Biblia communis

Capitulum 37

Numérotation du verset Is. 37,1 
{t. 3: Erfurt, f. 101ra ; facsim., p. 57a} Et factum est cum audisset rex Ezechias
scidit vestimenta sua
et obvolutus est sacco
et intravit in domum Domini
Numérotation du verset Is. 37,2 
et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis
ad Isaiam filium Amos prophetam
Numérotation du verset Is. 37,3 
et dixerunt ad eum hec dicit Ezechias
dies tribulationis et angustie1
et correptionis
et blasphemie
dies hec quia venerunt filii usque ad partum
et virtus non est parienti
1 et angustie] om. Weber
Numérotation du verset Is. 37,4 
si quo modo audiat
Dominus Deus tuus
verba Rapsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem
et
exprobrandum2
sermonibus quos audivit Dominus Deus {t. 3: Erfurt, f. 101rb ; facsim., p. 57b} tuus leva ergo orationem
pro reliquiis que reperte sunt
2 exprobrandum] obprobrandum Weber
Numérotation du verset Is. 37,5 
et venerunt servi regis Ezechie
ad Isaiam
Numérotation du verset Is. 37,6 
et dixit ad eos Isaias
hec dicetis domino vestro
hec dicit Dominus
ne timeas a facie
verborum que audisti quibus blasphemaverunt pueri
regis Assyriorum me
Numérotation du verset Is. 37,7 
ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium
et revertetur ad terram suam
et corruere eum faciam gladio in terra sua
Numérotation du verset Is. 37,8 
reversus est autem Rapsaces
et invenit regem Assyriorum3
adversus Lobna audierat enim quia profectus esset
de Lachis
3 Assyriorum] proeliantem Weber
Numérotation du verset Is. 37,9 
et audivit
de Tharaca
rege Ethiopie dicentes
egressus est
ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios
ad Ezechiam dicens
Numérotation du verset Is. 37,10 
hec dicetis Ezechie regi Iude loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum
Numérotation du verset Is. 37,11 
ecce tu audisti omnia que fecerunt omnes reges4
reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris
liberari
4 omnes reges] om. Weber
Numérotation du verset Is. 37,12 
numquid eruerunt eos dii gentium
quos subverterunt patres
Mei
Gozan et Aran5 et Reseph et
filios Eden
qui erant in Thalassar
5 Aran Rusch Weber ] Haram Clementina
Numérotation du verset Is. 37,13 
ubi est rex Emath et rex Arphat et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava
Numérotation du verset Is. 37,14 
et tulit Ezechias libros
de manu nuntiorum et legit eos et ascendit
in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino
Numérotation du verset Is. 37,15 
et oravit Ezechias
ad Dominum dicens
Numérotation du verset Is. 37,16 
Domine exercituum
Deus Israel qui sedes super {t. 3: Erfurt, f. 101va ; facsim., p. 58a} cherubim tu es Deus solus omnium regnorum terre tu fecisti celum et terram
Numérotation du verset Is. 37,17 
Inclina
Domine aurem tuam et audi aperi
Domine oculos tuos et vide et audi
omnia verba Sennacherib que misit ad blasphemandum Deum viventem
Numérotation du verset Is. 37,18 
vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras
et regiones earum
Numérotation du verset Is. 37,19 
et dederunt
deos earum igni
non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum
et lapis et
comminuerunt eos
Numérotation du verset Is. 37,20 
et nunc
Domine Deus noster salva nos de manu eius
et cognoscant omnia regna terre
quia tu es Dominus solus
Numérotation du verset Is. 37,21 
et misit Isaias filius Amos
ad Ezechiam dicens
hec dicit Dominus Deus Israel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum
Numérotation du verset Is. 37,22 
hoc est verbum
quod locutus est Dominus super eum despexit te
subsannavit te virgo filia Sion
post te caput movit filia Hierusalem
Numérotation du verset Is. 37,23 
cui exprobrasti
et quem blasphemasti
et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum
ad Sanctum Israel
Numérotation du verset Is. 37,24 
in manu servorum tuorum
exprobrasti Domino
et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem
montium iuga Libani
et succidam excelsa
cedrorum eius electas abietes illius
et introibo altitudinem summitatis eius
Saltum
Carmeli eius
Numérotation du verset Is. 37,25 
ego fodi et bibi aquam
et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos
aggerum
Numérotation du verset Is. 37,26 
que olim fecerim ei
ex diebus antiquis
ego plasmavi illud
et nunc adduxi
et factum est
in eradicationem
Collium
Compugnantium
et civitatum munitarum
Numérotation du verset Is. 37,27 
habitatores earum breviata manu
Contremuerunt
et confusi sunt
facti sunt
sicut fenum agri
et gramen pascue
et herba tectorum que exaruit
antequam maturesceret
Numérotation du verset Is. 37,28 
Habitationem
tuam
et egressum tuum
et introitum tuum
cognovi
et insaniam tuam
contra me
Numérotation du verset Is. 37,29 
cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis
et frenum in labiis tuis
et reducam te
in viam per quam venisti
Numérotation du verset Is. 37,30 
tibi autem
hoc erit signum
comede hoc anno que sponte nascuntur
et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate
et metite et plantate vineas
et comedite fructum earum
Numérotation du verset Is. 37,31 
et mittet id quod salvatum fuerit
de domo Iuda et
quod reliquum est radicem deorsum
et faciet fructum sursum
Numérotation du verset Is. 37,32 
Quia
de Hierusalem exibunt reliquie et salvatio
de monte Sion zelus
Domini exercituum
faciet istud
Numérotation du verset Is. 37,33 
propterea hec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc
et non iaciet ibi sagittam
et non occupabit eam clipeus et non mittet in circuitu eius {t. 3: Erfurt, f. 102ra ; facsim., p. 59a} aggerem
Numérotation du verset Is. 37,34 
in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 37,35 
et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me
et propter David
servum meum
Numérotation du verset Is. 37,36 
egressus est autem angelus Domini
et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia et surrexerunt mane
et ecce omnes cadavera mortuorum
Numérotation du verset Is. 37,37 
et egressus est
et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Ninive
Numérotation du verset Is. 37,38 
et factum est cum adoraret
in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum
gladio fugeruntque in terram Ararath et regnavit Asoraddon
filius eius pro eo



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Is. 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=33&chapitre=33_37)

Notes :