Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Mc. 1,1 

Initium1 evangelii
1 Initium Cor2 Cor2 CorS2 ( sic utraque correctio) ΩF ΩP ] principium CorS2 ( sed in aliquibus PRINCIPIUM. IERONYMUS , epistola 36 [! De optimo genere interpretandi ] habet PRINCIPIUM )
Iesu
Christi
filii Dei
Numérotation du verset Mc. 1,2 

sicut scriptum est in Isaia propheta:
Ecce ego2 mitto
2 ego ΩS Mt366@ Clementina ] om. ΩL Rusch Weber
angelum meum
ante faciem tuam qui preparabit viam tuam ante te3,
3 ante te Φ Weber ( Z P G ) ΩJ Mt366@ Rusch Clementina ] ante ΩS , om. ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 1,3 

vox
clamantis
in deserto
parate
viam Domini
rectas facite
semitas eius.4
4 vv. 2-3 (ubi etiam dicit quod exemplum sequens e duobus prophetis compositum est. Nam hoc Ecce mitto” etc. in Malachia, hoc autem “Vox clamantis” etc. in Isaia.)
Numérotation du verset Mc. 1,4 

Fuit Ioannes in deserto5
5 Ioannes – in deserto] inv.
baptizans et predicans
baptismum penitentie in remissionem peccatorum.
Numérotation du verset Mc. 1,5 

Et
egrediebatur ad illum6 omnis Iudee regio et Hierosolymite universi7 et baptizabantur ab illo in Iordane8 flumine
6 egrediebatur ad illum Cor2 (Gregorius [coniec. ] anti. glos.) ΩJ ΩR Mt366 Rusch Weber ] egrediebantur ad illum Weber (Z G C) ΩS, egrediebatur ad eum Cor1 Mt366@ ΩS Clementina |
7 omnis Iudee regio - et- Hierosomymite universi Cor1 Mt366@ Rusch Weber ] inv. ΩS |
8 Iordane CorS2 (fere ubique) ΩL] Iordanis CorS2 (al.) ΩH ΩS Clementina |
confitentes peccata sua.
Numérotation du verset Mc. 1,6 

Et erat Ioannes
vestitus
pilis camelorum9
9 camelorum ΩH ΩF ΩP ΩS ] cameli Cor1 Cor2 (grec. anti. glos.) ΩR ΩL Mt366@ Rusch Weber
et zona pellicea10
10 pellicea Cor4 ] pellicia Cor2 (anti. glos.)
circa lumbos eius et locustas
et mel silvestre
edebat
Numérotation du verset Mc. 1,7 

et predicabat dicens: Veniet11
11 veniet CorS1=Cor3 (al.) ΩS ] venit ΩJ ΩL Catena ( Mt366@ V10650 V10650@)
fortior me
post me cuius
non sum dignus procumbens solvere12
12 solvere] solveer cacogr. Rusch
corrigiam calciamentorum
eius.
Numérotation du verset Mc. 1,8 

Ego baptizavi13 vos
13 baptizavi Catena@ ] baptizo Catena
aqua14,
14 aqua Cor4 ² Catena@ ] in praem. Cor2 ( grec. anti. glos. ) Cor4* (cancel.) Catena
ille vero
baptizabit vos
in15* Spiritu sancto.
15 in ΩS Catena ( V10650 V10650@) ] om. Catena (Li447 Li447@ @) Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 1,9 

Et factum est in diebus illis
venit Iesus a Nazareth
Galilee
et baptizatus est in Iordane a16 Ioanne17.
16 a ΩL ΩS Rusch ] ab Weber |
17 a Ioanne – in Iordane ΩJ ΩS Catena (Li447 Li447@ Mt366@) ] inv. Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 1,10 

Et statim ascendens de aqua vidit celos apertos18
18 celos apertos ΩS ] inv. Rusch Weber
et Spiritum sanctum19 tamquam columbam descendentem et manentem in ipso.
19 sanctum Cor2 Cor4* ΩS F ] om. Spiritum Cor1 (lectio certior) Cor2 ( SANCTUM grec. anti. glos. ) Cor4² ( SANCTUM cancellatum ) CorS2 ( sine SANCTUM ) ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 1,11 

Et vox facta est de celis: Tu
es Filius meus dilectus, in te complacui.
Numérotation du verset Mc. 1,12 

Et statim
Spiritus
expulit eum20 in desertum.
20 Spiritus – expulit eum ΩL ΩJ ΩS Li447 Rusch ] inv. Li447@ , Spiritus expellit eum Weber
Numérotation du verset Mc. 1,13 

Et erat in deserto
quadraginta diebus
et quadraginta noctibus
et temptabatur a Satana.
Eratque cum bestiis
et angeli ministrabant ei21.
21 ei Cor4 ΩJ ΩS Li447 Li447@ ] illi Cor2 ( anti. ) ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 1,14 

Postquam autem traditus est Ioannes
venit Iesus
in Galileam
predicans evangelium regni Dei
Numérotation du verset Mc. 1,15 

et dicens:
Quoniam impletum est tempus et appropinquabit22 regnum Dei.
22 appropinquabit ΩL ΩS Cor3 (al.) Rusch ] appropinquavit ΩJ Li447 Li447@ Weber
Penitemini
et
credite evangelio.
Numérotation du verset Mc. 1,16 

Et preteriens secus mare Galilee
vidit
Simonem
et Andream
fratrem eius mittentes
retia in mare. Erant enim piscatores.
Numérotation du verset Mc. 1,17 

Et dixit eis Iesus: Venite
post me23. Faciam vos fieri piscatores hominum.
23 me ΩJ ΩS Li447 Li447@ ] + et ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 1,18 

Et protinus24
24 protinus ΩJ ΩS Li447 Li447@ Weber ] statim Rusch
relictis retibus secuti sunt eum.
Numérotation du verset Mc. 1,19 

Et progressus inde pusillum
vidit Iacobum
Zebedei
et Ioannem
fratrem eius et ipsos in navi componentes25 retia
25 in navi – componentes ΩJ ΩL ΩS Mt366@ Li447@ Weber ] componentes retia in navi , inv. Rusch
Numérotation du verset Mc. 1,20 

et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedeo
in navi cum mercennariis secuti sunt eum.
Numérotation du verset Mc. 1,21 

Et ingrediuntur26 Capharnaum
26 egrediuntur Cor2 ( grec. anti. glos.) ΩL Li447 Li447@ Mt366@ Rusch Weber ] egrediebantur @
et statim sabbatis27
27 sabbatis ΩJ ΩL ΩS Li447@ Weber ] sabbato Rusch
ingressus in28 synagogam docebat eos
28 in ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Mc. 1,22 

et stupebant super doctrina29 eius. Erat
29 doctrina ΩL ΩJ² Li447@ ΩS Rusch Weber ] doctrinam ΩJ*
enim docens eos quasi potestatem
habens et non sicut scribe30.
30 scribe ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] scribere Li447@ *
Numérotation du verset Mc. 1,23 

Et erat in synagoga
eorum homo in spiritu immundo et exclamavit31*
31 exclamavit ΩJ ΩL Li447@ ΩS Weber ] clamavit Li447 Rusch
Numérotation du verset Mc. 1,24 

dicens: Quid
nobis et tibi Iesu Nazarene?
Venisti ante tempus perdere nos32*?
32 ante tempus Cor2 ( Mt. 8, 29 ) Cor4* Cas574 ΩF ΩS ] om. Cas239 Cor1 (lectio certior) Cor2 ( ANTE TEMPUS grec. anti. glos.) Cor4² ( ANTE TEMPUS cancellatum ) CorS2 ( grec. sine ANTE TEMPUS et dicunt aliqui quod non est textus PERDERE NOS vel depressive [dep’s.] ) ΩF ΩP ΩL Li447 Li447@ Rusch Sixtina Weber
Scio quia sis33 Sanctus Dei.
33 quia sis Wordsworth (D P9389² L T c ) Weber (D) Sarum Cor4 ΩJ Li447@ ΩS Rusch ] qui sis plerique codd. cum graec. Cava Ф ΩL Clementina Weber , quod sis ΩF Li447, quis sis Cor2 ( grec. anti. glos. ), quis es Amiatinus
Numérotation du verset Mc. 1,25 

Et comminatus est ei Iesus dicens: Obmutesce
et exi de34*
34 de ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber ] ab Rusch
homine
Numérotation du verset Mc. 1,26 

et discerpens
eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit35 ab eo.
35 exivit ΩJ ΩL Li447@ ΩS Weber ] exiit Rusch
Numérotation du verset Mc. 1,27 

Et mirati sunt omnes
ita ut conquirerent inter36 se dicentes: Quidnam est hoc? Quenam37 doctrina hec nova?
36 inter ΩJ ΩL ΩS Li447@ Weber ] intra Rusch |
37 Que nam Cor4* CorS2 (potest hic fieri interrogatio vel legi sub .e. usque EI. ) Li447@ ΩS Clementina ] Que Cor2 (anti. glos.) Cor4² ( NAM cancellatum) CorS2 ΩL Rusch Weber |
Quia in potestate et38
38 et ΩJ ΩL ΩS Li447@ Weber ] om. Rusch , etiam Clementina
spiritibus
immundis imperat
et obediunt ei.
Numérotation du verset Mc. 1,28 

Et processit rumor eius
statim in omnem regionem Galilee.
Numérotation du verset Mc. 1,29 

Et protinus egredientes
de synagoga venerunt in domum Simonis
et Andree cum Iacobo et Ioanne.
Numérotation du verset Mc. 1,30 

