Capitulum 12

Numérotation du verset Mc. 12,1 

Et cepit illis in parabolis1 loqui. Vineam
1 parabolis Cor1 ] parabolice Cor1 ( vel ) S
pastinavit
homo
et circumdedit2 sepem
2 circumdedit ΩSL Rusch Weber ] + ei Li447@
et fodit lacum
et edificavit turrim3
3 turrim ] turrem ΩJ L ΩS
et locavit eam agricolis
et peregre profectus est.
Numérotation du verset Mc. 12,2 

Et misit ad agricolas in tempore
servum
ut ab agricolis acciperet4 de fructu vinee.
4 ab agricolis – acciperet] inv. ΩS
Numérotation du verset Mc. 12,3 

Qui apprehensum eum ceciderunt et dimiserunt5 vacuum.
5 dimiserunt] + eum ΩS
Numérotation du verset Mc. 12,4 

Et iterum misit ad illos alium servum6 et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt.
6 ad illos - alium servum ΩJL Li447 Li447@ ΩS Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mc. 12,5 

Et rursum alium misit et7 illum occiderunt. Et plures alios quosdam cedentes, alios vero occidentes.
7 et ΩJ ΩL Li447 ΩS Rusch Weber ] ad Li447@
Numérotation du verset Mc. 12,6 

Adhuc ergo8 unum habens9 filium carissimum
8 ergo CorS2LL Li447 ΩS Weber ] om. Li447@ , vero Rusch |
9 unum habens ΩS Rusch Weber ] inv. Wordsworth (D) L |
et illum misit ad eos10 novissimum dicens:
10 eos] illos ΩS
Quia verebuntur11 filium meum.
11 verebuntur CorS2 Li447 ΩS Rusch ] forte praem. Li447@ ΩS, reverebuntur ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 12,7 

Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est12 heres.13 Venite14, occidamus eum et nostra erit hereditas.
12 est Li447 ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber] om. Li447@ |
13 Hic est heres ΩS Rusch Weber ] om. |
14 Venite ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] + et ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 12,8 

Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt15
15 eiecerunt CorS2 ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] + eum CorS2 ( alia correctione apponunt EUM ) ΩJ
extra vineam16.
16 occiderunt et eiecerunt – extra vineam ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩS
Numérotation du verset Mc. 12,9 

Quid ergo17 faciet dominus vinee? Veniet et perdet colonos18 et dabit vineam aliis.
17 ergo] igitur ΩS |
18 colonos ΩL ΩS Rusch Weber ] colones Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 12,10 

Nec Scripturama hanc legistis:
0 Ps. 117, 22-23.
Lapidem
quem reprobaverunt edificantes
hic factus est in caput anguli.
Numérotation du verset Mc. 12,11 

A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris?
Numérotation du verset Mc. 12,12 

Et querebant19 eum tenere
19 querebant ΩJ ΩL Li447@ ΩS Weber ] querentes Rusch
et timuerunt turbam.
Cognoverunt enim quoniam ad eos20
20 eos ΩJ ΩL Li447@ ΩS Weber ] illos Rusch (hapax )
parabolam hanc21 dixerit22.
21 parabolam hanc ΩS] inv. Sarum |
22 direxit ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] dixisset Sarum Wordsworth (K V Z² ) Cor2 (moderni) |
Et relicto eo23 abierunt.
23 eo ΩJ ΩL Li447@ ΩS Ed1455 Weber ] illo Rusch
Numérotation du verset Mc. 12,13 

Et mittunt ad eum quosdam ex Phariseis et Herodianis
ut eum caperent in verbo.
Numérotation du verset Mc. 12,14 

Qui venientes dicunt ei:
Magister, scimus quia verax es
et non curas quemquam nec24 enim vides in25 faciem hominum sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum26
24 nec] neque ΩS |
25 in ΩJ ΩL Li447 ΩS Rusch Weber Rusch Weber] om. Li447@ |
26 dari tributum ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] inv. Wordsworth (B To22) Li447 Li447@ |
Cesari an non dabimus?
Numérotation du verset Mc. 12,15 

Qui sciens versutiam27 eorum28
27 versutiam ΩL ΩL Li447@ ΩS Weber ] versutias ΩJ Rusch |
28 eorum ΩJ ΩS Rusch Weber ] illorum Li447 Li447@ |
ait illis: Quid me temptatis? Afferte mihi denarium ut videam.
Numérotation du verset Mc. 12,16 

