Glossa ordinaria

Capitulum 9

Numérotation du verset Mc. 9,1 

Et1 post dies sex2
1 Mc. 9, 1] Hic incipit capitulum 9 : CorS2 ( secunda correctio Parisiensis ) ΩM ΩHJPR Li447 Li447@ Weber cum Som40 (f. 162r) etc . ; cf. supra Mc. 8, 38. |
2 dies sex ΩL Rusch Weber] inv. CorS2 |
assumpsit3 Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem
3 assumpsit Kells Wordsworth (D P9389 G L R Z K T V) Sarum ΩMSFJPR Li447 Li447@ Rusch Ed1538] adsumit Amiatinus Cava Wordsworth (B H Θ To22 Xc L), assumit ΩL Clementina Weber
et ducit4 illos in montem excelsum seorsum5 solos
4 ducit ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] duxit ΩS |
5 seorsum ΩL Rusch Weber ] om. ΩS |
et transfiguratus est coram ipsis.
Numérotation du verset Mc. 9,2 

Et vestimenta
eius facta sunt splendentia et candida nimis velut nix
qualia6 fullo super terram non potest7 candida facere.
6 qualia ΩL] et praem. ΩS |
7 super ter. – non potest ΩL] inv. ΩS |
Numérotation du verset Mc. 9,3 

Et apparuit illis Elias cum Moyse et erant loquentes cum Iesu.
Numérotation du verset Mc. 9,4 

Et respondens Petrus
ait Iesu: Rabbi,
bonum est nos
hic esse.
Et faciamus hic8 tria tabernacula: tibi unum et9 *Moysi unum et10 Elie unum.
8 hic Li447 Li447@ ΩS] om.L Rusch Weber |
9 et ΩL Li447 ΩS Weber] om. Li447@ Rusch |
10 et ΩL Li447 ΩS Rusch Weber] om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 9,5 

Non enim sciebat
quid diceret. Erant enim timore exterriti.
Numérotation du verset Mc. 9,6 

Et facta est nubes obumbrans eos
et venit vox de nube
dicens: Hic est Filius meus carissimus11,
11 carissimus CorS1JL Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina Weber ] dilectus CorS1 = CorS2 =Cor3 (al.)
audite illum.
Numérotation du verset Mc. 9,7 

Et statim circumspicientes
neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
Numérotation du verset Mc. 9,8 

Et descendentibus illis
de monte, precepit illis
ne cuiquam que12 vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
12 cuiquam que ΩS Clementina ] cuiquam quod Li447 Li447@ , cui que ΩJL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 9,9 

Et verbum continuerunt apud se
conquirentes quid esset
cum a mortuis resurrexerit.
Numérotation du verset Mc. 9,10 

Et interrogabant eum dicentes: Quid ergo dicunt
Pharisei et scribe quia Eliam oportet13 venire primum?
13 oportet Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] oporteat ΩJ L
Numérotation du verset Mc. 9,11 

Qui respondens ait illis:
Elias cum venerit primo restituet omnia.
Et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur14.
14 contemnatur ΩL] condempnatur CorS2 (cacogr. ) ; cf. CorS2 ( ET QUOMODO SCRIPTUM EST . ET CONDEMPNATUR SED DICO etc. sic punctat Parisiensis et Glosa suplet QUOMODO etc. sic et Elyas)
Numérotation du verset Mc. 9,12 

Sed dico vobis quia et Elias15 venit
15 Elias ΩJL ΩS Rusch Weber ] + iam Brescianus Li447 Li447@
et fecerunt illi
quecumque voluerunt sicut scriptum est de eo.
Numérotation du verset Mc. 9,13 

Et veniens16
16 veniens Brescianus ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] conveniens Li447@ *
ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos
et scribas conquirentes
cum illis.
Numérotation du verset Mc. 9,14 

Et confestim omnis populus
videns Iesum stupefactus est
et expaverunt
et accurrentes salutabant eum.
Numérotation du verset Mc. 9,15 

Et interrogavit eos:
Quid inter vos conquiritis?
Numérotation du verset Mc. 9,16 

Et respondens unus de turba dixit: Magister,
attuli filium meum ad te17 habentem spiritum mutum
17 filium meum - ad te Brescianus ΩJL Li447 ΩS Rusch Weber ] inv. Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,17 

qui ubicumque eum apprehenderit18 allidit illum19 et spumat
18 eum apprehenderit ΩJL ΩS Rusch Weber ] apprehendit eum Li447@ |
19 illum Li447@ ΩS ] eum Brescianus ΩJL Rusch Weber |
et stridet dentibus
et arescit.
Et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum
et non potuerunt.
Numérotation du verset Mc. 9,18 

Qui respondens20 eis dixit21: O generatio22 incredula,
20 respondens ΩJL Rusch Weber ] respondet Li447@ |
21 dixit Brescia J ΩS Rusch Weber ] dicit ΩL |
22 generatio ΩS*] + perversa et ΩS² ( pr. m. marg. ), cf. Mt. 17, 16. |
quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me.
Numérotation du verset Mc. 9,19 

Et attulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum23 et elisus in terra24 volutabatur spumans.
23 conturbavit eum Ω JL Li447@ Rusch Weber ] turbavit illum ΩS |
24 terra ΩJL Li447 Li447@ Rusch ] terram ΩS Clementina Weber |
Numérotation du verset Mc. 9,20 

Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo ei hoc25 accidit?
25 ei hoc ΩS Rusch ] inv. ΩJL Li447 Li447@ Weber
At ille ait: Ab infantia.
Numérotation du verset Mc. 9,21 

Et frequenter eum et26 in ignem
26 et Brescia ΩJL ΩS Rusch Weber ] om. Li447 Li447@
et in aquas27
27 aquas ΩL Li447@ Rusch Clementina Weber ] aquam ΩS (aqūa)
misit ut eum perderet. Sed28 si quid potes29 adiuva nos misertus nostri30.
28 Sed CorS2J*L Li447 Li447@ Rusch Weber ] + et ΩJ² ( marg .) ΩS |
29 potes CorS2JL Li447 ΩS Rusch Weber ] potest Li447@ |
30 nostri ΩJL ΩS CorS2 ( al.) ] nobis CorS2 |
Numérotation du verset Mc. 9,22 

Iesus autem ait illi: Si potes credere
omnia possibilia sunt credenti.
Numérotation du verset Mc. 9,23 

Et continuo exclamans31 pater pueri cum lacrimis aiebat: Credo, Domine. Adiuva incredulitatem meam.
31 exclamans CorS2 (alia correctione) Ω JL ΩS Rusch Weber ] clamans CorS2
Numérotation du verset Mc. 9,24 