Decumbebat39 autem socrus Simonis
39 Decumbebat Cor2 ( anti. glos.) CorS2 ΩJ ΩL Li447 Li447@ Clementina Weber ] Recumbebat CorS2 ( al. ) Rusch , Descendebat cacogr. ΩS
febricitans
et40 statim dicunt ei de illa.
40 et ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] qui Li447 Li447@ Mt366@
Numérotation du verset Mc. 1,31 

Et accedens elevavit41 eam
41 elevavit ] levavit ΩS
apprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris
et ministrabat eis.
Numérotation du verset Mc. 1,32 

Vespere autem facto
cum occidisset
sol,
afferebant ad eum omnes male habentes et demonia habentes.
Numérotation du verset Mc. 1,33 

Et erat omnis civitas congregata ad ianuam
Numérotation du verset Mc. 1,34 

et curavit multos qui vexabantur variis languoribus42
42 vex. - variis languoribus ] inv. ΩS
et demonia multa eiciebat et non sinebat ea loqui43
43 ea loqui ΩJ Li447 Li447@ ΩS ] inv. ΩL Rusch Weber
quoniam sciebant eum44.
44 eum ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] + Christum esse ΩJ
Numérotation du verset Mc. 1,35 

Et diluculo
valde surgens,
egressus abiit in desertum locum
ibique orabat.
Numérotation du verset Mc. 1,36 

Et prosecutus45 est eum Simon
45 prosecutus Cor2 ( glos.) Cor4* Φ F ΩL ΩS Rusch Clementina ] persecutus Cor4² ( PROSECUTUS sed correxit PERSECUTUS et mirum certe) ΩJ Li447 Li447@ Weber , secutus Amiatinus
et qui cum illo46 erant.
46 illo ΩJ ΩL Li447 ΩS Weber ] eo Li447@ Rusch
Numérotation du verset Mc. 1,37 

Et cum invenissent47 eum dixerunt ei: Quia omnes querunt te.
47 invenissent CorS2 ΩF ΩJ ΩP ΩL ΩS Rusch Weber ] venissent ad CorS2 ( al.) Cas239 ΩM ΩR Li447 Li447@ <Non hab.> Wordsworth et Weber (apparatus)
Numérotation du verset Mc. 1,38 

Et ait illis:
Eamus in proximos vicos et civitates ut et48 ibi predicem.
48 et F ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber ] om. Rusch Weber (S P)
Ad hoc enim veni.
Numérotation du verset Mc. 1,39 

Et erat predicans in synagogis eorum et49 omni Galilea et demonia eiciens50.
49 et CorS2 F ΩJ ΩS Rusch Weber ] + in ΩP ΩL , in Cor2 ( grec. anti. glos.) CorS2 ( al. ) Li447 Li447@ |
50 eiciens ΩP ] eiciebat CorS2 (al.) |
Numérotation du verset Mc. 1,40 

Et venit ad eum leprosus deprecans eum51 et genuflexo
51 eum Cor2 (grec. anti. glos.) ΩP ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] om. ΩS
dixit: Si vis
potes me mundare.
Numérotation du verset Mc. 1,41 

Iesus autem misertus eius extendit52 manum suam
52 extendit ΩJ ΩP ΩL ΩS Rusch Weber ] extendens Li447@
et tangens
eum53
53 eum ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] illum ΩJ
ait illi: Volo
mundare.
Numérotation du verset Mc. 1,42 

Et cum54 dixisset,
54 cum Cas239 ΩL ΩS Rusch Weber ] + hoc Li447 Li447@ Mt366@
statim discessit ab eo lepra et mundatus est.
Numérotation du verset Mc. 1,43 

Et comminatus est55 ei. Statimque56 eiecit illum
55 est Φ Cas239 ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber (PGDC) Clementina ] om. Weber |
56 Statimque Cas239 ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Clementina ] + ei Rusch , Et statim Φ, Statim Weber , Statim et Weber (GDC) |
Numérotation du verset Mc. 1,44 

et dixit57 ei58: Vide nemini dixeris
57 dixit ΩJ Li447 ΩS Rusch ] dicit Cas239 ΩL Li447@ Weber |
58 ei Cas239 ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] illi Li447 Li447@ |
sed vade, ostende te principibus59 sacerdotum
59 principibus ΩF ΩS ] principi Cas239 Cor2 (anti. glos.) ΩM ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber Clementina
et offer pro emundatione tua que60 precepit Moysesa
0 Cf. Lv. 14, 2-4.
60 que ΩJ ΩL Li447 ΩS Rusch Weber ] quod Li447@
in testimonium
illis.
Numérotation du verset Mc. 1,45 

Et egressus61
61 Et Cor4 F ΩS ] At ille Cas239 Cor2 ( anti. glos. ) ΩJ Rusch Weber
cepit62 predicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste
62 cepit ΩJ Li447 ΩS Rusch Weber ] + et Li447@ * (expunct.)
in civitatem introire63 sed foris
63 in civitatem – introire ΩJ ΩL Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ , in civitatem ΩS
in desertis64 locis esse
64 desertis] desetis cacogr. Rusch
et conveniebant ad eum undique.