At illi obtulerunt ei29. Et ait illis: Cuius est imago hec et inscriptio? Dicunt ei30: Cesaris.
29 obtulerunt ei Wordsworth (L) ΩS Rusch ] attulerunt Amiatinus Wordworth (G H M T: Bentley Y P9389) Θ Li447 Li447@ Weber , attulerunt ei Cava Kells Wordsworth (B D I K O P9389marg. R To22 V X Z) Weber (Z P D) Φ ΩJ ΩL Clementina |
30 ei Cava Weber (M) Li447 ΩS Rusch Clementina ] illi ΩJ ΩL Li447@ Weber |
Numérotation du verset Mc. 12,17 

Respondens autem Iesus ait31 illis: Reddite ergo32 que sunt Cesaris
31 ait ΩL ΩS Rusch ] dixit ΩJ Li447 Li447@ Weber |
32 ergo Li447@ ΩS Rusch ] igitur ΩJ ΩL Li447 Weber |
Cesari,
et que sunt Dei
Deo.
Et mirabantur33
33 mirabantur ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] + omnes ΩS ( hapax)
super eo.
Numérotation du verset Mc. 12,18 

Et venerunt34 ad eum Sadducei qui dicunt35 resurrectionem non esse.
34 venerunt] veniunt ΩS |
35 dicunt ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] credunt Li447 Li447@ |
Et interrogabant eum dicentes:
Numérotation du verset Mc. 12,19 

Magister, Moysesb scripsit nobis36 ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit37, accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet38 semen fratri suo.
0 Cf. Dt. 25, 5.
36 scripsit nobis ΩJ ΩS Rusch ] inv. ΩL Li447@ Weber  . |
37 filios - non reliquerit ΩJ (relinquerint) ΩL ΩS Rusch Weber ] inv. Li447@ |
38 resuscitet Li447@ ΩS Rusch Weber ] suscitet ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 12,20 

Septem ergo fratres fuerunt39.
39 fuerunt Kells ΩJ ΩS ] erant Cor3 (al.) ΩL Li447@ Rusch Weber
Et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine.
Numérotation du verset Mc. 12,21 

Et secundus accepit eam et
mortuus est. Et40 nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
40 Et ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 12,22 

Et41 acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta42 est et mulier.
41 Et Rusch Weber etc. ] om. Amiatinus Weber (N M D) |
42 defuncta ΩJ ΩL Rusch Weber ] mortua Li447@ ΩS |
Numérotation du verset Mc. 12,23 

In resurrectione ergo, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem43.
43 uxorem ΩJ ΩS Clementina Weber ] om. ΩL Li447@ Rusch
Numérotation du verset Mc. 12,24 

Et respondens Iesus ait illis: Nonne44 ideo erratis
44 nonne Cava Kells Wordsworth (B D H² Θ I J K L To22 O T V X Z) Sarum Weber (Z P) Φ ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina ] non Amiatinus Wordsworth (P9389 G H M R Y) Sarum Weber
nescientes45 Scripturas neque
45 nescientes Kells Wordsworth (L) Sarum ΩJ ΩS] non scientes ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
virtutem Dei?
Numérotation du verset Mc. 12,25 

Cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur
sed erunt46 sicut47 angeli Dei48 in celis.
46 erunt CorS2 ΩJ ΩS] sunt CorS2 (al.) ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
47 sicut ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber ] quasi ΩS |
48 Dei Li447 Li447@ ΩS Rusch ] om. ΩL ΩJ Weber |
Numérotation du verset Mc. 12,26 

De mortuis autem quod resurgant49 non legistis in libro Moysic super rubum
0 Cf. Ex. 3, 6.
49 resurgant ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber ] resurgunt Wordsworth P9389² ΩS
quomodo illi dixerit50 Deus inquiens51: Ego sum Deus Abraham et52 Deus Isaac et Deus Iacob?
50 illi dixerit ΩS Rusch ] inv. ΩL Li447@ Weber , dixerit ei ΩJ, dix. ei Li447 |
51 inquiens ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] dicens ΩS |
52 et ΩL Li447@ ΩS Rusch Weber] om. Li447 ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 12,27 

Non est Deus53 mortuorum sed vivorum54.
53 non est - Deus Cor1 ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Weber  ] inv. Rusch |
54 vivorum Cor1 Li447 Li447@ Rusch Weber ] Deus viventium Kells ΩS |
Vos ergo multum erratis.
Numérotation du verset Mc. 12,28 

Et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis55 responderit56 interrogavit eum57
55 bene illis] inv. ΩS |
56 responderit ΩJ ΩL Rusch Weber ] respondit Li447@ |
57 eum ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber ] Iesum Rusch (hapax) |
quod primum esset omnium58 mandatum.
58 primum esset ΩS Rusch ] inv. ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber | primum... mandatum] omnium esset primum mandatum ΩS
Numérotation du verset Mc. 12,29 