Et cum vidisset32 Iesus concurrentem turbam comminatus est
32 vidisset ΩJ Li447@ ΩS Rusch ] videret ΩL Weber
spiritui immundo dicens illi: Surde et mute spiritus,
ego precipio tibi 33
33 precipio tibi ΩS Clementina ] inv. Li447@ ΩJL Rusch Weber
exi ab eo, et amplius ne introeas in eum.
Numérotation du verset Mc. 9,25 

Et exclamans34 et multum discerpens eum exiit ab eo,
34 exclamans Li447@ ΩS ] clamans ΩJL Rusch Weber
et factus est sicut mortuus
ita ut multi dicerent quia mortuus est35.
35 mortuus est ΩL] esset mortuus ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,26 

Iesus autem tenens manum eius36 elevavit eum37 et surrexit.
36 eius ΩL] suam Li447 |
37 eum ΩJL Rusch ] illum Li447 Li447@ Weber |
Numérotation du verset Mc. 9,27 

Et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum?
Numérotation du verset Mc. 9,28 

Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire
nisi in oratione et ieiunio.
Numérotation du verset Mc. 9,29 

Et inde profecti pretergrediebantur in Galileam38 nec volebat quemquam scire.
38 in Li447 Li447@ ΩS ] om.JL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 9,30 

Docebat autem discipulos suos et dicebat illis39: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget.
39 illis ΩJ L Rusch Clementina Weber] om. ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,31 

At illi ignorabant verbum
et timebant eum interrogare40.
40 eum interrogare Li447 Li447@ ΩJ L Rusch Weber ] inv. ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,32 

Et venerunt Capharnaum.
Qui cum domi essent interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
Numérotation du verset Mc. 9,33 

At41 illi tacebant
41 At Brescianus ΩJL ΩS Rusch Weber ] Et Li447 Li447@
siquidem
inter se in via 42 disputaverant quis eorum maior esset43.
42 inter se - in via Li447 Li447@JL ΩS Weber ] inv. Rusch |
43 eorum maior esset ΩS Rusch ] esset illorum maior Brescianus Li447 Li447@JL Weber |
Numérotation du verset Mc. 9,34 

Et residens vocavit duodecim
et ait illis: Si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium44 minister.
44 omnium... omnium BrescianusL ] quasi omnium novissimus et ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,35 

Et accipiens puerum statuit eum in medio eorum. Quem cum complexus esset
ait illis:
Numérotation du verset Mc. 9,36 

Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo
me recipit,
et quicumque me susceperit non me solum45 suscipit
45 solum suscipit Li447 Li447@ ΩS] suscepit Rusch , suscipit ΩJL Rusch Clementina Weber
sed eum
qui me misit46.
46 me misit Li447 Li447@ ΩL ΩS Rusch Weber] inv. Clementina
Numérotation du verset Mc. 9,37 

Respondit illi Ioannes
dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem demonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum.
Numérotation du verset Mc. 9,38 

Iesus autem47 ait: Nolite prohibere eum.
47 autem ΩLJ ΩS Li447@ Rusch Clementina Weber] om. Li447
Nemo est enim48 qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me.
48 est enim ΩL Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber] inv. ΩJ, est ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,39 

Qui enim non est adversum49 vos pro vobis est.
49 adversum ΩJL Li447 ΩS Rusch Weber ] adversus Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,40 

Quisquis enim
potum dederit vobis calicem aque frigide50
50 frigide Li447 Li447@ ΩS Rusch ] om. Cor1 ΩJL Clementina Weber
in nomine meo quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Numérotation du verset Mc. 9,41 

Et quisquis scandalizaverit
unum ex his pusillis
credentibus in me51, bonum est ei magis si52 circumdaretur mola asinaria collo53 eius et in mare54 mitteretur.
51 scandalizaverit unum... me] unum de pusillis hiis credentibus in me scandalizaverit ΩS |
52 si ΩL] ut ΩS |
53 collo CorS2 ΩJ L Rusch Weber ] in praem. CorS2 (al.) ΩS |
54 mare ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber] mari ΩS |
Numérotation du verset Mc. 9,42 

Et si scandalizaverit te manus tua abscide illam.
Bonum est
tibi debilem introire in vitam
quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem,
Numérotation du verset Mc. 9,43 

ubi vermis eorum
non moritur
et ignis non extinguitur.
Numérotation du verset Mc. 9,44 

Et si pes tuus te scandalizat55
55 te scandalizat ΩLL Li447@ Rusch Clementina Weber] inv. ΩS
amputa56 illum.
56 amputa ΩL] te praem.J* (rubr. cancel. et exp.)
Bonum est tibi claudum introire in vitam eternam57 quam duos pedes habentem58 mitti in gehennam ignis inextinguibilis59,
57 claudum introire in v. e. Li447@L ΩS Clementina ] claudum in vitam eternam introire Rusch Weber ; introire claudum in v. e. ΩJ |
58 habentem ΩL] habentes Li447@ * |
59 ignis inextinguibilis ΩL ΩS Rusch Weber ] in ignem inextinguibilem Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 9,45 

ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur.
Numérotation du verset Mc. 9,46 

Quod
si oculus tuus
scandalizat te
eiice eum60.
60 eum ΩJL ΩS Rusch Weber ] illum Li447@
Bonum est61 tibi luscum62 introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
61 est ΩL] om. Cas239 |
62 tibi luscum ΩJL Li447@ Rusch Weber ] lusco tibi ΩS |
Numérotation du verset Mc. 9,47 

ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur.
Numérotation du verset Mc. 9,48 

Omnis enim igne
salietur.
Et omnis victima
sale63 salietur64.
63 sale ΩS Rusch ] om. Li447 Li447@ ΩJL Weber |
64 victima sale – salietur] inv. ΩS |
Numérotation du verset Mc. 9,49 

Bonum est sal.
Quod si sal insulsum fuerit65
65 insulsum fuerit ΩJL Li447 Li447@ ΩS Weber ] inv. Rusch
in quo illud condietis? Habete in vobis sal66
66 sal CorS2 (al.) ΩL² Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] salem CorS2 Cas239J L* (rubr. corr.)
et pacem
habete inter vos.

