Biblia communis

Capitulum 18

Numérotation du verset Is. 18,1 
que est trans flumina Ethiopie
Numérotation du verset Is. 18,2 
Qui
mittit in mari
Legatos
et in vasis papyreis1
super aquas
ite angeli veloces
ad gentem
convulsam et dilaceratam
ad populum terribilem
post quem non est alius
gentem exspectantem
exspectantem et conculcatam
cuius diripuerunt flumina
terram eius ad
exercituum montem
Sion2
1 papyreis] papyri Weber
2 ad montem... Sion] om. Weber
Numérotation du verset Is. 18,3 
omnes habitatores orbis
qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum
in montibus
Videbitis
et
clangorem tube audietis
Numérotation du verset Is. 18,4 
quia hec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo
in loco meo
sicut meridiana
lux clara est et sicut nubes roris in die messis
Numérotation du verset Is. 18,5 
ante messem
enim totus
effloruit et immatura
perfectio germinabit
Et
precidentur
ramusculi
eius falcibus
et que derelicta fuerint
Abscidentur
excutientur
Numérotation du verset Is. 18,6 
et relinquentur
simul avibus montium
et bestiis terre
et estate perpetua
erunt super eum
volucres et omnes bestie terre super illum hiemabunt
Numérotation du verset Is. 18,7 
in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo
divulso et dilacerato
a populo terribili
post quem non fuit alius
exspectante et conculcata
cuius diripuerunt
flumina terram
eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Is. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=33&chapitre=33_18)

Notes :