Iesus autem59 respondit ei60: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israel61, Dominus Deus tuus62, Deus unus est.
59 Iesus autem Cas239 ΩJ ΩL Li447@ Rusch (glossa ) Weber ] om. ΩS Rusch |
60 ei] + Iesus ΩS |
61 Israel] + quia ΩJ* ( rubr. cancel. ) |
62 tuus Weber (G) Φ ΩJ Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina ] noster Cas239 ΩL Weber |
Numérotation du verset Mc. 12,30 

Et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
Numérotation du verset Mc. 12,31 

Secundum autem simile est illi63: Diliges proximum tuum tamquam64 teipsum. Maius horum aliud mandatum non est.
63 est illi Cas239 CorS2 CorS2 ΩJ ΩL Rusch Weber ] est huic Wordsworth (P9389 marg inv. ) Li447 Li447@ ΩS , CorS2 (al. correctione delent ILLI et ponunt HUIC , al. econtra) |
64 tamquam ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] sicut ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 12,32 

Et ait illi scriba: Bene, magister, in veritate dixisti quia unus est Deus65 et non est alius preter eum66.
65 Deus Kells Wordsworth (P9389marg G To22 O R T V) Weber (P G) Cas239 ΩJ Sarum (Deus unus est) Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina ] om. ΩL Weber |
66 eum] ipsum ΩS |
Numérotation du verset Mc. 12,33 

Et ut diligatur ex toto corde67 et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam seipsum, maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis.
67 corde] + et ex tota mente Sarum ΩS
Numérotation du verset Mc. 12,34 

Iesus autem68 videns quod69 sapienter respondisset dixit70 illi: Non longe es71 a regno Dei.
68 autem Cas239 ΩJ ΩL Li447 Li447@ ] om. ΩS |
69 quod ΩL ΩS] quoniam Cas239 |
70 dixit Cas239 ΩJ ΩL Li447 Li447@ ] ait ΩS |
71 longe es Li447@ ΩS Rusch ] inv. Cas239 ΩJ ΩL Li447 Weber |
Et nemo iam audebat eum interrogare.
Numérotation du verset Mc. 12,35 

Et respondens Iesus dicebat docens in templo:
Quomodo dicunt scribe72
72 dicunt scribe ΩL] inv. Cas239 , ergo praem. ΩS
Christum esse filium David73?
73 esse filium David ΩJ ΩS Rusch ] Filium David esse Li447 Li447@ , Filium esse David Cas239 ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 12,36 

Ipse enim Davidd dicit74 in Spiritu sancto:
0 Ps. 109, 1.
74 Ipse enim David dicit ΩJ ΩL (ergo) Rusch Clementina Weber ] Ipse enim dicebat Li447 Li447@, Cui ipse David dicebat ΩS
Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Numérotation du verset Mc. 12,37 

Ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius?
Et multa turba eum libenter audivit75.
75 eum libenter audivit ΩJ ΩL Rusch Weber ] eum libenter audiebat ΩS, libenter eum audiebat Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 12,38 

Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis,
qui volunt
in stolis ambulare
et salutari in foro
Numérotation du verset Mc. 12,39 

et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus76 in cenis
76 discubitus Sarum plerique codd. edd.] recubitus ΩS (hapax)
Numérotation du verset Mc. 12,40 

qui devorant domos viduarum
sub obtentu
prolixe orationis. Hi accipient prolixius iudicium.
Numérotation du verset Mc. 12,41 

Et sedens Iesus contra gazophylacium
aspiciebat quomodo
turba iactaret aes in gazophylacium et multi divites77 iactabant multa.
77 multi divites Cas239 ΩL Li447 ΩS Rusch Weber ] inv. Li447@
Numérotation du verset Mc. 12,42 

Cum venisset autem78 una vidua79
78 venisset autem CorS2 ] inv. ΩS |
79 una vidua Cas239 ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] vidua una Clementina |
pauper80
80 pauper plerique codd. edd. ] paupercula Cas239 Kells Wordsworth (D Θ L)
misit duo minuta
quod est quadrans 81
81 cum venisset... quadrans] CorS2 (lege Papias pro istis: Minutum quadrans <id est unus numus> [ed. 1496, p. 206])
Numérotation du verset Mc. 12,43 

et convocans discipulos suos82 ait illis: Amen dico vobis quoniam vidua hec pauper plus omnibus misit
82 discipulos suos] discipulis suis ΩS
qui miserunt in gazophylacium83.
83 gazophylacium Li447@ ΩS Rusch Weber ] gazofilatio ΩJ
Numérotation du verset Mc. 12,44 

Omnes enim ex eo quod abundabat84 miserunt,
84 illis ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber ] om. Rusch
hec vero de penuria sua omnia que habuit misit totum victum suum.

