Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset Mc. 11,1 

Et1 cum appropinquaret2* Hierosolymis3*
1 Et] om. P14417 |
2 appropinquaret CorS1 ΩF ΩS Li447@ ] appropinquarent ΩJ ΩL Rusch Weber , appropinquassent ΩM, + Iesus ΩG |
3 Hierosolymis ΩS ] Hierosolyme Rusch Clementina Weber |
et Bethanie
ad montem Oliveti4, mittit duos ex discipulis suis.
4 Oliveti ΩF ΩG ΩS Rusch ] Olivarum ΩJ ΩL Li447@ Weber , + tunc Rusch (hapax)
Numérotation du verset Mc. 11,2 

Et ait illis: Ite in castellum quod contra vos est5 et statim introeuntes illic6*
5 contra vos – est Weber (S) ΩF ΩG ΩS Rusch Clementina Weber ] inv. ΩJ ΩL Clementina | est om. Li447@ |
6 illic Li447 Li447@ ΩF ΩG ΩS ] illuc ΩJ ΩL Rusch Weber , illud Weber (N A M D) Wordsworth |
invenietis pullum
ligatum
super quem nemo adhuc hominum sedit.
Solvite et adducite illum7.
7 et adducite – illum Li447 Li447@ ΩF ΩG ΩS] inv. ΩJ ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 11,3 

Et si quis vobis aliquid8 dixerit: Quid facitis9? Dicite: Quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc.
8 aliquid ΩF ΩS] om. Li447 Li447@ ΩG ΩL Rusch Weber etc. |
9 facitis ΩG] faciatis ΩF |
Numérotation du verset Mc. 11,4 

Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam
foris in bivio et solvunt10 eum.
10 solvunt ΩF Li447@ Rusch Clementina Weber ] solverunt ΩG ΩS
Numérotation du verset Mc. 11,5 

Et quidam de illic11 stantibus dicebat12 illis: Quid facitis solventes pullum?
11 illic ΩF ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ], illis ΩG (ill’) Li447 Li447@ |
12 dicebat ΩF ΩS ] dicebant ΩG Rusch Weber etc. |
Numérotation du verset Mc. 11,6 

Qui dixerunt illi13 sicut preceperat Deus14,
13 illi ΩF ΩS ] eis ΩJ ΩL Rusch Weber , illis Wordsworth (R) ΩG (ill’) |
14 Deus ΩF ΩS] illis Iesus ΩG ΩJ ( in ras. ) ΩL Li447 Li447@ Weber , Dominus Rusch |
et dimiserunt eis15.
15 eis ΩF ΩG ΩS Rusch Weber Clementina etc.] eos Sixtina
Numérotation du verset Mc. 11,7 

Et adduxerunt16 pullum ad Iesum et imposuerunt17 illi18
16 adduxerunt CorS2 ( vel ) ΩF ΩG ΩS Li447 Li447@ Rusch ] duxerunt CorS2 ( al. ) ΩJ ΩL Clementina Weber , deduxerunt CorS2 |
17 imposuerunt CorS2 ΩF ΩG ΩS Rusch ] imponunt CorS2 ( al. ) Li447@ ΩJ ΩL Weber |
18 illi] ei Catena (Li447) |
vestimenta sua
et sedit super eum.
Numérotation du verset Mc. 11,8 

Multi
autem straverunt vestimenta sua19 in via.
19 staverunt - vestimenta sua ΩF ΩG ΩS Rusch ] inv. Li447@ ΩJ ΩL Clementina Weber  
Alii autem cedebant frondes20
20 cedebant – frondes ΩF ΩS] inv. Rusch Weber etc.
de arboribus
et sternebant in via.
Numérotation du verset Mc. 11,9 

Et qui preibant
et qui sequebantur
clamabant dicentes: Hosanna.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Numérotation du verset Mc. 11,10 

Benedictum
quod21 venit regnum patris nostri David.
21 quod] qui cacogr. ΩF
Hosanna in excelsis22.
22 Hosanna in excelsis ΩG ΩJ Li447 ΩS Rusch Clementina Weber] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 11,11 

Et introivit Hierosolymam
in templum.
Et circumspectis omnibus
cum iam vespera esset hora23
23 esset hora] esset ΩG*, hora esset Ω
exiit24 in Bethania25* cum duodecim.
24 exiit ΩF ΩG ΩL Li447@ ΩS Clementina Weber ] exivit ΩJ |
25 Bethania ΩF ΩG ΩS ] Bethaniam Li447@ Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 11,12 

Et alia die cum exiret26 a Bethania esuriit.
26 exiret Li447@ ΩF ΩG ΩS Rusch ] exirent ΩJ ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 11,13 

Cumque vidisset a longe ficum27
27 ficum – a longe ΩF ΩG ΩS] inv. Li447 Li447@ Rusch Weber etc.
habentem folia
venit
si quid forte inveniret in ea.
Et cum venisset ad eam nihil invenit preter folia. Non enim erat tempus ficorum.
Numérotation du verset Mc. 11,14 

Et respondens dixit ei: Iam non amplius in eternum
ex te quisquam fructum28 manducet. Et audientes29 discipuli eius
28 ex te quisquam (quicquam ΩF) fructus (fructum ) ΩF ΩG ΩS ] quisquam ex te fructum Wordworth (G L R: fructus ) Li447 Li447@ Rusch, ex te fructum quisquam Clementina , quisquam fructum ex te ΩJ ΩL Weber |
29 audientes ΩF ΩS ] audiebant ΩG ΩL Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 11,15 

veniunt30 Hierosolymam. Et cum introissent31* in32 templum cepit eiicere
30 veniunt ΩF ΩS ] et praem. ΩG ΩJ ΩL Rusch Weber |
31 introissent ΩF ΩG ΩS] introisset ΩJ ΩL Rusch Weber |
32 in Li447 Li447@ ΩF ΩG ΩS Rusch Clementina Weber] om. ΩJ ΩL |
vendentes et ementes de33 templo.
33 de ΩF ΩG ΩS Rusch ] in ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber
Et mensas nummulariorum
et cathedras vendentium columbas evertit.
Numérotation du verset Mc. 11,16 

