Biblia communis

Capitulum 33

Numérotation du verset Is. 33,1 
ve qui predaris
et qui spernis nonne et ipse sperneris
cum consummaveris depredationem depredaberis cum fatigatus
desiveris contemnere contemneris
Numérotation du verset Is. 33,2 
Domine miserere nostri
te exspectavimus
esto brachium eorum
in mane
et salus nostra
in tempore tribulationis
Numérotation du verset Is. 33,3 
a voce angeli
fugerunt populi
ab exaltatione tua
disperse sunt gentes
Numérotation du verset Is. 33,4 
et congregabuntur
spolia vestra
sicut colligitur bruchus velut cum fosse plene fuerint de eo
Numérotation du verset Is. 33,5 
magnificatus est Dominus
quoniam habitavit in excelso
Implevit
Sion
iudicio et iustitia
Numérotation du verset Is. 33,6 
et erit fides
in temporibus
suis1
divitie salutis
sapientia
et scientia
timor Domini ipse thesaurus eius
1 suis] tuis Weber
Numérotation du verset Is. 33,marg.|EIUS. Scilicet salutis sine timore enim neque sapientia neque scientia quicquam prodest. Unde: habebis multa bona si timueris Deum et: initium sapientie timor Domini.7 
Ecce
videntes
clamabunt foris
angeli
Pacis
amare flebunt
Numérotation du verset Is. 33,8 
dissipate sunt
Vie
cessavit transiens per semitam
irritum factum est
pactum
Proiecit
Civitates
non reputavit
homines
Numérotation du verset Is. 33,9 
luxit et elanguit terra
confusus est Libanus
et obsorduit
et factus est Saron
sicut desertum et concussa est Basan
et Carmelus
Numérotation du verset Is. 33,10 
nunc consurgam dicit Dominus
nunc exaltabor
nunc sublevabor
Numérotation du verset Is. 33,11 
Ardorem
parietis stipulam
spiritus
vester ut ignis vorabit vos
Numérotation du verset Is. 33,12 
et erunt
populi quasi de incendio cinis
Spine
congregate igni
comburentur
Numérotation du verset Is. 33,13 
Audite
qui longe estis
que fecerim
et cognoscite
Vicini
fortitudinem meam
Numérotation du verset Is. 33,14 
Conterriti
sunt in Sion peccatores
possedit tremor
Hypocritas
quis poterit habitare de vobis cum igne
Devorante
quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis
Numérotation du verset Is. 33,15 
Qui
ambulat in iustitiis
et loquitur veritates
qui proicit avaritiam
ex calumnia
et excutit manus suas ab omni munere
qui obturat aures suas ne audiat sanguinem
et claudit oculos suos
ne videat malum
Numérotation du verset Is. 33,16 
Iste
in excelsis
habitabit munimenta
saxorum
sublimitas eius
Panis
ei datus est
aque eius
fideles sunt
Numérotation du verset Is. 33,17 
regem
in decore suo
Videbunt
oculi eius
cernent terram de longe
Numérotation du verset Is. 33,18 
cor tuum
meditabitur timorem
ubi est litteratus
ubi legis
verba ponderans ubi doctor parvulorum
Numérotation du verset Is. 33,19 
populum impudentem
non videbis
populum alti sermonis
ita ut non possis intelligere
disertitudinem lingue eius in quo
Numérotation du verset Is. 33,20 
Respice
Sion civitatem sollemnitatis nostre
Oculi
tui videbunt Hierusalem
habitationem
opulentam tabernaculum
quod nequaquam transferri poterit
nec auferentur clavi eius
in sempiternum et omnes funiculi eius
non rumpentur
Numérotation du verset Is. 33,21 
quia solummodo ibi
magnificus Dominus noster
locus fluviorum
rivi latissimi
et patentes
non transibit per eum
navis remigum
neque trieris
Magna
transgredietur eum
Numérotation du verset Is. 33,22 
Dominus enim
iudex noster Dominus legifer noster
Dominus rex noster
ipse salvabit nos
Numérotation du verset Is. 33,23 
laxati sunt
funiculi tui sed non prevalebunt sic erit malus tuus
ut dilatare signum
non queas tunc dividentur
spolia predarum multarum
claudi diripient rapinam
Numérotation du verset Is. 33,24 
nec
dicet vicinus
elangui populus
qui habitat in ea
auferetur ab eo
Iniquitas



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Is. 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=33&chapitre=33_33)

Notes :