Capitulum 9

Numérotation du verset Mc. 9,1 
Et1 post dies sex2
1 Mc. 9, 1] Hic incipit capitulum 9 : CorS2 ( secunda correctio Parisiensis ) ΩM ΩHJPR Li447 Li447@ Weber cum Som40 (f. 162r) etc . ; cf. supra Mc. 8, 38.
2 dies sex ΩL Rusch Weber] inv. CorS2
marg.| ET  POST  DIES  SEX etc. HIERONYMUS. Post comminationem crucis, resurrectionis gloria ostenditur. Unde sequitur:   Et post dies sex etc., ut non timerent opprobria crucis qui oculis suis viderant gloriam future resurrectionis.
marg.| BEDA. ET  POST  DIES  SEX. Lucasa: «Factum est autem post hec verba fere dies octo» etc. Octavo die resurrectionis gloriam manifestat, ut ostensa celestis vite dulcedine cunctorum corda que hoc audire possunt, refoveat et octonario numero verum tempore resurrectionis gaudium doceat esse venturum. Ipse enim post sextam sabbati qua crucem ascendit, et septimam qua in sepulcro quievit a mortuis resurrexit, et nos post sex huius seculi etates in quibus pro Domino pati gaudemus, et septimam animarum que interim in alia vita agitur octava etate resurgemus. Quod autem Mattheus et Marcus Dominum post sex dies transfiguratum dicunt, nec tempore, nec mysterio discrepant. Illi enim medios dies tantum ponunt. Unde et absolute post sex dies dicunt factum. Hic primum quo hoc Dominus promisit et ultimum quo complevit adiungit et ideo temperantius ponitb: «Fere dies octo». Et mystice. Illi post sex mundi etates sanctis ab omni labore quiescendum, hic vero tempore octavo significat esse resurgendum. Unde sextus Psalmus pro octava inscribiturc: «Domine ne in furore tuo» etc. quia per sex etates quibus operari licet, precibus est insistendum ne in octavo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 976va ; facsim., p. 112a} retributionis tempore ab irato iudice corripiamur.
a Lc. 9, 28.
b Lc. 9, 28.
c Ps. 6, 1.
assumpsit3 Iesus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 976va ; facsim., p. 112a} Petrum et Iacobum et Ioannem
3 assumpsit Kells Wordsworth (D P9389 G L R Z K T V) Sarum ΩMSFJPR Li447 Li447@ Rusch Ed1538] adsumit Amiatinus Cava Wordsworth (B H Θ To22 Xc L), assumit ΩL Clementina Weber
interl.| ‘Multi vocati, pauci vero electi’d.
d Cf. Mt. 20, 16: « Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ».
et ducit4 illos in montem excelsum seorsum5 solos
4 ducit ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] duxit ΩS
5 seorsum ΩL Rusch Weber ] om. ΩS
marg.| IN  MONTEM  EXCELSUM. BEDA. «In montem ut oraret» secundum Lucame. In montem oraturus et sic transfigurandus ascendit, docens eos qui fructum resurrectionis exspectant qui regem in decore suo videre desiderant, mentem in excelsis habere et continuis precibus incumbere. Tres solummodo discipulos secum ducit, vel quia ‘multi vocati pauci electi’f, vel quia qui fidem sancte Trinitatis incorrupta mente servaverint tunc eterna eius visione merebuntur letari.
e Lc. 9, 28.
f Cf. Mt. 22, 14: « Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ».
et transfiguratus est coram ipsis.
interl.| non substantiam veram carnis amisit
interl.| gloriam resurrectionis ostendit
marg.| TRANSFIGURATUS. BEDA. Non veram substantiam carnis amisit sed gloriam future sue vel nostre resurrectionis ostendit. Talis post iudicium cunctis apparebit electis. In iudicio in forma servi et bonis et malis, ut impii quem sprevere, quem Iudei negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem iudicavere queant iudicem agnoscere.
Numérotation du verset Mc. 9,2 
Et vestimenta
interl.| sancti
marg.| ET  VESTIMENTA. Vestimenta Domini sancti. Undeg: «Qui in Christo baptizati estis, Christum induistis». Hec Domino in mundo manente videbantur despecta, sed ipso montem petente novo candore refulgent:"Quia nunc quidem filii sumus Dei sed nondum apparuit quod erimus. Cum ergo apparuerit similes ei erimus quia videbimus eum sicuti est"h. Unde subditur:   Qualia fullo.
g Gal. 3, 27.
h 1Io. 3, 2: « Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est ».
eius facta sunt splendentia et candida nimis velut nix
interl.| de quoi: «Amplius lava me ab iniquitate mea».
i Ps. 50, 2.
qualia6 fullo super terram non potest7 candida facere.
6 qualia ΩL] et praem. ΩS
7 super ter. – non potest ΩL] inv. ΩS
interl.| non potest in terra claritatem dare fidelibus suis quam eis conservat in celis
Numérotation du verset Mc. 9,3 
Et apparuit illis Elias cum Moyse et erant loquentes cum Iesu.
marg.| ET  APPARUIT  ILLIS etc.   Moyses sanctus mortuus,   Elias vivus in celum raptus, visi in maiestate cum Domino - ut Lucas dicitj - futuram in illo omnium sanctorum gloriam significant, qui tempore iudicii vel vivi in carne reperientur vel mortui.
j Cf. Lc. 9, 30: « Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, visi in maiestate: et dicebant excessum eius, quem completurus erat in Ierusalem ».
marg.| ELIAS  CUM  MOYSE. BEDA. Legislator et eximius prophetarum apparent. Loquuntur cum Domino in carne vivente, ostendentes ipsum esse quem lex et prophete promiserunt. Non in infimis sed in monte cum illo, quia qui terrena desideria mente transeunt solvi maiestatem Scripture sante que in Domino impleta est perspiciunt.
Numérotation du verset Mc. 9,4 
Et respondens Petrus
interl.| stupefactus tanta claritate
ait Iesu: Rabbi,
marg.| RABBI etc. Quamvis stupefactus, insitum tamen affectum sibi indicat, oblitus sanctis regnum promitti non in terris sed in celis, et se et coapostolos mortali carne indutos immortalis vite statum subire non posse, et domum manufactam necessariam non esse. Legi quoque et prophetis et evangelio tria tabernacula facere cupit, cum non possint separari, unum habentia tabernaculum, id est Ecclesiam Dei.
bonum est nos
marg.| BONUM  EST  NOS. Multo ergo melius choris sanctorum interesse, deitatis perfrui visione. Si sic delectat humanitas Christi transfigurata et duorum societas ad punctum ostensa.
hic esse.
interl.| quamvis stupefactus, insitum tamen sibi affectum indicat
Et faciamus hic8 tria tabernacula: tibi unum et9 *Moysi unum et10 Elie unum.
8 hic Li447 Li447@ ΩS] om.L Rusch Weber
9 et ΩL Li447 ΩS Weber] om. Li447@ Rusch
10 et ΩL Li447 ΩS Rusch Weber] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,5 
Non enim sciebat
interl.| quasi stupefactus
quid diceret. Erant enim timore exterriti.
Numérotation du verset Mc. 9,6 
Et facta est nubes obumbrans eos