Et non sinebat
ut quisquam transferret vas per templum.
Numérotation du verset Mc. 11,17 

Et docebat eos34 dicens35: Nonne scriptum est36
34 eos ΩF ΩG ΩS Rusch ] om. ΩL @ Li447@ Weber   |
35 dicens Li447 Li447@ ΩF ΩS] + eis ΩL Rusch Weber |
36 est ΩF ΩS] + quia ΩG ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
domus mea
domus orationis
vocabitur cunctis37 gentibus?
37 cunctis ΩF ΩG ΩS ] omnibus ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Vos autem fecistis illam38 speluncam latronum.
38 illam ΩF ΩG ΩS Rusch ] eam ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber  
Numérotation du verset Mc. 11,18 

Quo audito, principes sacerdotum et scribe querebant quomodo illum39 perderent. Timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
39 illum ΩF ΩG ΩS ] eum ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber  
Numérotation du verset Mc. 11,19 

Et cum vespera esset facta40,
40 esset facta Li447 Li447@ ΩF ΩG ΩS Rusch ] inv. ΩJ ΩL Weber
egrediebatur de civitate.
Numérotation du verset Mc. 11,20 

Et cum mane transirent
viderunt ficum aridam factam
a radicibus.
Numérotation du verset Mc. 11,21 

Et recordatus Petrus dixit ei: Rabbi, ecce ficus cui maledixisti aruit.
Numérotation du verset Mc. 11,22 

Et respondens Iesus ait illi41: Habetis42
41 illi ΩM ΩF ΩG ΩS ] ill’ ΩJ, illis ΩL Li447 Li447@ Weber   |
42 habetis ΩM ΩG ΩS Li447@ Rusch ] habete ΩJ ΩL Weber, mutil. ΩF |
fidem Dei.
Numérotation du verset Mc. 11,23 

Amen dico vobis quia quicumque dixerit huic monti43
43 huic monti ΩG ΩM ΩJ ΩL Rusch ] inv. Weber (Z P Φ )
tollere44 mittere in mare
44 tollere ΩF ΩS] + et ΩG ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
et non hesitaverit in corde suo sed45 crediderit46 quodcumque dixerit47 fiet ei.
45 sed ΩF etc. ] si ΩS |
46 crediderit ΩF ΩS] quia ΩG ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
47 dixerit ΩF ΩG ΩS] + fiat ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 11,24 

Propterea dico vobis: Omnia quecumque orantes petitis credite quia accipietis et venient48 vobis.
48 venient Cava Brescianus Wordsworth (B Θ To22 O T X) Weber (P) ΩF ΩG ΩJ ΩS Li447@ Rusch ] evenient Weber (Z) Φ Sarum ΩL Clementina , veniet Amiatinus... Weber
Numérotation du verset Mc. 11,25 

Et cum stabitis ad orandum49
49 ad orandum ΩG ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] adorandum ΩF Li447 Li447@
dimittite si quid
habetis adversus aliquem,
ut
et Pater vester50
50 vester... vobis... vestra ΩG ΩS ΩL etc. ] noster... nobis... nostra ΩF
qui in celis
est dimittat vobis peccata vestra.
Numérotation du verset Mc. 11,26 

Quod51 si vos non dimiseritis,
51 Quod Clementina Weber] Que ΩG
nec Pater vester qui in celis est dimittet52 peccata vestra.
52 dimittet ΩF ΩS] + vobis ΩM ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber , vos Li447
Numérotation du verset Mc. 11,27 

Et veniunt
rursum53 Hierosolymam. Et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribe et seniores54
53 rursum ΩF ΩL ΩS Rusch ] rursus ΩG ΩJ Li447@ Clementina Weber |
54 et seniores ΩF ΩG ΩJ ΩS Weber ] om. ΩL ( hapax ) |
Numérotation du verset Mc. 11,28 

et dicunt illi: In qua potestate hec facis?
Et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista55 facias56?
55 ista Cor1 ( vel ) ] ita Cor1 ΩG |
56 dedit... ista ΩF ΩL (tibi dedit) Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina Weber ] tibi dedit potestatem hanc ut hec ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 11,29 

Iesus autem57 respondens ait illis: Interrogabo vos et ego58 unum verbum et respondete59 mihi. Et dicam vobis in qua potestate hec faciam60.
57 autem ΩF ΩG etc. ] om. ΩS |
58 vos - et ego ΩG ΩS ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina Weber] inv. ΩJ |
59 respondete ΩG] responde cacogr. ΩF |
60 faciam ΩF ΩG ΩS Rusch Weber ] facio Wordsworth (D L M) Sarum ; cf. v. 33 |
Numérotation du verset Mc. 11,30 

Baptismus61 Ioannis de celo erat an ex hominibus? Respondete mihi. At62 illi cogitabant secum63 dicentes:
61 Baptismus Cor3 (al.) Sarum ΩF ΩG Li447@ ΩS Weber ] Baptismum Cava Wordsworth (D L) ΩJ ΩL Rusch , Baptisma ΩM |
62 At ΩG ΩJ ΩL Li447@ ΩS Rusch Weber ] Et Li447 |
63 secum ΩF ΩG ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber ] om. Rusch |
Si dixerimus e64 celo
64 e ΩF ΩS ] de ΩG ΩM ΩL Rusch cett.
dicet65: Quare ergo66 non credidistis67 ei?
65 dicet Clementina Weber] + nobis Weber (S N Z P C) Φ ΩG |
66 ergo ΩM ΩG ΩJ ΩL Rusch Weber ] enim ΩF, om. ΩS |
67 credidistis] creditis ΩG |
Numérotation du verset Mc. 11,32 

Si dixerimus68: Ex hominibus, timemus69 populum. Omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.
68 dixerimus ΩG ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] dicemus ΩJ ΩL |
69 timemus ΩG ΩJ ΩS Rusch ] timebant Li447@ ΩL Weber |
Numérotation du verset Mc. 11,33 