Capitulum 1

Numérotation du verset Mc. 1,1 
1 Initium Cor2 Cor2 CorS2 ( sic utraque correctio) ΩF ΩP Ed1455 ] principium CorS2 ( sed in aliquibus principium. Ieronymus , epistola 36 [! De optimo genere interpretandi ] habet   principium )
marg.| INITIUM  EVANGELII etc. HIERONYMUS. 2 Evangelium3 bona annuntiatio quod4 proprie ad regnum Dei et ad5 remissionem peccatorum pertinet, undea: «Penitemini6 et credite evangelio et7 appropinquabit regnum celorum».A
a Mc. 1,15.
A ¶Codd. : Cas239 (prothemata § 8) Cas574 (178va) Som40 (127r) Rusch {MM2022}
2 Hieronymus Cas574 Som40 ] Isidorus Rusch
3 Evangelium] Evangelum cacogr. Rusch
4 quod] quia Som40
5 ad Cas574 Som40] om. Cas239 Rusch
6 Penitenimi] Putemini praem. Cas574
7 et] om. Cas239
marg.| HIERONYMUS. 8 Quatuor evangelia unum sunt et unum quatuor. Itaque9 et Marci liber dicitur10 evangelium et similiter aliorum quia unum omnia et omnia unum.B
8 Hier.] om. Cas239
9 Itaque] Ita Som40
10 liber dicitur] inv. Rusch
Iesu
interl.| salvatorisC
C ¶Codd. : Cas574 (178va) Rusch, om. Cas239
Christi
interl.| unctiD
D ¶Codd. : Cas574 (178va) Rusch, om. Cas239
marg.| IESU  CHRISTI. HIERONYMUS. 11 Iesus: hebraice, soter 12: grece, salvator: latine13.E b
b Hieronymus (pseudo) , Expositio evangelii secundum Marcum, CCSL 82, p. 5.7-10: « In hebreo, Iesus Messias ; in greco σωτὴρ χριστὸς· in latino: saluator unctus. Id est, rex et sacerdos dicitur dum de genere Dauid regis nascitur Christus. Et uocibus uatum leuitici generis prophetatur ».
11 Iesu… Hieronymus] om. Cas239
12 soter] scrips., sother Cas239 Cas574 Rusch
13 Iesu Christi… latine] om. Som40
marg.| Christus: grece, messias: hebraice, unctus: latine, id est rex sacerdos dicitur14 de genere David regis et levitico.F c
c Hieronymus (pseudo) , Expositio evangelii secundum Marcum, CCSL 82, p. 5.7-10: « In hebreo, Iesus Messias ; in greco σωτὴρ χριστὸς· in latino: saluator unctus. Id est, rex et sacerdos dicitur dum de genere Dauid regis nascitur Christus. Et uocibus uatum leuitici generis prophetatur ».
Nota : La Glose offre ici deux lectures différentes de la même source hiéronymienne, la première absente de la Glose de Laon, semble-t-il. [MM2020]
14 unctus latine id est rex sacerdos dicitur Rusch ] et unctus latine dicitur Som40 , et unctus latine dicitur id est rex Cas574
filii Dei
marg.| FILII  DEI etc. BEDA. 15 Mattheus dicitd: «Filii David filii Abraham», Marcus dicit: «Filii Dei», ut paulatim a minoribus ad maiora surgamus. Et Mattheus qui humanam generationem scribit convenienter eum filium hominis dixit16. Marcus autem qui suum librum17 ab initio evangelice predicationis inchoat convenienter eum ‘Filium Dei’ appellat. Evangelium enim solius Dei est. Ubi notandum quod evangeliste uno spiritu scripserunt sed diversum sibi scribendi et initium et finem statuerunt18. Mattheus a nativitate incipit, in resurrectione finit. Marcus ab initio predicationis Christi usque ad ascensionem et discipulorum predicationem pervenit. Lucas a nativitate Ioannis usque ad ascensionem Domini cum discipuli in Hierusalem exspectant adventum Spiritus sancti. Ioannes ab eternitate Verbi Dei inchoat in resurrectione Domini consummat.G
d Mt. 1,1.
G ¶Codd. : Cas239 (prothemata § 5) Rusch
15 Filii... Beda] om. Cas239
16 dixit] dicit Cas239
17 suum libr.] inv. Cas239
18 statuerunt] habuerunt Cas239
Numérotation du verset Mc. 1,2 
sicut scriptum est in Isaia propheta:
marg.| SICUT  SCRIPTUM etc.19 Marcus prophetarum testimonia20 premittit quibus hec vetera21 et non nova, sed a prophetis prescita et predicta22 asserit. In quo et Iudeos qui legem et prophetas susceperant ad evangelium invitat et gentiles qui evangelium tenebant ad venerationem legis et prophetarum provocat ne quis, iuxta hereticos, alterum sine altero suscipiat.H
H ¶Codd. : Cas239 (prothemata § 6) Rusch {MM2021}
19 Sicut... etc.] om. Cas239
20 prophet. testimonia] inv. Cas239
21 vetera] vera Cas239
22 et predicta] om. Cas2309
Ecce ego23 mitto
23 ego ΩS Mt366 Mt366@ Clementina ] om. ΩL Ed1455 Rusch Weber
interl.| Spiritus ad Patrem de Filio per Malachiam, vel vox Patris ad Filium de Ioanne.
marg.| ECCE  MITTO. BEDA. ‘Angelus’ dicitur Ioannes non societate nature ut mentitur Origenes sed officii dignitate. Sicut et sacerdotes de quibus diciture: «Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem exquirunt ex ore eius quia angelus Domini exercituum est».
e Mal. 2,7.
marg.| BEDA. Nota quod hoc testimoniumf: «Ecce ego mitto angelum meum» etc. Malachie est utrumque, tamen dicit Isaie esse quia, etsi non verba sensus, tamen invenitur in Isaiag et manifestius in hoc versu: «Vox clamantis in deserto». Angelus enim qui mittitur ante faciem Domini est «vox clamantis in deserto». Preparat autem viam dicensh: «Parate viam Domini» etc. Potuit autem pro Malachia Isaie nomen divinitus occurrere nec voluit Marcus emendare quia omnes prophete uno spiritu locuti sunt quasi uno ore.
f Mal. 3, 2.
g Is. 40, 3 ; cf. Mt. 3, 3 ; Mc. 1, 3 ; Lc. 3, 4.
h Lc. 3, 4.
angelum meum
interl.| Ioannem
interl.| angelus: nuntius qui nuntiat de Christo: ‘’Post me venit qui ante me factus’’i.
i Cf. Corpus antiphonalium officii, n°3082, 4493, 7137 ; ex Io. 1, 27: « Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calceamenti ».
ante faciem tuam qui preparabit viam tuam ante te24,
24 ante te Φ Weber ( Z P G ) ΩJ Mt366 Mt366@ Ed1455 Rusch Clementina ] ante ΩS , om. ΩL Weber
interl.| ante Filium, vel ante presentiam aut incarnationem
Numérotation du verset Mc. 1,3 
vox
interl.| Ioannes de quo clamat Dominus ad Iudeosj: «Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne» etc.
j Mt. 11, 11.
clamantis
interl.| Christi
interl.| Ad surdos obturantes aures vocik
k Cf. Ps. 57, 5.
marg.| CLAMANTIS. ISIDORUS. Ad Iudeos surdos propter peccata longe positos indignationis clamore dignos.
in deserto
interl.| Iudea
marg.| IN  DESERTO. ISIDORUS. In deserto fit vox et clamor, quia deserta domus Iudea vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Iesus et Ioannes querunt quod in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus ibi vincitur, ubi cecidit homo ibi resurgit.
parate
marg.| PARATE. ISIDORUS. Penitentiam agite et predicate. Unde Parasceve ante sabbatum dicit, id est penitentia ante requiem. Hinc et initium predicationis Ioannis et Christi: «Penitentiam agite. Appropinquavit enim regnum celorum»l, quia in die septima requievit Deus ab omnibus operibus suis. Necesse est enim nobis septem vitia tamquam septem gentes delere per penitentiam, ut possideamus quieti terram desiderabilem.
l Mt. 3, 2 ; Mt. 4, 27
viam Domini
marg.| VIAM  DOMINI. HIERONYMUS. Via Domini qua ad homines ingreditur penitentia est, per quam ad nos Deus descendit et nos ad illum ascendimus. Undem: ‘’Angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis".
m Cf. Io. 1, 51: « Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis celum apertum, et angelos Dei ascendentes, etdescendentes supra Filium hominis ».
rectas facite
marg.| RECTAS  FACITE. ISIDORUS. Precipit ut regia via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos ut proximos. Qui se diligit et non proximum ad dexteram declinat, qui proximum non se ad sinistram. Multi bene agunt et non corrigunt ut Eli. Alii {t. 4: Erfurt, f. 965vb ; facsim., p. 90b} corrigunt sed non bene agunt, ut scribe et Pharisei qui sedebant super cathedram Moysin. Hinc os turturis ad ascellas in legeo retorqueri iubetur, ut non separetur os ab opere, nec opus ab ore.
n Cf. Mt. 23, 1-2: « Tunc Iesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribe et Pharisei ».
o Cf. Lv. 1, 15-17: « Offeret eam sacerdos ad altare, et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris, vesiculam vero gutturis, et plumas proiiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, confringetque ascellas eius, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odorisDomino ».
semitas eius.25
25 vv. 2-3 CorS2 (ubi etiam dicit quod exemplum sequens e duobus prophetis compositum est. Nam hoc Ecce mitto” etc. in Malachia, hoc autem “Vox clamantis” etc. in Isaia.)
interl.| quas incurvastis declinando ad dexteram vel ad sinistram
marg.| semite post viam, quia mandata moralia post penitentiam secundum Marcum vel Mattheum explanantur paratur via fidem et baptismum et penitentiam. Recte semite per austera indicia vestis zone cibi potus vocis humillime. Unde: Fuit Ioannes etc.
Numérotation du verset Mc. 1,4 
Fuit Ioannes in deserto26
26 Ioannes – in deserto] inv. Ed1455
marg.| IOANNES. ISIDORUS. 'Gratia Dei'. A gratia Dei incipit. Unde sequitur:   baptizans : per baptismum peccata dimittuntur, unde: quod «gratis accepistis gratis date»p ; et Apostolusq:"Gratia salvati estis’’.
p Mt. 10,8.
q Cf. Eph. 2,8: « Gratia enim estis salvati per fidem ».
marg.| BEDA. Ut ita baptismum penitentie quo peccata solvuntur, suo baptismate quo peccata solvi non possent precurreret.
marg.| BAPTIZANS etc. Baptismum penitentie. Dedit baptismum in remissionem peccatorum. Predicavit tamen non dedit. Sicut predicatione sua Christi predicationem precucurrit, sic baptismo penitentie baptismum remissionis.
