Biblia communis

Capitulum 31

Numérotation du verset Is. 31,1 
{t. 3: Erfurt, f. 98ra ; facsim., p. 51a} Ve qui descendunt in Egyptum
ad auxilium
in equis sperantes
et habentes fiduciam in1
quadrigis quia multe sunt
et super equitibus quia prevalidi nimis et non sunt confisi
super Sanctum Israel et Dominum non requisierunt
1 in] super Weber
Numérotation du verset Is. 31,2 
ipse autem sapiens
adduxit malum
et verba sua
non abstulit
et consurget contra domum
Pessimorum
et contra auxilium {t. 3: Erfurt, f. 98rb ; facsim., p. 51b} operantium
iniquitatem
Numérotation du verset Is. 31,3 
Egyptus
Homo
et non deus
et equi eorum
Caro
et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam
et corruet auxiliator
et cadet
cui prestatur auxilium simulque omnes consumentur
Numérotation du verset Is. 31,4 
quia hec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo
et catulus leonis super predam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit
et a multitudine eorum non pavebit sic
descendet Dominus exercituum ut proelietur
Super
montem Sion et super collem eius
Numérotation du verset Is. 31,5 
sicut aves volantes
sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans
Numérotation du verset Is. 31,6 
Convertimini
sicut in profundum
recesseratis filii Israel
Numérotation du verset Is. 31,7 
in die enim illa
abiciet vir idola
argenti sui et idola auri sui que fecerunt vobis manus vestre in peccatum
Numérotation du verset Is. 31,8 
et cadet Assur
in gladio non viri et gladius non hominis
vorabit eum et fugiet
non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt
Numérotation du verset Is. 31,9 
et fortitudo
eius a terrore
transibit
et pavebunt fugientes principes eius
dixit Dominus
cuius ignis est in Sion
et caminus eius in Hierusalem



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Is. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=33&chapitre=33_31)

Notes :