Et respondentes dicunt Iesu70: Nescimus. Et respondens Iesus ait illis: Neque ego dico vobis
70 dicunt Iesu ΩG ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber  ] inv. Rusch (hapax)
in qua potestate hec facio71.
71 facio Kells Wordworth (T) CorS2 ΩF ΩG ΩS ; cf. v. 29 ] faciam G ΩM CorS2 ( al.) Rusch Clementina Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset Mc. 11,1 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 979vb ; facsim., p. 118b} Et1 cum appropinquaret2* Hierosolymis3*
1 Et] om. P14417
2 appropinquaret CorS1 ΩF ΩG ΩS Li447@ ] appropinquarent P14417 ΩJ ΩL Rusch Weber , appropinquassent ΩM, + Iesus ΩG
3 Hierosolymis ΩS ] Hierosolyme P14417 Rusch Clementina Weber
interl.| visioni pacis in qua immobilis felicitas que est mater omnium nostrum
et Bethanie
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 979vb ; facsim., p. 118b} BETHANIE. BEDA. Bethania villa sive civitas in latere montis Oliveti que stadiis duodecim ab Hierusalem ubi Lazarus suscitatus est ‘domus obedientie’ interpretatur. Et bene Hierusalem venturus et mundum sanguine redempturus, primo Bethaniam venit et ibi a devota muliere unctus esta quia multos ante passionem docendo domum sibi obedientie fecit quorum pia actione quasi oderifero unguento delectatur. Hinc civitas etiam hec in monte Oliveti posita dicitur, ut Ecclesia per gratiam Dei esse salvanda signetur quam unctione spiritualium charismatum et scientie et pietatis luce fovet. Mons enim Oliveti spiritualium distributor gratiarum. Ne autem absconderetur civitas super hunc montem posita, mittit duos de discipulis suis in castellum quod contra eos est doctores, scilicet qui indocta vel barbara orbis loca, quasi oppositi castelli menia predicatione diruerent. Duos propter veritatis scientiam et operis munditiam.
a Cf. Lc. 7, 38: « Et stans retro secus pedes eius, lacrimis cepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento unguebat ».
ad montem Oliveti4, mittit duos ex discipulis suis.
4 Oliveti ΩF ΩG ΩS Rusch ] Olivarum ΩJ ΩL Li447@ Weber , + tunc Rusch (hapax)
interl.| caritate iunctos
interl.| propter dilectionem Dei et proximi
marg.| DUOS  EX  DISCIPULIS etc. HIERONYMUS. Bini vocantur bini mittuntur, quia caritas non in uno consistit, unde: «Ve soli»b. Duo educunt Hebreos de Egypto, duo portant botrum de terra sancta ut semper prepositi coniungant operi scientiam duo mandata de duabus tabulis proferant, in duobus fontibus abluantur et abluant, et duobus vectibus arcam Domini portant, et inter duo cherubim Dominum cognoscant spiritu et mente psallentes.
b Qo. (Ecl.) 7, 10.
Numérotation du verset Mc. 11,2 
Et ait illis: Ite in castellum quod contra vos est5 et statim introeuntes illic6*
5 contra vos – est Weber (S) ΩF ΩG ΩS Rusch Clementina Weber ] inv. ΩJ ΩL Clementina | est om. Li447@
6 illic Li447 Li447@ ΩF ΩG ΩS ] illuc ΩJ ΩL Rusch Weber , illud Weber (N A M D) Wordsworth
marg.| ET  STATIM. BEDA. Allegorice. Introeuntes mundum predicatores invenerunt populum nationum, peccatorum funiculis alligatum et etiam Iudeorum: «Omnes enim peccaverunt»c. Unde apud Mattheumd asina quoque cum pullo alligata reperitur que subiugulis et domita significat Synagogam que iugum legis traxerat. Pullus lascivus et liber gentes super quem nemo adhuc sedit, quia nemo rationabilium doctorum ei frenum correctionis imposuit quo vel linguam a malo cohiberet, vel in artam viam vite ire cogeret. Duo discipuli ad animalia missi 'duo ordines predicatorum': unus in gentes, alius in circumcisionem missus.   Et abeuntes invenerunt pullum etc. Bene pullus ante ianuam foris invenitur   in bivio . Ianua enim est ille qui aite: ‘Ego sum ianua ovium per me si quis introierit egredietur et ingredietur et pascua inveniet’ quibus pascuis populus gentium carebat, cum adhuc extra ianuam   in bivio ligatus erat. Bene   in bivio , quia non adhuc unam vite fideique viam certus tenebat sed plures sectas. Unde Lucas ait quia dixerunt Domini eius ad illosf: «Quid solvitis pullum?» Non uni quippe superstitioni deditus erat, sed pro libitu immundorum spirituum raptabatur variis erroribus. Communis enim est qui immundus est qui autem mundus et sanctus est solius Dei est.
c Rm. 3, 23.
d Cf. Mt. 21, 2: « Dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi ».
e Cf. Io. 10, 9: « Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet ».
f Lc. 19, 33.
invenietis pullum
interl.| gentes
ligatum
interl.| peccatis
marg.| PULLUM  LIGATUM. HIERONYMUS. Pullus ligatus et indomitus quem solvunt et domant 'populus gentilis' est. Ante ianuam fidei cum vinculis peccatorum suorum   in bivio stat, in libertate arbitrii dubitat inter mortem et vitam.
super quem nemo adhuc hominum sedit.
interl.| rationabilium doctorum corrigendo
Solvite et adducite illum7.
7 et adducite – illum Li447 Li447@ ΩF ΩG ΩS] inv. ΩJ ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 11,3 
Et si quis vobis aliquid8 dixerit: Quid facitis9? Dicite: Quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc.
8 aliquid ΩF ΩS] om. Li447 Li447@ ΩG ΩL Rusch Weber etc.
9 facitis ΩG] faciatis ΩF
Numérotation du verset Mc. 11,4 
Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam
interl.| fidei
foris in bivio et solvunt10 eum.
10 solvunt ΩF Li447@ Rusch Clementina Weber ] solverunt ΩG ΩS
Numérotation du verset Mc. 11,5 
Et quidam de illic11 stantibus dicebat12 illis: Quid facitis solventes pullum?
11 illic ΩF ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ], illis ΩG (ill’) Li447 Li447@