marg.| Quod consummatur per sponsum, initiatur per paranimphum. Unde catechumini, id est instructi, incipiunt per sacerdotem, chrismantur per episcopum. Nunc per amicum sponsi inducitur sponsar, ut Rebecca Isaac per puerum pallio albo velatas.
r Cf. Io. 3, 29: « Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est ».
s Cf. Gn. 24, 64-65: « Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est Dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se ».
baptismum penitentie in remissionem peccatorum.
Numérotation du verset Mc. 1,5 
Et
interl.| et ideo
egrediebatur ad illum27 omnis Iudee regio et Hierosolymite universi28 et baptizabantur ab illo in Iordane29 flumine
27 egrediebatur ad illum Cor2 (Gregorius [coniec. ] anti. glos.) ΩJ ΩR Mt366 Rusch Weber ] egrediebantur ad illum Weber (Z G C) ΩS, egrediebatur ad eum Cor1 Mt366@ ΩS Ed1455 Clementina
28 omnis Iudee regio - et- Hierosomymite universi Cor1 Mt366@ Ed1455 Rusch Weber ] inv. ΩS
29 Iordane CorS2 (fere ubique) ΩL] Iordanis CorS2 (al.) ΩH ΩS Ed1455 Clementina
marg.| IN  IORDANE  FLUMINE. HIERONYMUS. Iordanis aliena descensio, ubi peccata absolvuntur. Arca enim per eum in terram alienam transivit, et media parte in mari fluente, altera ad montis formam erigitur. Sic nos olim alienati a Deo per baptismum humiliati erigimur ad alta. Quia 'qui se humiliat exaltabitur't. Pars que fluit in mare amaricatur quia arca Dei, id est corpus Christi, non mundatis non proficit sed in deterius mutat.
t Cf. Mt. 23, 12 : « Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur » ; Lc. 14, 11: « Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur » ; Lc. 18, 14: « Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur ».
confitentes peccata sua.
interl.| aliter non valet baptismus
marg.| CONFITENTES  PECCATA  SUA. HIERONYMUS. «Confessio et pulchritudo in conspectu eius»u, id est sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum se humiliat Ecclesia Christo, qui figuratur per Isaac in cuius nativitate risum fecit Deus Sarev. Sicut ad Mariam dicitur que est princeps cum Deo: «Benedicta tu in mulieribus»w.
u Ps. 95, 6.
v Cf. Gn. 18, 9-15.
w Lc. 1, 28.
marg.| BEDA. Confitentes peccata sua baptizantur. Debent enim melioris vite novitatem promittere qui baptismum desiderant accipere. Unde predicante Paulo diciturx: ‘Multi veniebant confitentes et annuntiantes actus suos'. Et Petro dicitury: «Macta et manduca», quasi: occide mala que in eis erant, et sic mundatos christianam religionem promittentes in Ecclesie membra commuta.
x Cf. Act. 10, 18: « Multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos ».
y Act. 10, 13.
Numérotation du verset Mc. 1,6 
Et erat Ioannes
interl.| merito egrediebantur et baptizabantur a Ioanne, quia Ioannes erat vestitus etc.
vestitus
interl.| conveniens vestis predicatori
pilis camelorum30
30 camelorum ΩH ΩF ΩP ΩS Ed1455 ] cameli Cor1 Cor2 (grec. anti. glos.) ΩR ΩL Mt366 Mt366@ Rusch Weber
interl.| divites gentium
marg.| ET  ERAT  IOANNES. HIERONYMUS. Vestis prophete et cibus et potus totam austeram vitam predicantium significant, et gentes ad gratiam Dei que est Ioannes, intus et foris esse iungendas. Pili   cameli : divites gentium.   Zona pellicea : pauperes mundo mortui. Locuste: sapientes huius mundi qui stipulas aridas relinquentes Iudeis frumenta mystica trahunt et in calore fidei saltus inhabitant. Melli silvestri fideles de inculta silva preparati comparantur, quia omnia a gratia evangelii Dei in qua non est distinctio Iudei et Greciz.
z Cf. Gal. 3, 28: « Non est Iudeus, neque Grecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu ».
marg.| BEDA. 31 Moraliter. Vestitus pilis cameli etc.32, quia peccata non fovit, sed aspere increpavit dicensaa: «Genimina viperarum» etc.   Zona pellicea circa lumbos eius33 quia «carnem suam crucifixerunt34 cum vitiis» etc.ab Locustas35 et mel silvestre edebat quia predicatio eius adeo dulcis fuit ut etiam Christus putaretur. Sed cito hec opinio decidit quia eum non Christum sed Christi precursorem esse36 innotuit. In melle enim dulcedo, in locusta alacer volatus sed cito deciduus.I
aa Mt. 23,33.
ab Gal. 5, 24.
31 Beda] Rabanus Som40
32 etc.] om. Rusch
33 eius] om. Rusch
34 crucifixerunt] crucifixit Som40
35 Locustas] Et praerm. Som40
36 esse] om. Som40
et zona pellicea37
37 pellicea Cor4 ] pellicia Cor2 (anti. glos.)
interl.| pauperes
circa lumbos eius et locustas
interl.| sapientes
interl.| habitatores solitudinis non decet ciborum delicias querere, sed tantum necessitatem supplere.
et mel silvestre
interl.| fideles
edebat
Numérotation du verset Mc. 1,7 
et predicabat dicens: Veniet38
38 veniet CorS1=Cor3 (al.) ΩS Ed1455 ] venit ΩJ ΩL Catena ( Mt366 Mt366@ V10650 V10650@)
interl.| misericordia
fortior me
interl.| gratia
marg.| FORTIOR  ME. HIERONYMUS. Quis   fortior est gratia qua abluuntur peccata? Ille qui septies et usque septuagies septies peccata dimittit gratia quidem prior est, sed semel remittit peccata per baptismum. Misericordia vero in miseros ab Adam usque ad Christum per septuaginta septem generationes et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit.
post me cuius
interl.| per gratiam remissionis
non sum dignus procumbens solvere39
39 solvere] solveer cacogr. Rusch
interl.| explicare
interl.| quam fecit sibi de nostra mortalitate.
marg.| SOLVERE  CORRIGIAM  CALCIAMENTORUM. BEDA. Modus fuit apud veteres ut si quis eam que sibi {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 966ra ; facsim., p. 91a} competeret, accipere uxorem nollet, ille ei calciamenta solveret, qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret. Christus autem sponsus est Ecclesie, de quo dicit idem Ioannes: «Qui habet sponsam sponsus est»ac. Quia ergo homines Ioannem Christum esse putabant, recte se indignum solvere corrigiam dicit, quasi: ego redemptoris vestigia nudare non valeo, quia sponsi nomen mihi non usurpo.
ac Io. 3, 29.
marg.| HIERONYMUS. Corrigia calciamentorum , mysterium scilicet incarnationis quo40 «Verbum caro factum est»ad, unde caro Christi, unde anima, unde spiritus sumit exordium, ut verus homo fiat «per omnia absque peccato»ae, ut verus Deus in Deo vero sine principio, id est Filius hominis qui est in celo et quomodo «tamquam sponsus procedens de thalamo suo»af, id est de virginali utero clausum relinquens. Unde adveniente vero sponso, domus Ioannis ‘domus discalciati’ dicitur. Undeag: “In specie columbe Spiritus sanctus descendit”. De sponsa dicitur: «Sponsa mea»ah, ‘’amica mea, proxima mea’’, «dilecta mea»ai, ‘’columba mea’'aj. Sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in Maria et Ioseph, dilecta in Ioanne Baptista, columba in Christo et apostolis quibus diciturak: «Estote prudentes sicut serpentes» etc.al
ad Io. 1, 14.
ae Heb. 4,15.
af Cf. Ps. 18, 6: « In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo ».
ag Cf. Mt. 3, 16: « Baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se ».
ah Ct. 4, 8.
ai Is. 21, 4.
aj Cf. Ct. 2, 10: « En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni ».
ak Mt. 10, 16.
al Hieronymus (pseudo), Expositio evangelii secundum Marcum, cap. 1, CCSL 82, p. 11.113: « Non est digna gratia sola"procumbens" in baptismo"soluere corrigiam calciamentorum eius", id est mysterium incarnationis Dei. Calcis enim extrema pars est corporis ; in finem enim ad iustitiam adest saluator incarnatus. Unde per prophetam dicitur:"In Idumeam extendam calciamentum meum". Nisi iungatur scientia spiritus quia nemo nisi per gratiam remissionis inuestigat incarnationis Christi mysterium, quo"uerbum caro factum est": unde caro Christi, unde anima, unde spiritus sumit exordium ut homo uerus fiat"per omnia absque peccato" ; et Deus uerus in Deo uero sine principio, isdem filius hominis qui est in caelo ; et quomodo"tamquam sponsus" procedit "de thalamo suo", id est uirginali utero, 'clausa ingrediens, clausa relinquens'. Unde adueniente uero sponso, "domus discalciati" dicitur domus Ioannis qui dicit,"qui habet sponsam sponsus est". Unde in specie columbae spiritus sanctus descendit, cui in cantico canitur: "sponsa mea","amica mea", proxima mea, dilecta mea,"columba mea". Sponsa in patriarchis, amica mea in prophetis, proxima mea in Ioseph et Maria, dilecta in Ioanne Baptista, columba in Christo et apostolis dicitur, quibus dicitur,"estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae" ».
40 quo] corr. cum Hieronymo , qŭo (quomodo) cacogr. Rusch
marg.| Calx extrema pars corporis. In fine enim ad iustitiam est salvator incarnatus. Undeam: «In Idumeam extendam calciamentum meum», quia nisi iungatur scientia spiritus, nemo per gratiam remissionis investigat incarnationis mysterium.
am Ps. 59, 10 ; 107, 10.
eius.
interl.| id est mysterium incarnationis Dei.
Numérotation du verset Mc. 1,8 
Ego baptizavi41 vos
41 baptizavi Catena@ ] baptizo Catena
interl.| quia homo purus
aqua42,
42 aqua Cor4 ² Catena@ ] in praem. Cor2 ( grec. anti. glos. ) Cor4* (cancel.) Catena
interl.| non spiritu
