Biblia communis

Capitulum 7

Numérotation du verset Is. 7,1 
{t. 3: Erfurt, f. 80ra ; facsim., p. 15a} Et factum est in diebus Achaz filii Ioathan filii Ozie regis Iuda ascendit Rasin rex Syrie
et Phacee
filius Romelie rex Israel in Hierusalem ad preliandum contra eam et non potuerunt debellare eama.
a Cf. 4Rg. (2Rg.) 15, 25-31. <Parall . > Glossa ordinaria (Os. 5, 13).
Numérotation du verset Is. 7,2 
et nuntiaverunt domui
David dicentes requievit
Syria super Ephraim
et commotum est
cor eius
et cor populi eius
sicut moventur ligna
silvarum a facie venti
Numérotation du verset Is. 7,3 
et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Achaz tu et qui derelictus {t. 3: Erfurt, f. 80rb ; facsim., p. 15b} est Iasub filius tuus ad extremum aqueductus piscine superioris
in via agri Fullonis
Numérotation du verset Is. 7,4 
et dices ad eum vide ut sileas noli timere
et cor tuum ne formidet
a duobus caudis titionum fumigantium istorum
in ira furoris
Rasin et Syrie et filii Romelie
Numérotation du verset Is. 7,5 
eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim
et filius
Romelie dicentes
Numérotation du verset Is. 7,6 
ascendamus ad Iudam
et suscitemus eum
et avellamus eum ad nos
et ponamus regem in medio eius filium Tabeel
Numérotation du verset Is. 7,7 
hec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud
Numérotation du verset Is. 7,8 
sed caput Syrie Damascus et caput Damasci Rasin et
adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus
Numérotation du verset Is. 7,9 
et caput Ephraim Samaria et caput Samarie filius Romelie si non credideritis
non permanebitis
Numérotation du verset Is. 7,10 
et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens
Numérotation du verset Is. 7,11 
a Domino
Deo tuo
in profundum
Inferni
sive in excelsum supra
Numérotation du verset Is. 7,12 
et dixit Achaz
non petam et non temptabo Dominum
Numérotation du verset Is. 7,13 
et dixit
audite ergo domus David
numquid parum vobis est
molestos esse hominibus
quia molesti estis et Deo meo
Numérotation du verset Is. 7,14 
propter hoc
dabit Dominus ipse vobis signum
Ecce
virgo concipiet et pariet filium
et
vocabitis
nomen eius Emmanuel
Numérotation du verset Is. 7,15 
butyrum et mel comedet
ut sciat
reprobare malum
et eligere bonum
Numérotation du verset Is. 7,16 
Quia
antequam
sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra
quam tu detestaris a facie duum regum suorum
Numérotation du verset Is. 7,17 
adducet Dominus super te
et super populum tuum et super domum patris tui dies
qui non venerunt
a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege {t. 3: Erfurt, f. 80vb ; facsim., p. 16b} Assyriorum
Numérotation du verset Is. 7,18 
et erit in die illa sibilabit
Dominus musce que est in extremo fluminum Egypti
et api
que est in terra Assur
Numérotation du verset Is. 7,19 
et venient
et requiescent omnes in torrentibus
vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus
Numérotation du verset Is. 7,20 
in die illa radet Dominus in novacula
acuta1
in his qui trans Flumen sunt
in rege Assyriorum caput et pilos pedum
et barbam universam
1 acuta] conducta Weber
Numérotation du verset Is. 7,21 
et erit in die illa
nutriet homo
Vaccam boum
et duas oves
Numérotation du verset Is. 7,22 
et pre ubertate
Lactis
comedet butyrum butyrum enim et mel
manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terre
Numérotation du verset Is. 7,23 
et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites
mille argenteis
et in spinas et in vepres
erunt
Numérotation du verset Is. 7,24 
cum sagittis et arcu
ingredientur illuc
vepres enim et spine erunt in universa terra
Numérotation du verset Is. 7,25 
et omnes montes
qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum {t. 3: Erfurt, f. 81ra ; facsim., p. 17a} et veprium et erit
in pascua bovis et in conculcationem pecoris



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Is. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=33&chapitre=33_7)

Notes :