marg.| NUBES  OBUMBRANS. Unde quia quesivit materiale tabernaculam nubis accepit umbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum sed Spiritus sancti sanctos esse protegendos.
et venit vox de nube
interl.| Patris pro Filio respondentis
dicens: Hic est Filius meus carissimus11,
11 carissimus CorS1JL Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina Weber ] dilectus CorS1 = CorS2 =Cor3 (al.)
interl.| Moyses et Elias servi, huic faciendum tabernaculum, huic serviendum, non illis
marg.| HIC  EST  FILIUS  MEUS. Quasi: hic vere est ille quem Moyses iste vobis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 976vb ; facsim., p. 112b} promisit, huic auscultate et omnes auscultare iubete. Nota quod sicut in baptismo, sic in monte mysterium Trinitatis declaratur, quia gloriam eius quam in baptismo credentes confitemur, in resurrectione videntes collaudabimus. Hic spiritus in nube lucida, illi in columba, quia quam percipit fidem quisquis simplici corde servat, tunc luce aperte visionis quam crediderat contemplabitur, ipsaque illustrabitur gratia et in perpetuum protegetur.
audite illum.
interl.| et Moyses tamquam meipsum audietis
Numérotation du verset Mc. 9,7 
Et statim circumspicientes
interl.| ubi cepit Filius designari, mox servi discesserunt, ne ad illos vox facta putaretur et statim circumspicientes .
neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
marg.| BEDA. Cum fieret vox super filium hominis inventus est ipse solus, quia cum manifestaverit seipsum electis:"Erit Deus omnia in omnibus"k, immo ipse cum suis unus per omnia Christus, id est caput cum corpore splendebit. Unde: «Nemo ascendit in celum nisi qui descendit de celo filius hominis qui est in celo»l.
k Cf. 1Cor. 15, 28: « Cum autem subiecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus ».
l Io. 3, 13.
Numérotation du verset Mc. 9,8 
Et descendentibus illis
interl.| post transfigurationem
de monte, precepit illis
marg.| PRECEPIT  ILLIS. Non vult gloriam regni futuri et triumphi quam in monte ostenderat publice predicari ne et incredibile esset pro magnitudine et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret.
ne cuiquam que12 vidissent {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 976vb ; facsim., p. 112b} narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
12 cuiquam que ΩS Clementina ] cuiquam quod Li447 Li447@ , cui que ΩJL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 9,9 
Et verbum continuerunt apud se
interl.| nemini dicentes
marg.| VERBUM  CONTINUERUNT. HIERONYMUS. Id est cum absorpta mors fuerit in victoria non erunt in memoria priora, cum abstulerit Dominus sordem filie Sion auferens omnem lacrimam ab oculis sanctorum .m
m Cf. Is. 25, 8: « Precipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est » ; Apc. 7, 17: « Quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vite fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum ».
conquirentes quid esset
interl.| hoc
cum a mortuis resurrexerit.
Numérotation du verset Mc. 9,10 
Et interrogabant eum dicentes: Quid ergo dicunt
interl.| quasi: si iam apparuisti in gloria: Quid ergo
interl.| QUID ERGO DICUNT. Tradunt scribe, secundum Malachiamn, quod Elias veniat ante adventum Salvatoris et reducat corda patrum ad filios et filiorum ad patres eorum, et restituat omnia in antiquum statum. Existimant ergo discipuli hanc adventus gloriam esse quam viderant in monte et dicunt. Si iam venisti in gloria quare precursor tuus non apparet? Maxime quia vident recessisse Eliam.
n Mal. 4, 5-6: « Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate».
Pharisei et scribe quia Eliam oportet13 venire primum?
13 oportet Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] oporteat ΩJ L
interl.| non aliter est secundus adventus nisi ille precedat
Numérotation du verset Mc. 9,11 
Qui respondens ait illis:
interl.| quasi: non est hic adventus quem putatis, quem precedet Elias: Elias enim cum venerit etc.
Elias cum venerit primo restituet omnia.
marg.| RESTITUET  OMNIA etc., scilicet ‘convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres'o. Restituet enim morti quod debet et diu vivendo sustulit. Unde addit:   Et quomodo scriptum est , quasi: sicut de Christi passione prophete multifarie scripserunt, sic et Elias multa passurus est.   Restituet ergo   omnia : primo corda hominum illius temporis ad credendum in Christo resistendum Antichristo, deinde ponet animam pro Christo.
o Mal. 4, 6: « Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate ».
Et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur14.
14 contemnatur ΩL] condempnatur CorS2 (cacogr. ) ; cf. CorS2 ( et quomodo scriptum est .   et condempnatur sed dico etc. sic punctat Parisiensis et Glosa suplet   quomodo etc. sic et Elyas)
interl.| sic et EliasA
A ¶Codd. : CorS2 Rusch
Numérotation du verset Mc. 9,12 
Sed dico vobis quia et Elias15 venit
15 Elias ΩJL ΩS Rusch Weber ] + iam Brescianus Li447 Li447@
interl.| quasi: venturus est Elias ipse in corpore, sed etiam ‘venit in spiritu et virtute’p, scilicet Ioannes.
p Cf. Lc. 1, 17: « Et ipse precedet ante illum in spiritu et virtute Elie: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ».
et fecerunt illi
interl.| spreverunt, decollaverunt
quecumque voluerunt sicut scriptum est de eo.
Numérotation du verset Mc. 9,13 
Et veniens16
16 veniens Brescianus ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] conveniens Li447@ *
interl.| de monte
ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos
marg.| TURBAM  MAGNAM. HIERONYMUS. Non est requies sub sole, semper occidit parvulos invidia, magnos percutiunt fulgura montes, alii discentes cum fide, alii invidentes cum fastu ad Ecclesiam veniunt.
et scribas conquirentes
interl.| disputantes
marg.| CONQUIRENTES. BEDA. Quid conquirerent evangelista non dicit. Sed potest intelligi de hoc questionem motam fuisse quare discipuli demoniacum qui in medio erat non possent liberare? Hoc enim ex sequentibus concipi potest:   Et interrogavit eos etc.
marg.| BEDA. Nota quod loca rebus congruunt. In monte orat, transformatur, discipulis arcana sue maiestatis aperit, immo a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur. Sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat. Sursum vocem Patris his qui audire poterant pandit, deorsum malos spiritus expellit. Nunc pro meritorum qualitate aliis ascendere, aliis non desistit descendere.
