Biblia communis

<33.482b> Prologus ‘Nemo cum prophetas’

Prologus beati Hieronymi in Isaiam prophetam incipit.
Numérotation du verset Is. Prol.482b,1 
Et in3
3 Et in] Unde Weber
prol.| {t. 3 : Erfurt, f. 73ra   ; facsim., p. 1a} Nemo cum prophetas versibus viderit esse descriptos, metro eos estimet apud Hebreos ligari et aliquid simile habere de psalmis et1
prol.| vel operibus Salomonis. Sed quod in Demosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et comata,
prol.| qui utique prosa et non versibus conscripserunt, nos quoque utilitati legentium providentes interpretationem novam novo scribendi genere distinximus.
prol.| Ac primum de Isaia sciendum quod in sermone suo disertus sit, quippe ut vir nobilis et urbane
prol.| elegantie nec habens quicquam in eloquio rusticitatis admixtum. Et inde2
prol.| accidit ut pre ceteris florem sermonis eius translatio non potuerit conservare.
prol.| Deinde etiam hoc adiiciendum, quod non tam propheta dicendus sit quam evangelista. Ita enim universa Christi Ecclesieque mysteria ad liquidum
prol.| persecutus est, ut non eum putes de futuro vaticinari, sed de preteritis historiam texere.
prol.| conicio4
prol.| noluisse tunc temporis Septuaginta interpretes fidei sue sacramenta ethnicis perspicue5 prodere, ne sanctum canibus et margaritas porcis darent. Que, cum hanc editionem legeritis, ab illis
prol.| animadvertetis abscondita.
1 et] vel Weber
2 Et inde] Unde Weber
4 conicio Weber ] coniicio Rusch
5 ethnicis perspicue] inv. Weber
Numérotation du verset Is. Prol.482b,2 
prol.| Nec ignoro quanti laboris sit prophetas intelligere nec facile quempiam posse iudicare de interpretatione, nisi {t. 3 : Erfurt, f. 73rb   ; facsim., p. 1b} intellexerit antequam6
prol.| legerit, nos quoque7 patere morsibus plurimorum,
prol.| qui stimulante invidia quod consequi
prol.| non valent despiciunt. Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum et nihilominus hoc a fastidiosis lectoribus
prol.| precor, ut quomodo Greci post Septuaginta translatores Aquilam et Symmachum et Theodotionem legunt, vel ob studium doctrine sue, vel ut Septuaginta magis ex collatione eorum intelligant, sic et isti saltem unum post priores habere dignentur interpretem. Legant prius et postea despiciant, ne videantur non ex iudicio, sed ex odii presumptione ignorata damnare.
6 antequam] ante que Weber
7 quoque] que Weber
Numérotation du verset Is. Prol.482b,3 
prol.| Prophetavit autem Isaias in Hierusalem et in Iuda8, necdum decem tribubus in captivitatem ductis, ac de utroque regno nunc commixtim, nunc separatim texit oraculum.
prol.| Et cum interdum ad presentem respiciat historiam et post Babylonie9 captivitatem reditum populi significet in Iudeam, tamen omnis ei cura de vocatione gentium et de adventu Christi est.
prol.| Quem quanto plus amatis, o Paula et Eustochium, tanto magis ab eo petite, ut pro obtrectatione presenti, qua me indesinenter emuli laniant, ipse mihi mercedem restituat in futuro10, qui scit me ob hoc in peregrine lingue eruditione sudasse, ne Iudei de falsitate Scripturarum Ecclesiis eius diutius insultarent.11 a
8 Iuda] Iudea Weber
9 Babylonie] Babyloniam Weber
a ¶Fons: Hieronymus , Prologus in Isaia propheta (CPL 0591 K (A)), Edminor., p. 1096.
10 futuro] futurum Weber
11 insultarent] + Explicit prologus Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Is. Prol.482b), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=33&chapitre=33_Prol.482b)

Notes :