marg.| EGO  BAPTIZAVI  VOS  AQUA. BEDA. Nondum Ioannes dicit Deum aut Dei filium esse aperte, quia rudes erant auditores, sed paulatim per humanitatem glorificatam ad fidem divinitatis ducit dicens: «Ille vero baptizabit Spiritu sancto»an. Sed postea vero cum capaciores iam videret, Dei Filium iam aperte predicat dicensao: «Testimonium perhibui», quia hic est Dei Filius.
an Lc. 3, 16.
ao Io. 1, 34.
ille vero
interl.| Deus
baptizabit vos
interl.| BEDA. Non solum in die baptismi, sed quotidie cum per gratiam Spiritus proficimus
in43* Spiritu sancto.
43 in ΩS Catena ( Mt366 V10650 V10650@) ] om. Catena (Li447 Li447@ Mt366 @) Ed1455 Rusch Weber
interl.| qui super aquas
marg.| ISIDORUS. Ego baptizo vos aqua ille Spiritu Dei fluvius semper plenus semper equalis de quo: «Fluminis impetus letificat civitas Dei»ap. Multum distat inter Spiritum qui fertur super aquas non subter et aquam, quantum inter animam que regit et corpus quod regitur. Sed «mansit super eum» Spiritus, hec est unctio Christi secundum carnem,aq de qua «unxit te Deus, Deus tuus oleo letitie pre confortibus tuis»ar. Oleum non potest esse sub aqua, nec creator sub creatura. Oleum de amaritudine radicis surgit in pabulum luminis, medicinam vulneris refectionem esurientis. Unde fit quod unctio Christi de amaritudine passionis pervenit ad gloriam resurrectionis. Unde Apostolusas: «Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu» etc., usque: «Propter quod et Deus illum exaltavit».
ap Ps. 45, 5.
aq Cf. Io. 1, 32: « Et testimonium perhibuit Ioannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de celo, et mansit super eum ».
ar Ps. 44, 8.
as Phil. 2, 5-8.
Numérotation du verset Mc. 1,9 
Et factum est in diebus illis
interl.| cum Ioannes baptizaret
venit Iesus a Nazareth
interl.| flos
Galilee
interl.| rota
et baptizatus est in Iordane a44 Ioanne45.
44 a ΩL ΩS Ed1455 Rusch ] ab Weber
45 a Ioanne – in Iordane ΩJ ΩS Catena (Li447 Li447@ Mt366 Mt366@) Ed1455 ] inv. Rusch Weber
interl.| gratia
marg.| ET  BAPTIZATUS  EST. Tribus causis: ut iustitiam et humilitatem impleret, ut baptismum Ioannis comprobaret, ut Iordanis aquas sanctificans per descensionem columbe Spiritum sanctum in baptismo adesse monstraret.
Numérotation du verset Mc. 1,10 
Et statim ascendens de aqua vidit celos apertos46
46 celos apertos ΩS Ed1455 ] inv. Rusch Weber
interl.| qui aperiuntur baptizatis, clausi Ade interposito cherubim et flammineo gladioat, qui extinguitur in aqua baptismi.
at Cf. Gn. 3, 24: « Eiecitque Adam et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vie ».
et Spiritum sanctum47 tamquam columbam descendentem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 966rb ; facsim., p. 91b} et manentem in ipso.
47 sanctum Cor2 Cor4* ΩS Ω F Ed1455 ] om. Spiritum Cor1 (lectio certior) Cor2 ( sanctum grec. anti. glos. ) Cor4² (   sanctum cancellatum ) CorS2 ( sine   sanctum ) ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
marg.| HIERONYMUS. Marcus ‘’sicut cervus desiderans ad fontes aquarum’’au saltus dat, culmina pratorum carpit, palmas in vertice portat, velut apis melliflua flores agri (cui odor veri Isaac similaturav) summatim gustat. Unde a Nazareth Galilee venientem Iesum ad baptismum in Iordane acceptum a Ioanne enarrat, et statim de aqua ascendisse apertos celos vidisse, Spiritum ut columbam descendisse, in ipso mansisse, voce de celis facta Patri in dilecto Filio complacuisse, et Spiritum eum in desertum expulisse, temptatum a Satana quadraginta diebus et quadraginta noctibus cum bestiis angelis ministrantibus commoratum. Quem ordinem nobis sequendum ad consortia angelica festinantibus prius opere quam voce ostendit Christus. Debemus enim de volubilitate mundi penduli, voluptatis odore, floris munditia tracti cum adolescentibus post sponsum currere, et sic per baptismi sacramenta de duobus fontibus dilectionis Dei et proximi gratia remissionis absolvimur, et ascendentes spe celestia secreta mundis cordis oculis intuemur. Deinde Spiritum sanctum, ‘spiritu contrito et humiliato’aw cum simplici corde descendentem ad mansuetos, et cum caritate numquam cadente manentem, suscipimus et vox a Deo ad nos dilectos dirigiturax: «Beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur». Et tunc in nobis complacet Patri cum Filio et Spiritu sancto quando efficiemur unus spiritus cum Deo, undeay: «Ut sint unum sicut et nos unum sumus». Tunc spiritus nos expellit in desertum quadraginta dierum numero {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 966rb ; facsim., p. 91b} temptandos a Satana ‘ut patientia probationem, probatio spem, spes autem caritatem generet’az cum nobis non sitba: «Colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes rectores tenebrarum». Et tunc bestie erunt pacate nobis, cum in arca anime nostre munda cum immundis mansuefacimus, et cum leonibus sicut Daniel cubamus, cum spiritus non sit adversus carnem, nec caro adversus spiritum. Post hec angeli ministri, qui ‘vident semper faciem Patris in celis’bb, mittuntur in solacium dicentesbc: ‘Exaudita est oratio tua’ etbd: ‘Nolite timere Iesum querentes Nazarenum’ etbe: «Ego quos amo arguo» etc. etbf: «Vincenti dabo edere de ligno vite quod est in paradisum Dei mei».
au Cf. Ps. 41, 2: « Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus ».
av Cf. Gn. 27, 27: « Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus ».
aw Cf. Ps. 51, 19: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies ».
ax Mt. 5, 9.
ay Io. 17, 11: « Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos ».
az Cf. Rm. 5, 3-5: « Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis ».
ba Eph. 6, 12.
bb Cf. Mt. 18, 10: « Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in celis semper vident faciem Patris mei, qui in celis est ».
bc Cf. Lc. 1, 13: « Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem ».
bd Cf. Mc. 16, 6: « Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iesum queritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum ».
be Apc. 3, 19.
bf Apc. 2, 7.
marg.| VIDIT  APERTOS. BEDA. Mysterium Trinitatis in baptismo demonstratur: Filius baptizatur, Spiritus est in columba, Pater in voce sonat. Aperiuntur celi non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis. Sedit columba super Iesum, ne putaretur vox ad Ioannem facta, non ad eum. Pulchre autem addidit: et manentem in ipso, hoc enim proprium est Christo ut, semel eum implens, Spiritus semper in illo maneat. Fidelibus vero aliquando confertur ad miracula facienda, aliquando tollitur. Quibus tamen ad operationem iustitie ad amorem Dei et proximi conservandum numquam abest. Unde apud nos manebit et in nobis erit iuxta mensuram fidei spiritus. De Christo autem diciturbg: «Plenum gratie et veritatis».
bg Io. 1, 14.
marg.| MANENTEM  IN  IPSO etc. Manet in eo Spiritus non ex quo baptizatus sed ex quo conceptus. Quod autem in baptismo descendit significat nobis gratiam spiritualem in baptismo dari quibus in remissionem peccatorum «ex aqua et Spiritu»bh regeneratis solet amplior spiritus gratia per impositionem manus episcopi celitus dari.
bh Io. 3, 5.
Numérotation du verset Mc. 1,11 
Et vox facta est de celis: Tu
interl.| non Ioannes
es Filius meus dilectus, in te complacui.
marg.| TU  ES  FILIUS  MEUS  DILECTUS. BEDA. Non quod nesciebat docetur sed nobis quod credere debeamus ostenditur ipsum, scilicet qui quasi homo cum aliis ad baptizandum venit, verum esse Dei filium, et ideo in spiritu baptizari posse nos quoque per aquam absolutionis et spiritum sanctificationis Dei filios effici: «Quotquot enim receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri»bi. Bene autem in specie columbe descendit Spiritus que simplex animal et sine felle, quia simplices querit nec habitat in mentibus impuris.
bi Io. 1, 12.
Numérotation du verset Mc. 1,12 
Et statim
interl.| post baptismum
Spiritus
interl.| sanctus
marg.| SPIRITUS. BEDA. Ne dubium quis spiritus Lucas consulte premittit: «Iesus plenus Spiritu sancto regressus est a Iordane»bj. Deinde intulitbk: «Et agebatur a Spiritu in desertum», ne putetur immundus spiritus quicquam contra eum potuisse.
bj Lc. 4, 1.
bk Lc. 4, 1.
expulit eum48 in desertum.
48 Spiritus – expulit eum ΩL ΩJ ΩS Li447 Ed1455 Rusch ] inv. Li447@ , Spiritus expellit eum Weber
Numérotation du verset Mc. 1,13 
Et erat in deserto
interl.| ut et nos mundi illecebras fugiamus
quadraginta diebus
interl.| in prosperis
marg.| QUADRAGINTA  DIEBUS. BEDA. Totum tempus significat, quo membra eius diabolus temptat. Quadripartitus enim mundus per observantiam decem preceptorum contra diabolum certando Domino famulatur. Quater vero decem quadraginta faciunt. Ubique et semper adest adversarius qui iter nostrum impedire non cessat.
et quadraginta noctibus
interl.| in adversis
et temptabatur a Satana.
interl.| ut nos post baptismum non solum ad bonam agenda sed etiam ad mala toleranda accingiamur
Eratque cum bestiis
interl.| ut homo
et angeli ministrabant ei49.
49 ei Cor4 ΩJ ΩS Li447 Li447@ Ed1455 ] illi Cor2 ( anti. ) ΩL Rusch Weber
interl.| ut Deo