cum illis.
Numérotation du verset Mc. 9,14 
Et confestim omnis populus
interl.| indocti non scribe sapientes
videns Iesum stupefactus est
interl.| quasi stultus
interl.| timor non est in caritate
et expaverunt
interl.| quasi servi
et accurrentes salutabant eum.
Numérotation du verset Mc. 9,15 
Et interrogavit eos:
marg.| ET  INTERROGAVIT. HIERONYMUS. Scit et interrogat, ut confessio pariat salutem et murmur cordis nostri sermonibus solvatur prius ut est: ‘Dic iniquitates tuas {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 977ra ; facsim., p. 113a} prius ut iustificeris'q.
q Cf. Is. 43, 25-26: « Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Reduc me in memoriam, et iudicemur simul: narra si quid habes ut iustificeris ».
Quid inter vos conquiritis?
Numérotation du verset Mc. 9,16 
Et respondens unus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 977ra ; facsim., p. 113a} de turba dixit: Magister,
interl.| deprecando per conquestionem exponit incommoda filii
attuli filium meum ad te17 habentem spiritum mutum
17 filium meum - ad te Brescianus ΩJL Li447 ΩS Rusch Weber ] inv. Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,17 
qui ubicumque eum apprehenderit18 allidit illum19 et spumat
18 eum apprehenderit ΩJL ΩS Rusch Weber ] apprehendit eum Li447@
19 illum Li447@ ΩS ] eum Brescianus ΩJL Rusch Weber
interl.| HIERONYMUS. Allego<rice>. Peccatorum spumat stultitia
et stridet dentibus
interl.| iracundia
et arescit.
interl.| ignavia
Et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum
marg.| ET  DIXI  DISCIPULIS  TUIS. Latenter culpam obliquat in discipulos cum sepe curatio non curantium, sed curandorum impediatur vitio.
et non potuerunt.
Numérotation du verset Mc. 9,18 
Qui respondens20 eis dixit21: O generatio22 incredula,
20 respondens ΩJL Rusch Weber ] respondet Li447@
21 dixit Brescia J ΩS Rusch Weber ] dicit ΩL
22 generatio ΩS*] + perversa et ΩS² ( pr. m. marg. ), cf. Mt. 17, 16.
interl.| quasi incredulitas vestra impedit salutem
marg.| O GENERATIO  INCREDULA. Non homini irascitur sed vitio. Non tedio affectus hoc dicit, sed ut medicus egro contra precepta agenti. Et arguit per unum Iudeos incredulitatis.
quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me.
interl.| puerum non demonem, ut ostendat illum demonio traditum propter peccatum suum vel parentum
Numérotation du verset Mc. 9,19 
Et attulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum23 et elisus in terra24 volutabatur spumans.
23 conturbavit eum Ω JL Li447@ Rusch Weber ] turbavit illum ΩS
24 terra ΩJL Li447 Li447@ Rusch ] terram ΩS Clementina Weber
marg.| STATIM  SPIRITUS  CONTURBAVIT. Quia dum post peccatum, ad Dominum converti volumus, magis a diabolo impugnamur ut vel excutiat virtutem vel vindicet suam expulsionem.
Numérotation du verset Mc. 9,20 
Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo ei hoc25 accidit?
25 ei hoc ΩS Rusch ] inv. ΩJL Li447 Li447@ Weber
marg.| non quasi ignorans interrogavit, sed ut diuturnitas infirmitatis ostensa curationem gratiorem faciat
At ille ait: Ab infantia.
Numérotation du verset Mc. 9,21 
Et frequenter eum et26 in ignem
26 et Brescia ΩJL ΩS Rusch Weber ] om. Li447 Li447@
interl.| Moraliter. Ire vel libidinis
marg.| AB  INFANTIA etc. HIERONYMUS. Significat gentilem populum cui a nativititate increvit cultus idolorum ut stulte immolaret filios suos demoniis. Unde sequitur:   Et frequenter eum et in ignem et in aquas misit. Alii enim ignem alii aquam venerabantur.r
r ¶Fons : Hieronymus (  pseudo) , In Mc., CCSL 82, p. 41.22-32: «Hic significatur gentilis populus, cui a natiuitate increuit cultus inutilis idolorum ut stulte immolaret filios suos daemoniis. Unde sequitur: Et frequenter eum   in ignem et aquam   mittit . Alii enim de gentibus   ignem venerabantur ; alii   aquam . Et ait illi Iesus, si potes credere. Libertatem hoc arbitrii indicat».
et in aquas27
27 aquas ΩL Li447@ Rusch Clementina Weber ] aquam ΩS (aqūa)
interl.| cupiditatis
misit ut eum perderet. Sed28 si quid potes29 adiuva nos misertus nostri30.
28 Sed CorS2J*L Li447 Li447@ Rusch Weber ] + et ΩJ² ( marg .) ΩS
29 potes CorS2JL Li447 ΩS Rusch Weber ] potest Li447@
30 nostri ΩJL ΩS CorS2 ( al.) ] nobis CorS2
Numérotation du verset Mc. 9,22 
Iesus autem ait illi: Si potes credere
interl.| libertas arbitrii indicat
omnia possibilia sunt credenti.
interl.| que in nomine Iesu postulantur
Numérotation du verset Mc. 9,23 
Et continuo exclamans31 pater pueri cum lacrimis aiebat: Credo, Domine. Adiuva incredulitatem meam.
31 exclamans CorS2 (alia correctione) Ω JL ΩS Rusch Weber ] clamans CorS2
interl.| vel sine in-: <credulitatem>
marg.| ADIUVA  INCREDULITATEM etc. HIERONYMUS. Credulitas nostra, ut rostrata lingua infirma est, nisi innixa adiutorio Dei. Fides cum lacrimis optata vota capit, ut est: ‘Fiat tibi secundum fidem tuam's.
s Mt. 9, 29: « Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis ».
Numérotation du verset Mc. 9,24 
Et cum vidisset32 Iesus concurrentem turbam comminatus est
32 vidisset ΩJ Li447@ ΩS Rusch ] videret ΩL Weber
interl.| comminatio potentia est
spiritui immundo dicens illi: Surde et mute spiritus,
marg.| SURDE  ET  MUTE  SPIRITUS. Spiritui imputat quod homini prestat dum ille audiret, neque loqueretur quod peccator penitens audit et loquitur:   Exi ab eo et amplius ne introeas etc. Exiens ab homine numquam revertitur, si cor suum seraverit clavis humilitatis, et ostium obtinuerit homo munitatis, undet: «Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias».u
t Ps. 70, 3.
u Hieronymus (pseudo), Expositio evangelii secundum Marcum, CCSL 82, p. 42.47-53.
ego precipio tibi 33
33 precipio tibi ΩS Clementina ] inv. Li447@ ΩJL Rusch Weber
interl.| cuius precipere est facere
exi ab eo, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 977rb ; facsim., p. 113b} et amplius ne introeas in eum.
Numérotation du verset Mc. 9,25 
Et exclamans34 et multum discerpens eum exiit ab eo,
34 exclamans Li447@ ΩS ] clamans ΩJL Rusch Weber
marg.| DISCERPENS etc. HIERONYMUS. Discerpit diabolus appropinquantes ad salutem, quod est ei esca dilecta quos in ventrem suum trahere desiderat per terrores et damna ut Iob.
et factus est sicut mortuus
