Biblia communis

Capitulum 45

Numérotation du verset Is. 45,1 
{t. 3: Erfurt, f. 107ra ; facsim., p. 69a} Hec dicit Dominus Christo
meo Cyro cuius apprehendi dexteram
ut subiciam ante faciem eius gentes
et dorsa regum vertam
et aperiam ante eum1
ianuas et porte non cludentur
1 ante eum] coram eo Weber
Numérotation du verset Is. 45,2 
ego
ante te ibo et gloriosos terre
humiliabo portas ereas conteram
et vectes ferreos confringam
Numérotation du verset Is. 45,3 
et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israel
Numérotation du verset Is. 45,4 
propter servum meum
Iacob et Israel electum meum
et vocavi te in nomine tuo
assimilavi te et
non cognovisti me
Numérotation du verset Is. 45,5 
ego Dominus
et non est amplius
extra me non est deus accinxi te
et non cognovisti me
Numérotation du verset Is. 45,6 
ut {t. 3: Erfurt, f. 107rb ; facsim., p. 69b} sciant hii qui ab ortu solis
et qui ab occidente quoniam absque me non est
ego Dominus
et non est alter
Numérotation du verset Is. 45,7 
formans lucem
et creans tenebras
faciens pacem et creans malum ego Dominus
faciens omnia hec
Numérotation du verset Is. 45,8 
rorate celi desuper
et nubes pluant
Iustum
aperiatur terra
et germinet salvatorem
et iustitia
Oriatur
Simul
Ego
Dominus creavi eum
Numérotation du verset Is. 45,9 
ve qui
contradicit fictori suo
Testa
de samiis terre
numquid dicet lutum
figulo suo
quid facis et opus tuum absque manibus est
Numérotation du verset Is. 45,10 
ve qui dicit patri
quid generas
et mulieri
quid parturis
Numérotation du verset Is. 45,11 
hec dicit Dominus Sanctus Israel plastes eius
ventura
interrogate me
super filios meos
et super opus manuum mearum mandastis mihi
Numérotation du verset Is. 45,12 
ego feci terram
et hominem super eam
creavi ego
manus mee tetenderunt celos et omni militie {t. 3: Erfurt, f. 107va ; facsim., p. 70a} eorum
mandavi
Numérotation du verset Is. 45,13 
ego suscitavi eum
ad iustitiam et omnes vias
Eius
dirigam ipse edificabit
civitatem meam
et captivitatem meam
Dimittet
non in pretio
neque in muneribus
dicit Dominus Deus exercituum
Numérotation du verset Is. 45,14 
hec dicit Dominus labor Egypti
et negotiatio
Ethiopie
et Sabaim
viri sublimes
ad te
transibunt
et tui erunt
post te ambulabunt
vincti manicis
pergent
et te adorabunt
teque
Deprecabuntur
tantum in te est Deus
et non est absque te deus
Numérotation du verset Is. 45,15 
vere tu es Deus
Absconditus
Deus Israel salvator
Numérotation du verset Is. 45,16 
confusi sunt et erubuerunt
omnes simul abierunt
in confusione fabricatores errorum
Numérotation du verset Is. 45,17 
Israel
salvatus est
in Domino salute eterna non confundemini
et non erubescetis usque in seculum seculi
Numérotation du verset Is. 45,18 
quia hec dicit Dominus creans
celos ipse Deus formans terram
et faciens eam ipse plastes eius
non in vanum creavit eam
ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius
Numérotation du verset Is. 45,19 
non in abscondito locutus sum in loco
terre tenebroso non dixi semini Iacob frustra querite me
ego Dominus loquens iustitiam annuntians recta
Numérotation du verset Is. 45,20 
et venite
et accedite simul qui salvati estis
ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpture sue
et rogant deum non salvantem
Numérotation du verset Is. 45,21 
annuntiate et venite et consiliamini simul
quis
auditum fecit hoc ab initio ex tunc predixit
illud
numquid non ego Dominus et
non est ultra Deus absque me
Deus iustus et salvans non est preter me
Numérotation du verset Is. 45,22 
Convertimini
ad me et salvi eritis
omnes fines terre
quia ego Deus
et non est alius
Numérotation du verset Is. 45,23 
in memet ipso iuravi
egredietur de ore meo iustitie verbum
et non revertetur
quia mihi curvabunt
omnia genu
et iurabit omnis lingua
Numérotation du verset Is. 45,24 
ergo in Domino dicet
mee sunt
Iustitie
et imperium
ad eum
venient
et confundentur omnes
qui repugnant ei
Numérotation du verset Is. 45,25 
in Domino iustificabitur
et laudabitur omne semen Israel



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Is. 45), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=33&chapitre=33_45)

Notes :