marg.| ERATQUE  CUM etc. Nos quoque si in eremo sancte conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus mysterium angelorum meremur, a quibus corpore absoluti in celum transferamur.
Numérotation du verset Mc. 1,14 
Postquam autem traditus est Ioannes
interl.| lex
marg.| POSTQUAM  AUTEM. ISIDORUS. «Accepimus gratiam pro gratia»bl ; carnalia decollantur, spiritualia vivificantur. Cessante umbra adest veritas. Ioannes in carcere lex in Iudea, Iesus in Galilea salus in gentibus.
bl Io. 2, 11.
marg.| BEDA. Nemo putet traditum Ioannem statim post temptationem quadraginta dierum et ieiunium Domini. Invenitur enim, in evangelio Ioannis, Dominum ante multa docuisse et miracula fecisse: «Et hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilee»bm. Et iterum: «Necdum erat missus in carcerem Ioannes»bn. Fertur autem quia cum aliorum legisset Ioannes evangelia et probasset eos vere historiam texuisse, sed unius anni tantum in quo et passus est post carcerem Ioannis pretermisso anno cuius acta a tribus exposita fuerant superioris temporis antequam traderetur Ioannes gesta narravit.
bm Io. 3, 24.
bn Io. 1, 16.
venit Iesus
interl.| evangelium
in Galileam
interl.| gentes
interl.| quod ducit ad regnum Dei
marg.| PREDICANS  EVANGELIUM. HIERONYMUS. «Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum»bo. Regno terreno succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum sempiternum ; undebp: «Regnum meum non est de hoc mundo». Omnis enim honor terrenus spuma, fumus, somnus.
bo Mt. 5, 3.
bp Io. 18, 36.
Numérotation du verset Mc. 1,15 
et dicens:
interl.| hoc
Quoniam impletum est tempus et appropinquabit50 regnum Dei.
50 appropinquabit ΩL ΩS Cor3 (al.) Rusch ] appropinquavit ΩJ Li447 Li447@ Ed1455 Weber
marg.| BEDA. De quobq: «Ubi venit plenitudo temporis in quo misit Deus Filium suum in terris» etc.
bq Gal. 4, 4.
Penitemini
marg.| BEDA. Renuntiate operibus mortuis
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 966va ; facsim., p. 92a} PENITEMINI. HIERONYMUS. [b] Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat, pericula maris spes portus delectat, dolorem medicine spes salutis mitigat. [c] Qui desiderat nucleum nucem frangat. [d] Penitentiam agat qui vult eterno adherere bono. [e] Preconia Christi narrare possunt, qui ad palmam indulgentie pervenire meruerunt. Unde post penitentiam predicatores eliguntur.br
br ¶Fons : Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 15.204-208: « [a] Nam"nisi credideritis non intelligetis". [b] Amaritudinem radicis dulcedo pomi conpensat; pericula maris spes lucri delectat; dolorem medicinae spes salutis mitigat. [c] Qui desiderat nucleum franget nucem. [d] Paenitentiam agat de malo qui uult aeterno adherere bono ». [e] <Revera>   Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 62), CCSL 97, p. 554.225-22: « Cum sancti dei christum laudant, ipsi fiunt sine dubitatione laudabiles, quia non possunt praeconia eius digne narrare, nisi qui ad palmam indulgentiae meruerint peruenire ».
et
interl.| ergo
credite evangelio.
interl.| aliter non intelligeretisbs
bs Cf. Is. 7, 12.
interl.| Non fiunt opera ut sit fides, sed fides ut sequatur opera.
Numérotation du verset Mc. 1,16 
Et preteriens secus mare Galilee
interl.| mundum volubilem
vidit
interl.| Prius mittuntur piscatores ad predicandum ut fides credentium in virtute Dei putetur esse non in eloquentia vel doctrina hominum
Simonem
interl.| obediens
marg.| VIDIT  SIMONEM. HIERONYMUS. Simon 'obediens', Andreas 'virilis', Iacobus 'supplantator', Ioannes 'gratia'. His nominibus in imaginem Dei convertimur. Obedientia ut obediamus, virilitate ut pugnemus, supplantatione ut perseveremus, gratia ut conservemus: «Nisi enim Dominus edificaverit domum in vanum laboraverunt qui edificant eam»bt. He quatuor virtutes cardinales dicuntur: per prudentiam obedimus, per iustitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur.
bt Ps. 127, 1.
marg.| HIERONYMUS. Quem non inebriat eloquentia secularis? Difficile homines potentes et nobiles et divites et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcecatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes simplicitatemque Scripture sancte, non ex maiestate sensuum sed ex verborum iudicant uilitate.
marg.| HIERONYMUS. Vocantur quatuor piscatores: Simon, Andreas, Iacobus et Ioannes: ‘Relictis omnibus sequuntur'bu. Hac quadriga vehimur ad ethera ut Elias, his quatuor angulis construitur prima Ecclesia, his quatuor litteris hebraicis Tetragramaton nomen Dei cognoscitur a nobis. Quibus etiam similiter precipitur, ut audiamus Dominum vocantem et obliviscamur populum vitiorum, et domum paterne traditionis, que est stultitia Deo, et rete aranearum quo nos pene lapsos velut culices tenebat aer inanis. Navim pristine conversationis fugiamus. Pellibus enim mortuis tegitur Adam pater noster secundum carnem, quo deposito cum actibus suis novum sequentes pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa se gloriatur formosam.
bu Cf. Lc. 5,11: « Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum ».
marg.| BEDA. Queritur quomodo primum Petrum et Andream et, post pusillum, Iacobum et Ioannem vocaverit sicut narrat Mattheus et Marcus, cum dicat Lucasbv: «In magna captura piscium» socios Petri fuisse Iacobum et Ioannem et Iesum dixisse Petrobw: «Ex hoc iam eris homines capiens» et simul eum secutos fuissebx: «Subductis ad terram navibus». Sed quod dicit Lucas primo factum est et Petro predictum est quod homines esset capturus, non quod ex tunc non esset piscaturus. Ad capturam enim piscium redierunt et postea sicut Mattheus et Marcus narrant bini vocati sunt. Primo Petrus et Andreas deinde et alii. Tunc enim non subductis ad terram navibus tamquam cura redeundi sed tamquam vocantem et iubentem secuti sunt.
bv Lc. 5, 9.
bw Lc. 5, 10.
bx Lc. 5, 11.
et Andream
interl.| virilis
fratrem eius mittentes
interl.| mundanis intentos lucris
retia in mare. Erant enim piscatores.
Numérotation du verset Mc. 1,17 
Et dixit eis Iesus: Venite
interl.| cum retiis evangelii
post me51. Faciam vos fieri piscatores hominum.
51 me ΩJ ΩS Li447 Li447@ ] + et ΩL Ed1455 Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 1,18 
Et protinus52
52 protinus ΩJ ΩS Li447 Li447@ Ed1455 Weber ] statim Rusch
interl.| vel: statim 53
53 protinus - statim] scrips., inv. Rusch
relictis retibus secuti sunt eum.
interl.| omnino
Numérotation du verset Mc. 1,19 
Et progressus inde pusillum
interl.| post vocationem horum
vidit Iacobum
interl.| supplantatorem
Zebedei
interl.| fugitivi
et Ioannem
interl.| gratiam
fratrem eius et ipsos in navi componentes54 retia
54 in navi – componentes ΩJ ΩL ΩS Mt366 Mt366@ Li447@ Weber ] componentes retia in navi Ed1455 , inv. Rusch
Numérotation du verset Mc. 1,20 
et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedeo
interl.| «Obliviscere populum tuum et domum patris tui»by
by Ps. 44, 11.
in navi cum mercennariis secuti sunt eum.
Numérotation du verset Mc. 1,21 
Et ingrediuntur55 Capharnaum
55 egrediuntur Cor2 ( grec. anti. glos.) ΩL Li447 Li447@ Mt366 Mt366@ Ed1455 Rusch Weber ] egrediebantur Mt366 @
interl.| villa consolationis
marg.| ET  INGREDIUNTUR etc. HIERONYMUS. Marcus dicta evangelii in semetipso disponens, ordinem historie non secutus, mysteriorum ordinem servat. Unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens: et ingrediuntur etc.
marg.| CAPHARNAUM. HIERONYMUS. Capharnaum 'villa consolationis', sabbatum 'requies'. Homo in spiritu immundo 'genus humanum', in quo immunditia regnavit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 966vb ; facsim., p. 92b} ab Adam usque ad Moysen. Nam: ‘Qui sine lege peccaverunt sine lege peribunt'bz. Qui sciens sanctum Dei obmutescere iubetur. Dum scientes quidem Deum: «Non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis»ca. Spiritus discerpens hominem exiit ab eo, quia appropinquante salute appropinquat temptatio. pharao dimissus ab Israel persequitur eumcb, diabolus contemptus surgit in scandala.
bz Cf. Rm. 2, 13: « Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur ».
ca Rm. 1, 21.
cb Cf. Ex. 14, 8: « Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Egypti, et persecutus est filios Israel: at illi egressi sunt in manu excelsa ».
et statim sabbatis56
56 sabbatis ΩJ ΩL ΩS Li447@ Ed1455 Weber ] sabbato Rusch
interl.| requies
marg.| BEDA. Quod sabbato maxime curat et docet, ostendit se non sub lege esse sed supra, et docet nos verum sabbatum, ut scilicet saluti animarum studentes ab omni servili opere, id est ab omnibus illicitis abstineamus.
ingressus in57 synagogam docebat eos
57 in ΩL Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Mc. 1,22 
et stupebant super doctrina58 eius. Erat
58 doctrina ΩL ΩJ² Li447@ ΩS Ed1455 Rusch Weber ] doctrinam ΩJ*
interl.| ideo
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 966vb ; facsim., p. 92b} enim docens eos quasi potestatem
interl.| substantialem et propriam
habens et non sicut scribe59.
59 scribe ΩL Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Rusch Weber ] scribere Li447@ *