marg.| FACTUS  EST  MORTUUS. ISIDORUS. RABANUS. etc. Sanatis enim dicitur: «Mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo»v. Unde infirmitas Christianorum non est mors, sed mortis similitudo.
v Col. 3, 2.
ita ut multi dicerent quia mortuus est35.
35 mortuus est ΩL] esset mortuus ΩS
interl.| mundo
Numérotation du verset Mc. 9,26 
Iesus autem tenens manum eius36 elevavit eum37 et surrexit.
36 eius ΩL] suam Li447
37 eum ΩJL Rusch ] illum Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 9,27 
Et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum?
Numérotation du verset Mc. 9,28 
Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire
marg.| HOC  GENUS  IN  NULLO. HIERONYMUS. Stultitia ad luxuriam carnis pertinet et ieiunio sanatur. Ira et ignavia oratione depellitur. Medicina cuiusque vulneris abhibenda est ei. Non sanat oculum quod calcaneum, ieiunio passiones corporis, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 977rb ; facsim., p. 113b} oratione sanantur pestes mentis.
nisi in oratione et ieiunio.
Numérotation du verset Mc. 9,29 
Et inde profecti pretergrediebantur in Galileam38 nec volebat quemquam scire.
38 in Li447 Li447@ ΩS ] om.JL Rusch Weber
interl.| se ibi esse
Numérotation du verset Mc. 9,30 
Docebat autem discipulos suos et dicebat illis39: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget.
39 illis ΩJ L Rusch Clementina Weber] om. ΩS
marg.| OCCIDENT  EUM etc. Prosperis miscet tristia, ut cum venerint non in premeditatis ferantur animis. Si contristat eos, quia occidendus est, debet letificare quia die tertia resurrecturus est.
Numérotation du verset Mc. 9,31 
At illi ignorabant verbum
marg.| IGNORABANT. Non tam ingenii tarditate quam amore, quia Deum verum cognoverant, moriturum credere nequibant. Et quia eis in figuris loqui consueverat, horrentes eius mortem in his quoque eum loqui figurate putabant.
et timebant eum interrogare40.
40 eum interrogare Li447 Li447@ ΩJ L Rusch Weber ] inv. ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,32 
Et venerunt Capharnaum.
interl.| villa pulcherrima41
41 sic Rusch
marg.| CAPHARNAUM. HIERONYMUS. Villa consolationis. Congruit predicte sententie:   Occisus die tertia resurget . Granum frumenti moritur ut multiplicius colligatur. Si non moritur solum manet.
Qui cum domi essent interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
marg.| QUID  IN  VIA etc. HIERONYMUS. In via tractabant de principatu similis tractatio loco. Principatus enim vi ingreditur, sic deseritur et dum tenetur labitur, et incertum in qua mansione, id est in qua die finiatur. Unde dicit:   Qui vult esse primus etc.
marg.| BEDA. Hinc exorta videtur disputatio, quia viderant Petrum et Iacobum et Ioannem seorsum ductos in montem et aliquod secretum ibi esse creditum eis sed et Petro sicut Mattheus dicit claves regni celorum promissas et Ecclesiam super Petram fidei a qua ipse nomen acceperit edificandamw. Putabant ergo vel illos tres ceteris vel omnibus Petrum esse prelatum.
w Mt. 16, 18-19: « Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam, et porte inferi non prevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni celorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in celis ».
Numérotation du verset Mc. 9,33 
At42 illi tacebant
42 At Brescianus ΩJL ΩS Rusch Weber ] Et Li447 Li447@
interl.| pro verecundia
siquidem
interl.| quia
inter se in via 43 disputaverant quis eorum maior esset44.
43 inter se - in via Li447 Li447@JL ΩS Weber ] inv. Rusch
44 eorum maior esset ΩS Rusch ] esset illorum maior Brescianus Li447 Li447@JL Weber
Numérotation du verset Mc. 9,34 
Et residens vocavit duodecim
marg.| ET  RESIDENS etc. Illi euntes disputabant de principatu, et ipse sedens docet humilitatem. Principes enim laborant humiles quiescunt.
marg.| Desiderium glorie vult humilitate sanare et primo simplici monet imperio mox innocentie puerilis exemplo.
et ait illis: Si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium45 minister.
45 omnium... omnium BrescianusL ] quasi omnium novissimus et ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,35 
Et accipiens puerum statuit eum in medio eorum. Quem cum complexus esset
marg.| COMPLEXUS. Significat humiles dignos esse suo complexu qui iure possunt gloriari et dicerex: «Leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me».
x Ct. 2, 6.
ait illis:
Numérotation du verset Mc. 9,36 
Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo
interl.| quasi forma virtutis servent propter me rationis auxilio quam parvuli etatis beneficio
marg.| QUISQUIS  UNUM  EX. Vel simpliciter pauperes Christi ab his qui velint esse maiores, pro eius honore ostendit esse recipiendos. Vel ipsos malitia parvulos esse suadet ut tamquam parvuli simplices sint.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 977va ; facsim., p. 114a} ET  QUICUMQUE  ME  SUSCEPERIT. Quia in   pueris se recipi docebat, ut caput in membris, ne putaretur hoc solum esse quod videbatur, adiunxit:   et quicumque me susceperit etc.
et quicumque me susceperit non me solum46 suscipit
46 solum suscipit Li447 Li447@ ΩS] suscepit Rusch , suscipit ΩJL Rusch Clementina Weber
interl.| solum
sed eum
interl.| suscipit
qui me misit47.
47 me misit Li447 Li447@ ΩL ΩS Rusch Weber] inv. Clementina
interl.| quia inter eum et me nihil distat
Numérotation du verset Mc. 9,37 
Respondit illi Ioannes
marg.| RESPONDIT  ILLI  IOANNES. Quia dixeraty: «Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit me recepit», intelligit Ioannes quod in nomine eius eos non recipiant qui non sincere ambulant. Unde ait:   Magister vidimus quemdam etc., quasi: hic in nomine tuo non debet suscipi.
y Mt. 9, 36.
dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem demonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum.
marg.| ET  PROHIBUIMUS  EUM. Putavit eum excludendum a beneficio qui non utitur officio, sed docetur neminem a bono quod ex parte habet arcendum sed ad hoc potius quod non habet provocandum unde: N  olite prohibere eum etc.
Numérotation du verset Mc. 9,38 
Iesus autem48 ait: Nolite prohibere eum.
48 autem ΩLJ ΩS Li447@ Rusch Clementina Weber] om. Li447
