos Weber
Numérotation du verset Is. 48,14 
congregamini omnes vos
et audite
quis de eis
annuntiavit hec Dominus dilexit eum
faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis
Numérotation du verset Is. 48,15 
ego ego locutus sum
et vocavi eum
adduxi eum
et directa est
via eius
Numérotation du verset Is. 48,16 
accedite ad me et audite hoc
non a principio in abscondito locutus sum
ex tempore antequam fieret
ibi eram
et nunc Dominus Deus
misit me
et spiritus eius
Numérotation du verset Is. 48,17 
hec dicit Dominus
Redemptor
tuus Sanctus Israel ego Dominus Deus tuus
docens te utilia
gubernans te in via
qua ambulas
Numérotation du verset Is. 48,18 
utinam
Attendisses
mandata mea
facta fuisset sicut flumen
pax tua
et iustitia tua sicut gurgites maris
Numérotation du verset Is. 48,19 
et fuisset quasi arena
semen tuum
Et
stirps uteri tui
ut lapilli eius
non interisset
et non fuisset attritum
nomen eius
a facie mea
Numérotation du verset Is. 48,20 
Egredimini
de Babylone fugite a Chaldeis
in voce exultationis annuntiate
auditum facite hoc efferte
illud usque ad extrema terre dicite
redemit Dominus
servum suum
Iacob
Numérotation du verset Is. 48,21 
non sitierunt
in deserto
cum educeret eos
aquam de petra produxit {t. 3: Erfurt, f. 109va ; facsim., p. 74a} eis
et scidit
Petram
et fluxerunt aque
Numérotation du verset Is. 48,22 
non est pax dicit Dominus
impiis



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Is. 48), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=33&chapitre=33_48)

Notes :