12 dicebat ΩF ΩS ] dicebant ΩG Rusch Weber etc.
interl.| quasi: quis potest dimittere peccata?
Numérotation du verset Mc. 11,6 
Qui dixerunt illi13 sicut preceperat Deus14,
13 illi ΩF ΩS ] eis ΩJ ΩL Rusch Weber , illis Wordsworth (R) ΩG (ill’)
14 Deus ΩF ΩS] illis Iesus ΩG ΩJ ( in ras. ) ΩL Li447 Li447@ Weber , Dominus Rusch
interl.| quia Domino necessaries est
et dimiserunt eis15.
15 eis ΩF ΩG ΩS Rusch Weber Clementina etc.] eos Sixtina
interl.| pullum
marg.| ET  DIMISERUNT. BEDA. Allegorice. Qui in solvendo contradicebant, audito nomine Domini   dimiserunt . Quia magistri errorum qui prius doctoribus contradicebant, postquam per miracula virtus fidei dominice apparuit, amplius resistere non valebant, et sic liber credentium populus ad Dominum ducebatur. Et imponunt illi vestimenta sua. Doctrinam, scilicet virtutum vel Scripturarum discretionem, vel ecclesiasticorum dogmatum varietates quibus hominum corda {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 980ra ; facsim., p. 119a} nuda ante et frigida quo Christo sessore fiant digna operiunt.
Numérotation du verset Mc. 11,7 
Et adduxerunt16 pullum ad Iesum et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 980ra ; facsim., p. 119a} imposuerunt17 illi18
16 adduxerunt CorS2 ( vel ) ΩF ΩG ΩS Li447 Li447@ Rusch ] duxerunt CorS2 ( al. ) ΩJ ΩL Clementina Weber , deduxerunt CorS2
17 imposuerunt CorS2 ΩF ΩG ΩS Rusch ] imponunt CorS2 ( al. ) Li447@ ΩJ ΩL Weber
18 illi] ei Catena (Li447)
interl.| per baptismum
vestimenta sua
interl.| id est primam stolam immortalitatis
et sedit super eum.
marg.| ET  SEDIT. HIERONYMUS. Cepit regnare ut non regnet peccatum in mortali vel lasciva carne, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto.
Numérotation du verset Mc. 11,8 
Multi
interl.| hi sunt qui corpora sua per abstinentiam domant, ut menti iter parent vel bona exempla sequentibus prebeant
autem straverunt vestimenta sua19 in via.
19 staverunt - vestimenta sua ΩF ΩG ΩS Rusch ] inv. Li447@ ΩJ ΩL Clementina Weber  
interl.| ut inoffenso pede pullus transiret
marg.| MULTI  AUTEM  STRAVERUNT  VESTIMENTA etc. Quia multi martyres se proprie carnis amictu exuentes, simplicioribus viam suo sanguine parant, ut inoffensi ad supernam civitatem ad quam ducit Iesus incedant.
marg.| Moraliter. Salvator noster asino sedens Hierusalem tendit quando animam cuiusque fidelis regens, quasi iumentum suum ad pacis eterne visionem ducit. In pullo etiam sedet cum Ecclesie universaliter presidet eamque in superne pacis desiderium accendit.
marg.| HIERONYMUS. MULTI etc. pedes sunt extremi quos ad iungendum constituit Apostolus qui et si non sunt dorsum, in quo sedit Dominus tamen cum militibus a Ioanne instruuntur.
Alii autem cedebant frondes20
20 cedebant – frondes ΩF ΩS] inv. Rusch Weber etc.
interl.| sententias
de arboribus
interl.| de libris
et sternebant in via.
marg.| ALII  AUTEM etc. HIERONYMUS. “Iusti ut palma florebunt”g, angusti in radicibus, lati in floribus et fructibus, quoniam “bonus odor Christi sunt”h, et sternunt viam mandatorum Dei bona fama.
g Cf. Ps. 91, 13: « Iustus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur ».
h Cf. 2Cor. 2, 15: « Quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt ».
marg.| BEDA. Allegorice. Alii autem frondes vel ramos de arboribus cedunt qui in doctrina veritatis verba et sententias patrum de eorum excerpunt libris. Et hec in via Dei ad animum auditoris venientis humili predicatione submittunt. Et qui preibant et qui sequebantur clamabant. Precessit iudaicus populus, secutus est gentilis et quia omnes qui fideles sunt vel fuerunt in Christum crediderunt et credunt, et qui preunt et qui sequuntur, hosanna clamant quod ‘salva nos’ latine dicitur. Ab ipso enim omnes priores etiam salutem quesierunt. Benedictus qui venit in nomine Domini. Quoniam una fides una spes omnium. Illi exspectabant et venturum credebant, et nos venisse credimus.
Numérotation du verset Mc. 11,9 
Et qui preibant
interl.| prophete, patriarche
marg.| ET  QUI  PREIBANT. HIERONYMUS. Preunt prophete, sequuntur apostoli: «Abyssus Abyssum invocat»i, id est lex legem alteram.
i Ps. 42, 7.
et qui sequebantur
interl.| apostoli
clamabant dicentes: Hosanna.
interl.| salvifica
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Numérotation du verset Mc. 11,10 
Benedictum
marg.| BENEDICTUM. Secundum Ioannem cum turbe eum rapere vellent et facere regem fugit et regnum adhuc victurus noluitj. Nunc autem iam passurus regem non refugit se dici. Non hymnos filio Dei et rege dignos non eos reprimit qui regnum David in eo restaurandum et prisce benedictionis donum concinunt, quia scilicet non temporalis et terreni sed eterni in celis rex esset imperii ad quod per contemptum mortis et gloriam resurrectionis et triumphum ascensionis perveniret. Unde discipulis post resurrectionem aitk: «Data est mihi omnis potestas in celo et in terra».
j Cf. Io. 6, 15: « Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus ».
k Mt. 28, 18.
quod21 venit regnum patris nostri David.
21 quod] qui cacogr. ΩF
marg.| REGNUM  PATRIS  NOSTRI. BEDA. Per hoc quod iungitur   hosanna in excelsis , quod est salus, significat quod adventus Christi non solum hominum salus, sed totius mundi terrena iungens celestibus ut ei: «Omne genu flectatur celestium, terrestrium et infernorum»l.
l Phil. 2, 11.