marg.| NOLITE  PROHIBERE  EUM. BEDA. Hinc Apostolus: ‘ Sed sive occasione sive veritate Christus annuntietur et in hoc gaudeo semper et gaudebo'z. Tales quamvis signa faciant et ob aliorum salutem censeantur esse non prohibendi non tamen eis secura conscientia. Immo cum dixerintaa: «In nomine tuo prophetavimus et demonia eiecimus» etc. dicetur eis «Quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem»ab. Itaque hereticis et schismaticis et malis catholicis non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt, non contra sed divisionem paci veritatique contrariam qua adversum nos sunt et Dominum non sequuntur nobiscum detestari et prohibere debemus.
z Phil. 1, 18: « Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo ».
aa Mt. 7, 22.
ab Mt. 7, 23.
Nemo est enim49 qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me.
49 est enim ΩL Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber] inv. ΩJ, est ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,39 
Qui enim non est adversum50 vos pro vobis est.
50 adversum ΩJL Li447 ΩS Rusch Weber ] adversus Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,40 
Quisquis enim
interl.| quasi dico: quisquis unum ex huiusmodi   potum etc. Sed ne paupertatis excusationem pretendatis:   Quisquis enim
potum dederit vobis calicem aque frigide51
51 frigide Li447 Li447@ ΩS Rusch ] om. Cor1 ΩJL Clementina Weber
interl.| levissimo precepto excusationem diluit
marg.| FRIGIDE etc. Ne paupertate et penuria lignorum aliquis se excuset. Similiter dicit apostolus ad Galatasac: «Communicet autem is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis». Et ne quis se paupertate excuset aitad: «Nolite errare, Deus non irridetur. Que enim seminaverit homo hec et metet».
ac Gal. 6, 6.
ad Gal. 6, 7.
in nomine meo quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Numérotation du verset Mc. 9,41 
Et quisquis scandalizaverit
marg.| ET  QUISQUIS  SCANDALIZAVERIT. Quanquam hoc generale sit, potest tamen secundum consequentiam sermonis contra apostolos dici qui de primatu disputabant et eos quos ad fidem vocabant exemplo suo perdere poterant.
marg.| BEDA. Nota quod in bono opere nostro aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando pro nihilo habendum inquantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem pro veritate scandalum sumitur, utilius nasci permittitur quam veritas relinquatur.
unum ex his pusillis
interl.| magni nullo modo moventur, pusilli occasiones querunt
credentibus in me52, bonum est ei magis si53 circumdaretur mola asinaria collo54 eius et in mare55 mitteretur.
52 scandalizaverit unum... me] unum de pusillis hiis credentibus in me scandalizaverit ΩS
53 si ΩL] ut ΩS
54 collo CorS2 ΩJ L Rusch Weber ] in praem. CorS2 (al.) ΩS
55 mare ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber] mari ΩS
marg.| MOLA  ASINARIA. HIERONYMUS. Secundum morem provincie, hec enim pena maiorum criminum erat. Et revera est melius innoxium pena atrocissima temporali tantum finire vitam corpoream quam ledendo fratrem mortem anime mereri perpetuam.
marg.| Per molam asinariam secularis vite circuitus et labor, per profundum maris extrema damnatio. Melius est ut solus pereat sub habitu exteriori, non simulando se bonum quam simulando se bonum corrumpere alios. Levius ergo est si sub exteriori habitu ad mortem terrena acta constringant, quam si sacra officia culpam ceteris imitabilem demonstrent, quia si solus caderet {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 977vb ; facsim., p. 114b} tolerabilior utcumque eum inferni pena cruciaret.
Numérotation du verset Mc. 9,42 
Et si scandalizaverit te manus tua abscide illam.
marg.| ET  SI  SCANDALIZAVERIT etc. Quia supra docuit, ne scandalizemus eos qui credunt in eum admonet quantum debemus eos cavere qui scandalizant. Scandalon grece offendiculum vel ruina, vel impactio pedis, vel ut alii scrupulus. Ille ergo scandalizat fratrem qui ei dicto vel facto occasionem ruine prebet.
marg.| MANUS  TUA etc. Amicus cuius opere et consilio indigemus quotidie. Sed si hic ledere in causa anime voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere volumus simul cum illo pereamus.
interl.| quia
tibi debilem introire in vitam
interl.| sine cupitu principatu
quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem,
interl.| inferni penas enumerat ut exterreat
marg.| QUAM  DUAS  MANUS. HIERONYMUS. Due manus principatus humilitas et superbia. Abscide superbiam, tene humilem principatum.
Numérotation du verset Mc. 9,43 
ubi vermis eorum
interl.| putredo gehenne
marg.| UBI  VERMIS etc. BEDA. Fetor vermium de corruptione carnis et sanguinis. Ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo vermis esse nequeat. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis cui condimentum continentie non resistit, penam luxurioris generat eternam. Debemus ergo corpus continentie sale, et mentem condimento sapiente ab erroris et vitiorum labe castigare.
non moritur
interl.| conscientia sera, scilicet dolor interius accusans eos
et ignis non extinguitur.
marg.| HIERONYMUS. Pena exterius sevius inconsumpta. Unde prophetaae: ‘Ambulate in lumine ignis vestri, in flammis quas succendistis vobis’.
ae Cf. Is. 50, 11: « Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis: ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis ; de manu mea factum est hoc vobis: in doloribus dormietis ».
Numérotation du verset Mc. 9,44 
Et si pes tuus te scandalizat56
56 te scandalizat ΩLL Li447@ Rusch Clementina Weber] inv. ΩS
interl.| amicus necessarius cuius tibi quotidianis usibus sevit discursus
amputa57 illum.
57 amputa ΩL] te praem.J* (rubr. cancel. et exp.)
interl.| cum corrigere nequeas amputa a societate tua
interl.| quia
Bonum est tibi claudum introire in vitam eternam58 quam duos pedes habentem59 mitti in gehennam ignis inextinguibilis60,
58 claudum introire in v. e. Li447@L ΩS Clementina ] claudum in vitam eternam introire Rusch Weber ; introire claudum in v. e. ΩJ
59 habentem ΩL] habentes Li447@ *
60 ignis inextinguibilis ΩL ΩS Rusch Weber ] in ignem inextinguibilem Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,45 
ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur.
Numérotation du verset Mc. 9,46 
Quod
interl.| in oculo nostri carnaliter amici, spiritualiter adversarii significantur. B
B ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
si oculus tuus
interl.| qui tibi providetC
C ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
scandalizat te
marg.| +Scandalon grece offendiculum vel ruina vel impactio pedis vel ut alii scrupulus. Ille ergo scandalizat fratrem qui ei dicto vel facto occasionem ruine prebet. D