marg.| ERAT  ENIM. BEDA. Scribe dicebant que scripta erant in Moyse et prophetis. Iesus, ut Deus et Dominus ipsius Moysi, libere que deerant legi addebat vel commutabat. Unde in Mattheocc: «Audistis quia dictum est antiquis etc., ego autem dico vobis».
cc Mt. 5, 27-28.
Numérotation du verset Mc. 1,23 
Et erat in synagoga
interl.| cum doceret
eorum homo in spiritu immundo et exclamavit60*
60 exclamavit ΩJ ΩL Li447@ ΩS Ed1455 Weber ] clamavit Li447 Rusch
Numérotation du verset Mc. 1,24 
dicens: Quid
interl.| commune
nobis et tibi Iesu Nazarene?
marg.| QUID  NOBIS etc. BEDA. Non est hic61 voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio sicut servus fugitivus visum62 dominum timet, et de verberibus deprecatur. Demones63 enim in terris Dominum64 cernentes se continuo iudicandos credebant esse65.J cd ce
cd<< Beda Venerabilis, In Mc., lib. 1, c. 1, CCSL 120, p. 447.403-406: «Et uelut si serui fugitiui post multum temporis dominum suum uideant nihil aliud nisi de uerberibus deprecantur, sic et daemones cernentes dominum in terris repente uersari ad iudicandos se uenisse credeban t». [MM2020]
ce<cuius fons> Hieronymus, In Mt., lib. 1, CCSL 77, p. 53.1199-1200: «non uoluntatis ista confessio est quam praemium sequitur confitendi sed necessitatis extortio quae cogit inuitos, uelut si serui fugitiui post multum temporis dominum suum uideant, nihil aliud nisi de uerberibus deprecantur, sic et daemones cernentes dominum in terris repente uersari ad iudicandos se uenisse credebant». [FG2017]*
J ¶Codd. : Cas574 Rusch
61 hic] om. Cas239
62 visum] videns Cas574
63 Demones] Sic praem. Cas574
64 in terris – Dominum] inv. Cas239 Cas574
65 esse] om. Cas239 Cas574
Venisti ante tempus perdere nos66*?
66 ante tempus Cor2 ( Mt. 8, 29 ) Cor4* Cas574 ΩF ΩS ] om. Cas239 Cor1 (lectio certior) Cor2 ( ante tempus grec. anti. glos.) Cor4² (   ante tempus cancellatum ) CorS2 ( grec. sine   ante tempus et dicunt aliqui quod non est textus   perdere nos vel depressive [dep’s.] ) ΩF ΩP ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Sixtina Weber
interl.| presentia Iesu tormenta sunt demonum67 K
K ¶Codd. : Cas239 Cas574 Rusch
67 sunt demonum] inv. Cas574
Scio quia sis68 Sanctus Dei.
68 quia sis Wordsworth (D P9389² L T c ) Weber (D) Sarum Cor4 ΩJ Li447@ ΩS Ed1455 Rusch ] qui sis plerique codd. cum graec. Cava Ф ΩL Clementina Weber , quod sis ΩF Li447, quis sis Cor2 ( grec. anti. glos. ), quis es Amiatinus
Numérotation du verset Mc. 1,25 
Et comminatus est ei Iesus dicens: Obmutesce
marg.| OBMUTESCE. BEDA. Congruo ordine lingua serpentina que prima virus sparsit, ne ultra spargat primo occluditur, deinde femina que prima seducta est a carnalis concupiscentie febre curatur. Tertio vir qui male coniugi obedivit ab erroris lepra mundatur, ut sit idem ordo restaurationis in Domino qui perditionis in protoplasto.
et exi de69*
69 de ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Weber ] ab Rusch
interl.| vel: ab 70
70 de...ab] corr., inv. Rusch
homine
Numérotation du verset Mc. 1,26 
et discerpens
interl.| vel: convexans
marg.| DISCERPENS. BEDA. Vel 'convexans' sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait:   discerpens , idem est quod Lucascf: «Cum proiecisset eum in medium». Quod vero addidit cg: «Nihilque nocuit» intelligendum est quia illa iactatio non cum debilitavit, sicut exeunt demones amputatis vel avulsis aliquibus membris.
cf Lc. 4, 35.
cg Lc. 4, 35.
eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit71 ab eo.
71 exivit ΩJ ΩL Li447@ ΩS Weber ] exiit Ed1455 Rusch
Numérotation du verset Mc. 1,27 
Et mirati sunt omnes
interl.| quod exiens ei non plus nocuisset
marg.| BEDA. Moraliter. Virum ademonio liberatum animum ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Feminam vero a febribus consequenter curatam carnem a concupiscentie fervore per continentie precepta frenatam.
ita ut conquirerent inter72 se dicentes: Quidnam est hoc? Quenam73 doctrina hec nova?
72 inter ΩJ ΩL ΩS Li447@ Ed1455 Weber ] intra Rusch
73 Que nam Cor4* CorS2 (potest hic fieri interrogatio vel legi sub .e. usque ei. ) Li447@ ΩS Ed1455 Clementina ] Que Cor2 (anti. glos.) Cor4² (  nam cancellatum) CorS2 ΩL Rusch Weber
marg.| QUIDNAM  EST  HOC etc. Per ea que vident ad inquisitionem eorum que audierant excitantur. Ad hoc enim et ipse Dominus signa facit et discipulis facere dedit, ut per hoc evangelio, certius credatur dum qui celestia promittunt terrenis celestia et divina opera operentur in terris.
Quia in potestate et74
74 et ΩJ ΩL ΩS Li447@ Weber ] om. Ed1455 Rusch , etiam Clementina
interl.| propria, alii in accepta
spiritibus
interl.| etiam
immundis imperat
interl.| ut Deus
et obediunt ei.
Numérotation du verset Mc. 1,28 
Et processit rumor eius
interl.| quia tanta faciebat
statim in omnem regionem Galilee.
Numérotation du verset Mc. 1,29 
Et protinus egredientes
interl.| Iesus et discipuli
de synagoga venerunt in domum Simonis
interl.| circumcisionem Petro commissam
et Andree cum Iacobo et Ioanne.
Numérotation du verset Mc. 1,30 
Decumbebat75 autem socrus Simonis
75 Decumbebat Cor2 ( anti. glos.) CorS2 ΩJ ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Clementina Weber ] Recumbebat CorS2 ( al. ) Rusch , Descendebat cacogr. ΩS
interl.| Alleg<orice>. Synagoga quodammodo matri Ecclesie commisse Petro
febricitans
interl.| invidie estibus laborans et Ecclesiam persequens
76 et ΩJ ΩL ΩS Ed1455 Rusch Weber ] qui Li447 Li447@ Mt366 Mt366@
marg.| ET  STATIM  DICUNT ei etc. BEDA. Lucas dicit: «Quia rogaverunt pro illa»ch. Modo enim salvator rogatus, modo ultro curat, ut contra vitiorum quoque passiones, et se precibus fidelium semper adesse, et que non intelliguntur vel intelligenda dare vel non intellecta, dimittere pie petentibus ostendat. Unde: «Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me»ci.
ch Lc. 4, 38.
ci Ps. 18, 13.
Numérotation du verset Mc. 1,31 
Et accedens elevavit77 eam
77 elevavit Ed1455 ] levavit ΩS
interl.| in spiritualem usum erexit carnalia eius opera
apprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris
marg.| non remanent molestia egritudinis ut solet, sanitas que datur imperio Domini, tota simul redit
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 967ra ; facsim., p. 93a} ET  APPREHENSA. Socrus Petri febricitans apprehensa manu levatur. Febris intemperantia est, de qua nos filii Synagoge per manum discipline et levationem desiderii sanamur, et huius qui sanat nos ad vesperum declinantis a nobis ministramus voluntati.
et ministrabat eis.
marg.| MINISTRABAT  EIS. BEDA. Tropologice, id est membra que servierant immunditie serviant iustitiecj.
cj Cf. Rm. 6, 19: « Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestre: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditie, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem ».
Numérotation du verset Mc. 1,32 
Vespere autem facto
marg.| VESPERE  AUTEM. BEDA. Occasus solis mors Christi. Afferebant ad eum omnes male habentes: Plures enimpar apostolos post mortem suam, sanavit quam cum in carne vivens Iudeis predicavit.
cum occidisset
interl.| morte
sol,
marg.| BEDA. Christus qui dicitck: «Quamdiu in mundo sum lux sum mundi»
ck Io. 9, 5.
afferebant ad eum omnes male habentes et demonia habentes.
Numérotation du verset Mc. 1,33 
Et erat omnis civitas congregata ad ianuam
interl.| penitentiam
marg.| AD  IANUAM etc. HIERONYMUS. Ianua regni moraliter penitentia est cum fide que operatur salutem languoribus variis. Varia enim sunt vitia quibus languescit civitas mundi.
Numérotation du verset Mc. 1,34 
et curavit multos qui vexabantur variis languoribus78
78 vex. - variis languoribus Ed1455 ] inv. ΩS
interl.| vitiis
et demonia multa eiciebat et non sinebat ea loqui79
79 ea loqui ΩJ Li447 Li447@ ΩS Ed1455 ] inv. ΩL Rusch Weber
interl.| B<EDA>. Peccatori dixitcl: «Quare tu enarras iustitias meas» etc.
cl Ps. 49, 16.
interl.| ne quis dum audit predicantem sequatur errantem et falsa versi miscentem
quoniam sciebant eum80.
80 eum ΩL Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Rusch Weber ] + Christum esse ΩJ
marg.| QUONIAM  SCIEBANT  EUM. BEDA. Lucas dicit apertius: «Exibant demonia a multis clamantia et dicentia quia tu es filius Dei, et increpans non sinenebat ea loqui quia sciebant eum esse Christum»cm. Demonia ergo Christum esse sciunt et filium Dei esse confitentur. In ieiunio enim fatigatum hominem diabolus putavit, nec temptando potuit eum experiri an esset filius Dei. Sed postea per signorum potentiam, vel potius suspicatus est vel intellexit. Non igitur eum quia ignoraret crucifigi persuasit, sed quia morte illius damnandum se esse non previdit. Unde Paulus: «Nemo principum huius seculi cognovit. Si enim cognovissent numquam Dominum glorie crucifixissent»cn.
cm Lc. 4, 41.
cn 1Cor. 2, 8.
Numérotation du verset Mc. 1,35 
Et diluculo
marg.| ET  DILUCULO etc. BEDA. Sicut per occasum solis mors, sic per diluculum resurrectio Christi cuius manifesta luce abiit in desertum gentium et infidelibus orabat, quia eorum corda ad orationem excitabat.