marg.| HIERONYMUS. Hoc Gabrieli consonat qui ait: «Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui»m. Ut scilicet gentem quam David temporaliter rexit et exempla iustitie prebuit et spiritualibus hymnis ad fidem et Dei amorem accendit, ipse factis verbis donis et promissis regnum celeste regeret et ad visionem Dei introduceret.
m Lc. 1, 32.
Hosanna in excelsis22.
22 Hosanna in excelsis ΩG ΩJ Li447 ΩS Rusch Clementina Weber] om. Li447@
marg.| HOSANNA  IN  EXCELSIS. HIERONYMUS. Salvifica ut iusti edificentur in ruinam angelorum et terreni salventu ab eo benedicto vincente et veniente in nomine Domini, id est Patris sui, quoniam Filius de Patre nomen suscepit et 'Pater de Filio.
marg.| Hosanna verbum hebreum et compositum ex integro et corrupto ; osi enim salva vel salvifica, anna interiectio deprecantis. Denique in Psalmo ubi Septuagintan interpretes transtulerunt: «O Domine salvum me fac», in hebreo habetur: {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 980ra ; facsim., p. 119a} anna Adonai hosanna quod noster Hieronymuso ita transtulit: «Obsecro, Domine, salva obsecro». Idem ergo est: ‘O Domine’ per interiectionem obsecrantis quod «Obsecro, Domine» per ipsum verbum obsecrationis.p
n Ps. 117, 25 (Ps-R, Ps-G)
o Ps-H 117, 25.
p ¶Fons : Cf. Hieronymus , Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 3, CCSL 77, p. 185.1258-1269: « Pro eo quod in lxx habetur interpretibus: o domine saluum me fac, in hebreo legimus: anna Adonai osi anna, quod manifestius interpretatus est symmachus dicens: obsecro, domine, saluum me fac, obsecro. nemo ergo putet ex duobus uerbis, graeco uidelicet et hebreo, sermonem esse compositum sed totum hebraicum et significare quod aduentus christi salus mundi sit. unde et sequitur: benedictus qui uenturus est in nomine domini, saluatore quoque id ipsum in euangelio comprobante: ego ueni in nomine patris mei, et non me recepistis, alius ueniet in nomine suo, et recipietis eum ». Cf.   Anselmus Laudunensis, Glosae super Io., c. 12, v. 13, CCCM 267, p. 218.149.
Numérotation du verset Mc. 11,11 
Et introivit Hierosolymam
marg.| ET  INTROIVIT. HIERONYMUS. Iam appropinquante passione in loco passioni prefinito ante secula vult esse, ut qui eum capere vellent ibi invenire possent, ut ostenderet quod non invitus sed sponte mortem subiret. Introivit autem ante quinque dies Pasche. Dicit enim Ioannes quod ante sex dies Pasche venit Bethaniam ubi cena ei facta et Maria soror Lazari unguento eum perfuditq, et in crastino asino sedens obviante cum palmis turba Hierusalem venitr. In lege enim dictum est quod decima die mensis tollat unusquisque agnum et servet eum usque ad decimum quartum diem mensis, immoletque eum multitudo filiorum Israel ad vesperums. Unde Dominus decima die mensis, id est ante quinque dies Pasche civitatem in qua parteretur ingressus est, et certum sue immolationis diem conspirante contra eum omni concilio principum et seniorum exspectavit. Agnus immolabatur quatuordecim die primi mensis ad vesperum, et Dominus eadem hora agnum cum discipulis suis manducans ubi legalis Pasche decreta complevit, egressus est cum eis ad locum orationis, ubi comprehensus a Iudeis et ligatus, iam sacramentum beate immolationis inchoavit.
q Cf. Io. 12, 1-3: « Iesus ergo ante sex dies Pasche venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus. Fecerunt autem ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti ».
r Cf. Io. 12, 12-13: « In crastinum autem, turba multa que venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel ».
s Cf. Ex. 12, 3-6: « Loquimini ad universum cetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui iunctus est domui sue, iuxta numerum animarum que sufficere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus ; iuxta quem ritum tolletis et hedum. Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius ; immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam ».
in templum.
interl.| mane venit ad Iudeos Christus
marg.| IN  TEMPLUM. Exemplum dedit nobis, ut quocumque veniremus primum ad domum orationis si ibi sit divertamus, et cum nos per orationis studium Deo commendaverimus ad ea propter que venimus agenda secedamus.
Et circumspectis omnibus
interl.| si quis eum hospitio susciperet, tante enim paupertatis fuit, et ita nulli adulatus ut in tanta urbe nullum hospitium inveniret
marg.| ET  CIRCUMSPECTIS  OMNIBUS. Non semel hoc fecit, sed per omnes quinque dies. Per diem in templo docebat, noctibus exiens in monte Oliveti morabatur sicut Lucas aitt. Docendo enim incredulis officium correctionis sedulus impendebat, manendo apud fideles gratiam benignitatis propitius exhibebat.
t Cf. Lc. 21, 37: « Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti ».
marg.| Moraliter. CIRCUMSPECTIS etc. Inspicit omnia corda et in contradicentibus veritati non invenit ubi caput reclinet. Secessit ad fideles et in eis qui obediunt mansionem facit. Bethania namque ‘domus obedientie’ interpretatur.
cum iam vespera esset hora23
23 esset hora] esset ΩG*, hora esset Ω
interl.| in vespera mundi visitat nos
exiit24 in Bethania25* cum duodecim.
24 exiit ΩF ΩG ΩL Li447@ ΩS Clementina Weber ] exivit ΩJ
25 Bethania ΩF ΩG ΩS ] Bethaniam Li447@ Rusch Weber
interl.| ut qui in urbe non inveniebat, in agro parvulo apud Lazarum et sorores eius haberet hospitium
Numérotation du verset Mc. 11,12 
Et alia die cum exiret26 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 980rb ; facsim., p. 119b} a Bethania esuriit.
26 exiret Li447@ ΩF ΩG ΩS Rusch ] exirent ΩJ ΩL Weber