D ¶Codd. : Cas239 (238r) ; om. Rusch
eiice eum61.
61 eum ΩJL ΩS Rusch Weber ] illum Li447@
interl.| quiaE
E ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
Bonum est62 tibi luscum63 introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
62 est ΩL] om. Cas239
63 tibi luscum ΩJL Li447@ Rusch Weber ] lusco tibi ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,47 
ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur.
marg.| OMNIS  ENIM  IGNE etc. Quia tertio mentionem fecit ignis et vermis ostendit quomodo utrumque valeamus vitare64. F
F ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
64 vitare] + omnis enim Cas239
Numérotation du verset Mc. 9,48 
Omnis enim igne
interl.| gratia Spiritus sancti vel tribulationeG
G ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
marg.| OMNIS  ENIM  IGNE. Mire dictum est. Quod enim sale salitur, vermis putredinem arcet. Quod vero igne, id est in igne asperso sale carnem quoque consumit. Hec secundum legem in hostiis fiebant que in altari cremabantur, ubi in omni victima et sacrificio sal offerri preceptum est. Sal 'dulcedo sapientie', ignis ' sancti Spiritus gratia'. Omnis enim igne salietur, quia omnis electus sapientia conditur, ut digna victima Dei efficiatur altaribus. Unde bene addit: Et omnis victima sale salietur. Ille enim vere Domini victima est qui corpus et animam a vitiis emudando per amorem Spiritus sancti Deo consecrat. Nec solum sale aspergitur, sed igne consumitur, quando non peccati tantum contagio pellitur, sed etiam presentis vite delecratio tollitur et future vite conversatio tota mente suspiratur. Undeaf: «Nostra conversatio in celis est» etag: «Obsecro per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam sanctam» etc.
af Phil. 3, 20.
ag Rm. 12, 1.
marg.| Aliter. Altare Dei 'cor bonorum', hostie et sacrificia 'bona opera fidelium'. In omnibus sacrificiis sal, quia nullum opus bonum sine sapientia. Ignis sacrificia in altari consumit de quo: «Ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igne»ah. Vel ignis 'tribulationes'. Respicit hoc ad superiora, ubi scandalizantia membra evelli precepta sunt, quia hoc est igne saliri et temptationibus exerceri ob Christi amorem dilectos et proximos nobis abnegare.
ah Mt. 3, 11.
salietur.
interl.| asperto sale sicut in hostiis fiebatH
H ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
Et omnis victima
interl.| humanum genusI
I ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
marg.| OMNIS  VICTIMA. HIERONYMUS. Victima genus humanum quod hic sapientie sale vel65 ratione salitur dum corruptio sanguinis custodia putredinis et mater vermium hic consumitur et post purgatorio igne examinabitur. J
J ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
65 sale vel] om. Cas239
66 sale ΩS Rusch ] om. Li447 Li447@ ΩJL Weber
67 victima sale – salietur] inv. ΩS
interl.| purgatorio igneK
K ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
interl.| sapientiaL
L ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
Numérotation du verset Mc. 9,49 
Bonum est sal.
interl.| HIERONYMUS. 68 Bonum est verbum Dei audire, sale sapientie cor condire, immo cum apostolis   sal esse, id est aliis sapientiam ministrare. M
M ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
68 Hieronymus] om. Cas239
Quod si sal insulsum fuerit69
69 insulsum fuerit ΩJL Li447 Li447@ ΩS Weber ] inv. Rusch
interl.| HIERONYMUS. Sal insulsum est70 qui amat principatum, qui increpare non audet nec confiteri, ne de synagoga eiciatur, diligens gloriam hominis, magis quam DeiN
N ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
70 Sal insulsum est] id est sal Cas239
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 978ra ; facsim., p. 115a} QUOD SI SAL , id est si quis semel condimentis veritatis refectus ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigitur qui eam quam gustavit sapientiam, vel adversis territus, vel prosperis illectus respuit? Undeai: «Quis medebitur incantatori a serpente percusso?» In hoc Iudam et socios eius significare creditur qui philargyria corruptus, et apostolatum perdere, et Dominum tradere non dubitavit. Quia autem sunt multi quos dum maior scientia erigit, ab aliorum societate disiungit et quo plus sapiunt, eo plus71 a concordie virtute desipiunt subiungit:   Habete in vobis sal et habete pacem 72   inter vos .O aj
ai Sir. 12, 13.
aj ¶Fons : Beda Venerabilis, In Mc., lib. 3, c. 39, CCSL 120, 580 sqq.: «At si quis semel condimento ueritatis refectus ad apostasiam redierit, quo alio doctore corrigitur qui eam quam ipse gustauit sapientiae dulcedinem uel aduersis saeculi perterritus uel allectus prosperis respuit? cui apte congruit illud uiri sapientis: quis medebitur incantatori a serpente percusso? hac sane sententia specialiter iudae scariothis socios ipsum que designari non immerito creditur qui filargiria corruptus et gradum apostolatus prodere et dominum tradere non dubitauit. Verum quia sunt non nulli quos dum maior scientia erigit a ceterorum societate disiungit et quasi quo plus sapiunt eo a concordiae uirtute desipiscunt recte subiungitur: habete in uobis sal et pacem habete inter uos ».
O ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
71 plus] om. Cas239
72 habete pacem] inv. Cas239
in quo illud condietis? Habete in vobis sal73
73 sal CorS2 (al.) ΩL² Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] salem CorS2 Cas239J L* (rubr. corr.)
interl.| iustitiamP
P ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
interl.| HIERONYMUS. Sal correctionis74 amor proximi temperet et dilectionem sal iustitie condiat. Q
Q ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
74 correctionis] correptionis Cas239
et pacem
interl.| dilectionemR
R ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
marg.| HABETE  IN  VOBIS  SAL  ET etc. BEDA. Habere75 sal sine pace non virtutis est donum sed damnationis argumentum. Quo enim quisque melius sapit eo deterius delinquit. S
S ¶Codd. : Cas239 (238r) Rusch
75 in vobis... Habere] om. Cas239
habete inter vos.
interl.| qui sapienter loquitur magno opere metuat, ne eius eloquio unitas rumpaturT
T ¶Codd. : Cas239 (238v) Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mc. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=56&chapitre=56_9)

Notes :