valde surgens,
interl.| a morte
egressus abiit in desertum locum
interl.| gentes
ibique orabat.
marg.| BEDA. In suis
Numérotation du verset Mc. 1,36 
Et prosecutus81 est eum Simon
81 prosecutus Cor2 ( glos.) Cor4* Φ Ω F ΩL ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] persecutus Cor4² ( prosecutus sed correxit   persecutus et mirum certe) ΩJ Li447 Li447@ Weber , secutus Amiatinus
interl.| obediens
et qui cum illo82 erant.
82 illo ΩJ ΩL Li447 ΩS Weber ] eo Li447@ Rusch
Numérotation du verset Mc. 1,37 
Et cum invenissent83 eum dixerunt ei: Quia omnes querunt te.
83 invenissent CorS2 ΩF ΩJ ΩP ΩL ΩS Ed1455 Rusch Weber ] venissent ad CorS2 ( al.) Cas239 ΩM ΩR Li447 Li447@ <Non hab.> Wordsworth et Weber (apparatus)
Numérotation du verset Mc. 1,38 
Et ait illis:
interl.| iam secundo sermone
Eamus in proximos vicos et civitates ut et84 ibi predicem.
84 et Ω F ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Weber ] om. Rusch Weber (S P)
interl.| non decet otiosum esse predicatorem
Ad hoc enim veni.
Numérotation du verset Mc. 1,39 
Et erat predicans in synagogis eorum et85 omni Galilea et demonia eiciens86.
85 et CorS2 Ω F ΩJ ΩS Rusch Weber ] + in ΩP ΩL Ed1455 , in Cor2 ( grec. anti. glos.) CorS2 ( al. ) Li447 Li447@
86 eiciens ΩP Ed1455 ] eiciebat CorS2 (al.)
marg.| ET  ERAT  PREDICANS  IN  SYNAGOGIS. BEDA. In hac predicatione intelligitur etiam sermo ille habitus in monte quem refert Mattheus. Nam Marcus adiungit: «Et venit ad eum leprosus»co, de quo talia dicit. Quibus intelligitur ille esse quem Mattheus dicit sanatum, postquam Dominus descendit de monte. Sic enim Mattheus ait: «Cum autem descendisset Iesus de monte secute sunt eum turbe multe et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: Domine si vis potes me mundare»cp.
co Mc. 1, 40.
cp Mt. 8,1-2.
Numérotation du verset Mc. 1,40 
Et venit ad eum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 967rb ; facsim., p. 93b} leprosus deprecans eum87 et genuflexo
87 eum Cor2 (grec. anti. glos.) ΩP ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber ] om. ΩS
marg.| ET  GENUFLEXO. BEDA. Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vite sue erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat ostendat vulnus remedium poscat.
marg.| HIERONYMUS. Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui «non vult mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat"cq. Lepra nostra peccatum primi parentis, que a capite incepit, quando regna mundi desideravit: «Radix omnium malorum cupiditas»cr. Unde Giezi avaritiam secutus lepra suffunditurcs. Hec vero sacerdoti «secundum ordinem Melchisedech»ct ostensa, oblatione mundatur, dicenticu: «Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt».
cq Sententia ex Ez. 33, 11: « Dic ad eos: Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat » >> Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis): « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481): « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
cr 1Tim. 6, 10.
cs 4Rg. (2Rg.) 5, 20-25.
ct Cf. Ps. 109, 4.
cu Lc. 11, 41.
marg.| BEDA. Leprosus genus humanum significat qui, secundum Lucam, lepra plenus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 967rb ; facsim., p. 93b} fuisse perhibetur cv: «Omnes enim peccaverunt et egent illa gloria Dei», scilicet ut extenta manu salvatoris, id est incarnato Verbo humanamque contingente naturam, a varietate prisci erroris mundentur. Et qui diu a populo Dei secreti erant templo Dei reddantur et vero sacerdoti offerre - qui est «in eternum secundum ordinem Melchisedech»cw -: «Corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem»cx possint.
cv Rm. 3, 23.
cw Ps. 109, 4.
cx Rm. 12, 1.
dixit: Si vis
marg.| SI  VIS. BEDA. In voluntate tribuit potestatem, nec dubitat ut incredulus de voluntate Domini, sed colluvionis sue conscius non presumit.
marg.| BEDA. Qui exclusus a lege Domini se potestate curari postulat, supra legem iudicat gratiam esse. Ut enim in Domino potestatis auctoritas sic in illo fidei constantia.
potes me mundare.
interl.| ostendit vulnus, remedium postulat
Numérotation du verset Mc. 1,41 
Iesus autem misertus eius extendit88 manum suam
88 extendit ΩJ ΩP ΩL ΩS Ed1455 Rusch Weber ] extendens Li447@
interl.| misericordie affectum
interl.| in hoc humilitas
marg.| EXTENDIT  MANUM. BEDA. Leprosum tangi lex prohibet, sed quia Dominus legis est non obsequitur legi sed legem facit. Non ideo tangit quia sine tactu curare non poterat sed sic probat quia legi subiectus non erat.
et tangens
interl.| gratia superat legem, non timet contaminari qui alios liberat
eum89
89 eum ΩL Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Rusch Weber ] illum ΩJ
interl.| nullum spernamus, etsi maculorum videamus
ait illi: Volo
interl.| in hoc pietas
mundare.
interl.| in hoc potestas
marg.| VOLO  MUNDARE etc. BEDA. Illud mirabile quo rogatur eo sanat genere.
Numérotation du verset Mc. 1,42 
Et cum90 dixisset,
90 cum Cas239 ΩL ΩS Ed1455 Rusch Weber ] + hoc Li447 Li447@ Mt366 Mt366@
interl.| volo mundare illud
statim discessit ab eo lepra et mundatus est.
marg.| BEDA. Nihil medium inter preceptum et opusL
L ¶Codd. : Cas239 (interl. sine auctoritate) Rusch
marg.| BEDA. Volo mundare et cum hec dixisset statim discessit ab eo lepra . Nihil medium inter opus et preceptum: «Dixit et facta sunt»cy. Vides quia voluntas potestas est. Itaque tamquam potestatem habens sanandi et auctoritatem iubendi, non refugit testimonium operandi.   Volo enim dicit propter pthomPhotinum, imperat propter Arium, tangit propter Manicheum.M
cy Ps. 32, 9.
M ¶Codd. : Cas239 Rusch
Numérotation du verset Mc. 1,43 
Et comminatus est91 ei. Statimque92 eiecit illum
91 est Φ Cas239 ΩL Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Rusch Weber (PGDC) Clementina ] om. Weber
92 Statimque Cas239 ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Clementina ] + ei Rusch , Et statim Φ, Statim Weber , Statim et Weber (GDC)
Numérotation du verset Mc. 1,44 
et dixit93 ei94: Vide nemini dixeris
93 dixit ΩJ Li447 ΩS Rusch ] dicit Cas239 ΩL Li447@ Ed1455 Weber
94 ei Cas239 ΩJ ΩL ΩS Ed1455 Rusch Weber ] illi Li447 Li447@
marg.| VIDE  NEMINI  DIXIT etc. BEDA. Non quia voluit quod non potuit quiacz «omnia quecumque voluit fecit» sed docet nostra beneficia reprimi non tantum a mercede pecunie sed etiam gratie.
cz Ps. 113, 11 ; cf. Ps. 134, 6.
sed vade, ostende te principibus95 sacerdotum
95 principibus ΩF ΩS ] principi Cas239 Cor2 (anti. glos.) ΩM ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber Clementina
marg.| OSTENDE  TE  PRINCIPI  SACERDOTUM. BEDA. Ut intelligat non legis ordine sed gratia que super legem est esse curatum. Offerre iubet, ut ostendat quia non legem solvit sed implet, dum secundum legem gradiens supra legem sanat, quos remedia legis non sanabant. Nec ante sacrificium significans cessare debebat, cum nondum significatum confirmatum erat constitutione apostolorum et fide credentium.
et offer pro emundatione tua que96 precepit Moyses97
96 que ΩJ ΩL Li447 ΩS Ed1455 Rusch Weber ] quod Li447@
97 Cf. Lv. 14, 2-4.
interl.| secundum legem offerri
in testimonium
interl.| salutis
illis.
interl.| si Deo credat, si impietatis lepra discedat
Numérotation du verset Mc. 1,45 
Et egressus98
98 Et Cor4 Ω F ΩS Ed1455 ] At ille Cas239 Cor2 ( anti. glos. ) ΩJ Rusch Weber
interl.| prohibitus est dicere at ille egressus N
N ¶Codd. : Cas239 Rusch
marg.| AT  ILLE  EGRESSUS etc. BEDA. Unius salvatio multos ad Dominum cogit. Non potest tacere beneficium, etiam iussus ab eo qui dedit. Precepit Dominus abscondi. Vult enim, ut in bonis que agimus latere velimus quod est humilitatis, et inviti prodamur ut aliis prosimus quod magne est sublimitatis, cum etiam si ipsi velimus opera non possunt taceri.
cepit99 predicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste
99 cepit ΩJ Li447 ΩS Rusch Weber ] + et Li447@ * (expunct.)
marg.| ITA  UT  IAM  NON etc. HIERONYMUS. Non omnibus manifestatus est Iesus qui latis atque plataneis serviunt laudibus et propriis voluptatibus, sed his qui foris cum Petro exeunt, et in desertis locis sunt que elegit Dominus ad orandum et reficiendum populum qui deserunt delectationes mundi et omnia que possident ut dicantda: «Portio mea Dominus». Gloria vero Domini manifestatur his qui conveniunt undique, id est per plana et ardua quos nihil potest separare a caritate Dei.
da Ps. 118, 57.
in civitatem introire100 sed foris
100 in civitatem – introire ΩJ ΩL Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ Ed1455 , in civitatem ΩS
interl.| tumultuosas carnalium mentes fugit
in desertis101 locis esse
101 desertis] desetis cacogr. Rusch
interl.| secretos a mundanis curis visitat
et conveniebant ad eum undique.
interl.| Alleg<orice>. Hi sunt quos nihil potest separare a caritate Christi



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mc. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 25/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=56&chapitre=56_1)

Notes :