interl.| veritatem humane carnis ostendit
interl.| salutem hominum estuans ad incredulitatem Israelis
Numérotation du verset Mc. 11,13 
Cumque vidisset a longe ficum27
27 ficum – a longe ΩF ΩG ΩS] inv. Li447 Li447@ Rusch Weber etc.
interl.| id est Synagogam vestitam mandatis hominum et superstitionibus scopatam, cui denegat fructum in evum. Unde templum ingrediens eicit: Vendentes et ementes etc.
marg.| CUMQUE  VIDISSET. BEDA. Sicut per parabolas loquitur ita facit. Ideo esuriens in ficu fructum querit cuius nondum tempus esse novit. Eam tamen perpetua sterilitate damnavit ut ostenderet plebem quam docebunt propter folia, id est verba iustitie que habebat sine fructu, id est bono opere non posse salvari sed excidi et in ignem mitti. Esuriens ergo Dominus vidit ficum folia habentem et fructum in ea quesivit et non invenit, quia salutem humani generis desiderans vidit Iudeam habentem eloquia legis et prophetarum, quesivit in ea fructum boni operis docendo, corripiendo, miracula faciendo et non invenit, ideo damnavit.u
u ¶Fons : Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 3, cap. 11, CCSL 120, p. 577.1366-1381: « Quo modo dominus multa in parabolis dicere ita etiam non nulla in parabolis facere solebat. Quid enim causae erat ut esuriens fructus in ficulnea quaereret quorum tempus nondum esse quilibet homo nouerat arborem que quod fructum per id temporis non haberet aeternae sterilitatis maledictione damnaret, nisi quia plebem quam uerbo docebat hoc etiam facto terrebat ne quis habendo folia et fructum non habendo, hoc est uerba iustitiae absque operibus praetendendo, excidi et in ignem mereretur proici? Unaquaeque enim arbor non de floribus non de foliis sed de fructu suo cognoscitur, id est unusquisque homo non de aestimatione famae uel sermonum pompa sed de suarum testimonio probatur actionum. Esuriens ergo dominus uidit ficum habentem folia et uenit quaerere fructum in illa nec inuenit quia salutem desiderans humani generis uidit iudaeam habentem eloquia legis et prophetarum uenit que probare docendo corripiendo miracula faciendo si quem forte in eorum corde fructum fidei et uitae posset inuenire ». <Parall   . > Glossa ordinaria (Mt. 21, 19) marg., [ed. Rusch, 1481, t. 4, facsim. p. 119b], ed. Gloss-e .
habentem folia
interl.| verba
venit
interl.| homo factus
si quid forte inveniret in ea.
interl.| boni operis
Et cum venisset ad eam nihil invenit preter folia. Non enim erat tempus ficorum.
marg.| relique in fine fructificabunt
Numérotation du verset Mc. 11,14 
Et respondens dixit ei: Iam non amplius in eternum
marg.| IAM  NON  AMPLIUS. BEDA. Moraliter. Tu quoque si non vis audire in iudicio a Christo: ‘Discedite a me maledicti in ignem eternum quia esurivi et non dedistis mihi manducare'v. Arbor sterilis esse caveto, sed potius Christo pauperi et esurienti fructum pietatis quo indiget offer.
v Cf. Mt. 25, 41-42: « Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem eternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius: esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum ».
ex te quisquam fructum28 manducet. Et audientes29 discipuli eius
28 ex te quisquam (quicquam ΩF) fructus (fructum Ed1455 ) ΩF ΩG ΩS Ed1455 ] quisquam ex te fructum Wordworth (G L R: fructus ) Li447 Li447@ Rusch, ex te fructum quisquam Clementina , quisquam fructum ex te ΩJ ΩL Weber
29 audientes ΩF ΩS ] audiebant ΩG ΩL Ed1455 Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 11,15 
veniunt30 Hierosolymam. Et cum introissent31* in32 templum cepit eiicere
30 veniunt ΩF ΩS ] et praem. ΩG ΩJ ΩL Ed1455 Rusch Weber
31 introissent ΩF ΩG ΩS] introisset ΩJ ΩL Ed1455 Rusch Weber
32 in Li447 Li447@ ΩF ΩG ΩS Rusch Clementina Weber] om. ΩJ ΩL
marg.| CEPIT  EIICERE. In ipsa re ostendit quod per figuram in ficu fecit. Ficus enim non peccavit si ante tempus fructum non habuit sed sacerdotes.
vendentes et ementes de33 templo.
33 de ΩF ΩG ΩS Rusch ] in ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber
interl.| quod soli orationi dedicatur
Et mensas nummulariorum
marg.| ET  MENSAS  NUMMULARIORUM. BEDA. Ea scilicet que qui de longinquo venerant ab indigenis offerenda emebant. Si ergo hoc prohibet quanto magis risum et vaniloquium et huiusmodi?
et cathedras vendentium columbas evertit.
interl.| qui honores vendunt et gradus emunt
marg.| ET  CATHEDRAS  VENDENTIUM. BEDA. Allegorice. Columbas vendunt qui Dei positione manuum munus accipiunt,per quam spiritus datur qui per columbam significatur qui in specie columbe super Christum apparuitw. Horum cathedras   evertit quia sacerdotium talium Dominus deseruit. Hinc canones tales a sacerdotio privari precipiunt. Omnes enim tales vel ante Dei oculos, vel ante humanos semper privantur sacerdotio.
w Cf. Lc. 3, 22: « Et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de celo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi ».
Numérotation du verset Mc. 11,16 
marg.| ET  NON  SINEBAT. Futuri iudicii exemplum premittit, quando omnes reprobos ab Ecclesia {t. 4: Erfurt, f. 980va ; facsim., p. 120a} repellit, et ne ultra ad eam turbandam intrent eterno verbere compescit.
ut quisquam transferret vas per templum.
interl.| commune immundum mercandi gratia non Deo dedicatum
Numérotation du verset Mc. 11,17 
Et docebat eos34 dicens35: Nonne scriptum est36
34 eos ΩF ΩG ΩS Rusch ] om. ΩL @ Li447@ Weber  
35 dicens Li447 Li447@ ΩF ΩS] + eis ΩL Rusch Weber
36 est ΩF ΩS] + quia ΩG ΩJ ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber
interl.| in Isaiax
x Cf. Is. 56, 7.
domus mea
marg.| DOMUS  MEA. Moraliter. In presenti domus Domini 'cor' est. Eiectio 'cordis purificatio' ut non tantum peccata que inerant tollat compunctio divinitus immissa, sed ne ultra repetantur adiuvet divina gratia perseverans.
domus orationis
interl.| non taurorum vel hircorum
vocabitur cunctis37 gentibus?
37 cunctis ΩF ΩG ΩS ] omnibus ΩJ ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber
interl.| non in Iudea vel Hierusalem tantum
Vos autem fecistis illam38 speluncam latronum.
38 illam ΩF ΩG ΩS Rusch ] eam ΩJ ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Weber  
interl.| in Ieremiay
y Ier. 7, 11: « Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum, ego vidi, dicit Dominus ».
marg.| VOS  AUTEM  FECISTIS. Ad hoc enim in templo erant ut vel non dantes coporaliter persequerentur vel dantes spiritualiter necarent. Templum et domus Dei 'mens' est et 'conscientia fidelium' que si in lesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt, et sic mens iam non domus Dei sed spelunca est   latronum .
Numérotation du verset Mc. 11,18 
Quo audito, principes sacerdotum et scribe querebant quomodo illum39 perderent. Timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
39 illum ΩF ΩG ΩS ] eum ΩJ ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Weber  
Numérotation du verset Mc. 11,19 
Et cum vespera esset facta40,
40 esset facta Li447 Li447@ ΩF ΩG ΩS Rusch ] inv. ΩJ ΩL Ed1455 Weber
interl.| quia in Iudeis tenebras reliquit sol egrediens
egrediebatur de civitate.
interl.| ad aliam benevolam et obedientem
Numérotation du verset Mc. 11,20 
Et cum mane transirent
interl.| ipse cum apostolis
interl.| cum sol occidit Iudeis oritur apostolis
viderunt ficum aridam factam
interl.| Synagogam
a radicibus.
interl.| Caim et ceteris a quibus omnis sanguis iustus requiritur ab Abel usque ad Zachariam
marg.| ARIDAM  FACTAM. BEDA. Allegorice. A radicibus arefacta est ficus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus, vel ex parte corripienda externorum incursibus, et per penitentiam liberanda, sicut sepe factum est, sed omni et eterna damnatione ferienda. Aliter. Arefacta est a radicibus ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino intus favore funditus destituenda, nam et vitam perdidit in celis et patriam in terris.
Numérotation du verset Mc. 11,21 
Et recordatus Petrus dixit ei: Rabbi, ecce ficus cui maledixisti aruit.
marg.| RECORDATUS  PETRUS. Petrus agnoscit aridam et abscisam radicem cui succedit oliva pulcherrima fructifera vocata a Domino. Unde sequitur:   Amen dico vobis .
Numérotation du verset Mc. 11,22 
Et respondens Iesus ait illi41: Habetis42
41 illi ΩM ΩF ΩG ΩS ] ill’ ΩJ, illis ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Weber  
42 habetis ΩM ΩG ΩS Li447@ Rusch ] habete ΩJ ΩL Ed1455 Weber, mutil. ΩF
interl.| vel: habete
fidem Dei.
Numérotation du verset Mc. 11,23 
Amen dico vobis quia quicumque dixerit huic monti43
43 huic monti ΩG ΩM ΩJ ΩL Ed1455 Rusch ] inv. Weber (Z P Φ )
interl.| id est Christo qui est mons crescens de lapide absciso sine manibus
marg.| QUICUMQUE  DIXERIT  HUIC  MONTI. BEDA. Solent quidam dicere quod nostri nondum plenam fidem habuerunt qui montes transferre non potuerunt. Quibus respondemus quod nec omnia facta Christi sunt scripta et hoc tamen legimus factum precibus Gregorii Neocesarie Ponti episcopi. Sed mons diabolus propter superbiam qua se contra Deum erexit dicens: «Similis ero Altissimo»z. Hic ad preceptum predicatorum ab electis expulsus in mare, id est in infidelium amaras et turbulentas mentes vesaniam suam exercere permittitur qui tanto acrius in eos quos possidet sevit, quanto a piorum lesione se expulsum gemit.
z Is. 14, 14.
marg.| HIERONYMUS. Sed hoc factum est quando dixerunt apostoli: ‘Digne transferimur ad gentes quia vos indignos iudicatis'aa.
aa Cf. Act. 13, 46: « Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis eternae vite, ecce convertimur ad gentes ».
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 980vb ; facsim., p. 120b} BEDA. Notanda est distinctio deprecantium. Qui perfectam fidem habet orando vel iubendo etiam potest transferre vel corporales montes vel etiam spirituales, ut Paulus de Elyma mago quem oculis et arte nefanda privavitab, et de Pythonissa in Philippisac. Qui autem ad fastigium tante perfectionis ascendere nequeunt, petant sibi peccata dimitti quo ad vitam mereantur intrare perpetuam et sine dubio impetrabunt si tamen in se peccantibus primo dimittunt.
ab Cf. Act. 13, 8-11: « Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen eius), querens avertere proconsulem a fide. Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis iustitie, non desinis subvertere vias Domini rectas. Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cecus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebre: et circuiens querebat qui ei manum daret ».
ac Cf. Act. 16, 16-18: « Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, que questum magnum prestabat dominis suis divinando. Hec subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Precipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora ».
tollere44 mittere in mare
44 tollere ΩF ΩS] + et ΩG ΩJ ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber
interl.| gentes
et non hesitaverit in corde suo sed45 crediderit46 quodcumque dixerit47 fiet ei.
45 sed ΩF etc. ] si ΩS
46 crediderit ΩF ΩS] quia ΩG ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber
47 dixerit ΩF ΩG ΩS] + fiat ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 11,24 
Propterea dico vobis: Omnia quecumque orantes petitis credite quia accipietis et venient48 vobis.
48 venient Cava Brescianus Wordsworth (B Θ To22 O T X) Weber (P) ΩF ΩG ΩJ ΩS Li447@ Rusch ] evenient Weber (Z) Φ Sarum ΩL Clementina , veniet Amiatinus... Weber
interl.| recte fidei
interl.| vos qui tante perfectionis non estis
Numérotation du verset Mc. 11,25 
Et cum stabitis ad orandum49
49 ad orandum ΩG ΩJ ΩL ΩS Ed1455 Rusch Weber ] adorandum ΩF Li447 Li447@
marg.| ET  CUM  STABITIS etc. HIERONYMUS. Marcus, suo more, septem versus orationis dominice una oratione comprehendit. Is namque cui dimissa sunt omnia quid amplius rogabit nisi quod perseveret in eo quod obtinuit?
dimittite si quid
interl.| querimonie
habetis adversus aliquem,
interl.| qui vos lesit
ut
interl.| magna fiducia
et Pater vester50
50 vester... vobis... vestra ΩG ΩS ΩL Ed1455 etc. ] noster... nobis... nostra ΩF
interl.| non unius, omnes enim fratres estis
qui in celis
interl.| id est iustis
est dimittat {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 980vb ; facsim., p. 120b} vobis peccata vestra.
Numérotation du verset Mc. 11,26 
Quod51 si vos non dimiseritis,
51 Quod Clementina Weber] Que ΩG
interl.| tremenda sententia
nec Pater vester qui in celis est dimittet52 peccata vestra.
52 dimittet ΩF ΩS] + vobis ΩM ΩJ ΩL Li447@ Ed1455 Rusch Weber , vos Li447
Numérotation du verset Mc. 11,27 
Et veniunt
interl.| a Bethania
rursum53 Hierosolymam. Et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribe et seniores54
53 rursum ΩF ΩL ΩS Rusch ] rursus ΩG ΩJ Li447@ Clementina Weber
54 et seniores ΩF ΩG ΩJ ΩS Ed1455 Weber ] om. ΩL ( hapax )
Numérotation du verset Mc. 11,28 
et dicunt illi: In qua potestate hec facis?
interl.| quasi: in Beelzebub eicis demonia
marg.| IN  QUA  POTESTATE etc. De Dei dubitant potestate, et volunt subintelligi diaboli esse quod facit.
Et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista55 facias56?
55 ista Cor1 ( vel ) ] ita Cor1 ΩG
56 dedit... ista ΩF ΩL (tibi dedit) Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina Weber ] tibi dedit potestatem hanc ut hec ΩJ
interl.| aperte Filium Dei negant quem putant non suis sed alienis viribus signa facere
Numérotation du verset Mc. 11,29 
Iesus autem57 respondens ait illis: Interrogabo vos et ego58 unum verbum et respondete59 mihi. Et dicam vobis in qua potestate hec faciam60.
57 autem ΩF ΩG etc. ] om. ΩS
58 vos - et ego ΩG ΩS ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina Weber] inv. ΩJ
59 respondete ΩG] responde cacogr. ΩF
60 faciam ΩF ΩG ΩS Ed1455 Rusch Weber ] facio Wordsworth (D L M) Sarum ; cf. v. 33
marg.| INTERROGABO. Poterat aperta responsione calumniam temptatorum confutare, sed prudenter interrogat, ut vel silentio suo vel sententia condemnentur.
Numérotation du verset Mc. 11,30 
Baptismus61 Ioannis de celo erat an ex hominibus? Respondete mihi. At62 illi cogitabant secum63 dicentes:
61 Baptismus Cor3 (al.) Sarum ΩF ΩG Li447@ ΩS Weber ] Baptismum Cava Wordsworth (D L) ΩJ ΩL Rusch , Baptisma ΩM
62 At ΩG ΩJ ΩL Li447@ ΩS Rusch Weber ] Et Li447
63 secum ΩF ΩG ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber ] om. Rusch
interl.| cornuto coartati syllogismo
Si dixerimus e64 celo
64 e ΩF ΩS ] de ΩG ΩM ΩL Ed1455 Rusch cett.
marg.| SI  DIXERIMUS. HIERONYMUS. De lucerna mundi obscurantur. Unde diciturad.: «Paravi lucernam Christo meo, inimicos eius induam confusione»
ad Ps. 131, 17-18.
dicet65: Quare ergo66 non credidistis67 ei?
65 dicet Clementina Weber] + nobis Weber (S N Z P C) Φ ΩG
66 ergo ΩM ΩG ΩJ ΩL Ed1455 Rusch Weber ] enim ΩF, om. ΩS
67 credidistis] creditis ΩG
marg.| QUARE  ERGO etc. Quasi: quem confitemini de celo habuisse prophetiam mihi testimonium perhibuit et ab illo audistis “in qua potestate hec facio»ae.
ae Cf. Lc. 20, 8.
Numérotation du verset Mc. 11,32 
Si dixerimus68: Ex hominibus, timemus69 populum. Omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.
68 dixerimus ΩG ΩS Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Clementina Weber ] dicemus ΩJ ΩL
69 timemus ΩG ΩJ ΩS Rusch ] timebant Li447@ ΩL Weber
marg.| SI  DIXERIMUS  EX  HOMINIBUS etc. Quodlibet horum respondeant, vident se in laqueum ruituros, timent lapidationem sed magis confessionem veritatis.
Numérotation du verset Mc. 11,33 
Et respondentes dicunt Iesu70: Nescimus. Et respondens Iesus ait illis: Neque ego dico vobis
70 dicunt Iesu ΩG ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber  ] inv. Rusch (hapax)
interl.| quia non vultis fateri vos quod scitis
marg.| NEQUE  EGO  DICO  VOBIS. BEDA. Duabus de causis scientia veritatis occultatur querentibus, cum aut is qui querit minus intelligit, aut odio aut contemptu veritatis indignus est cui debeat aperiri. Propter alterum dicitur: ‘Adhuc multa habeo vobis dicere que non potestis portare modo'af. Propter alterumag: «Nolite sanctum dare canibus».
af Cf. Io. 16, 12: « Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo ».
ag Mt. 7, 6.
in qua potestate hec facio71.
71 facio Kells Wordworth (T) CorS2 ΩF ΩG ΩS ; cf. v. 29 ] faciam G ΩM CorS2 ( al.) Ed1455 Rusch Clementina Weber
interl.| HIERONYMUS. Hic cum perverso pervertitur Deus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mc. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=56&chapitre=56_11)

Notes :