Capitulum 12

Numérotation du verset Mc. 12,1 
Et cepit illis in parabolis1 loqui. Vineam
1 parabolis Cor1 ] parabolice Cor1 ( vel ) S
interl.| Domum Israel plantavit
pastinavit
marg.| + pastinavit : plantavit, coluit, fodit.A a
a Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A
A ¶Codd. : Lux94 P345 CCCM189A ; om. Rusch | coluit] om. CCCM189A (43.20) | fodit Lux94 P345] om. CCCM189A (58.14 ; 43.20 ; 45.16 ; 55.16)
homo
interl.| Deus pater humano affecto
et circumdedit2 sepem
2 circumdedit ΩSL Rusch Weber ] + ei Li447@
interl.| custodiam angelorum vel murum urbis
et fodit lacum
interl.| legem
marg.| LACUM. Sive torcular aut altare, aut illa torcularia quorum titulo quidam psalmi prenotantur.
et edificavit turrim3
3 turrim Ed1455 ] turrem ΩJ L ΩS
interl.| templum
interl.| sacerdotibus
marg.| operariis conductis hora tertia et sexta et nona
et peregre profectus est.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 981ra ; facsim., p. 121a} PEREGRE  PROFECTUS. Dans liberum arbitrium operandi non mutatione loci, quia ubique Deus et omnia complet.
Numérotation du verset Mc. 12,2 
Et misit ad agricolas in tempore
interl.| non in provectu fructus, quia nullus erat
servum
interl.| prophetas
marg.| SERVUUM. Primo missus est Moyses qui fructum legis quam dederat a cultoribus inquirebat, sed cesum dimiserunt et vacuum, unde: «Irritaverunt Moysen in castris et Aaron sanctum Domini»b ; «Et vexatus est Moyses propter eos» etc.c
b Ps. 105, 16.
c Ps. 105, 32.
ut ab agricolis acciperet4 de fructu vinee.
4 ab agricolis – acciperet] inv. ΩS
interl.| fructus vinee obedientia
Numérotation du verset Mc. 12,3 
Qui apprehensum eum ceciderunt et dimiserunt5 vacuum.
5 dimiserunt] + eum ΩS
interl.| alii prophete cesi, alii vulnerati, alii occisi
Numérotation du verset Mc. 12,4 
Et iterum misit ad illos alium servum6 et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt.
6 ad illos - alium servum ΩJL Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Weber ] inv. Rusch
marg.| ET  ITERUM  MISIT  ALIUM  SERVUM. David et alios psalmistas qui missi sunt post Moysen ut cultores vinee ad exercitium boni operis excitarent. Sed ipsum quoque David qui caput psalmodie et fons in Spiritu Sancto claruerat abiecerunt dicentes: «Que nobis pars in David? aut que hereditas in filio Isai?»d.
d 3Rg. (1Rg.) 12, 16.
Numérotation du verset Mc. 12,5 
Et rursum alium misit et7 illum occiderunt. Et plures alios quosdam cedentes, alios vero occidentes.
7 et ΩJ ΩL Li447 ΩS Ed1455 Rusch Weber ] ad Li447@
marg.| ET  RURSUM  ALIUM. Prophetarum chorum cum suis sociis qui suis attestationibus populum convenerunt et mala huic vinee ventura predixerunt.
marg.| ET  RURSUM  ALIUM  MISIT etc. His tribus servorum gradibus omnes doctores qui sub lege et prophetis fuerant intelligimus. Unde alibie: «Necesse est impleri omnia que scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me».
e Lc. 24, 44
Numérotation du verset Mc. 12,6 
Adhuc ergo8 unum habens9 filium carissimum
8 ergo CorS2LL Li447 ΩS Ed1455 Weber ] om. Li447@ , vero Rusch
9 unum habens ΩS Ed1455 Rusch Weber ] inv. Wordsworth (D) L
interl.| Christum unigenitum
et illum misit ad eos10 novissimum dicens:
10 eos] illos ΩS
interl.| per ironiam
Quia verebuntur11 filium meum.
11 verebuntur CorS2 Li447 ΩS Rusch ] forte praem. Li447@ ΩS, reverebuntur ΩL Ed1455 Weber
marg.| QUIA  VEREBUNTUR. Non hoc ignorando dixit, quia omnia novit sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur.
marg.| BEDA. Interrogemus Arium et Eunomium ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat et quantum in nobis est dicitur esse mentitus. Quicquid pro Patre responderint, hoc intelligant pro Filio qui se dicit ignorare consummationis diem.
Numérotation du verset Mc. 12,7 
Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est12 heres.13 Venite14, occidamus eum et nostra erit hereditas.
12 est Li447 ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber] om. Li447@
13 Hic est heres ΩS Rusch Weber ] om. Ed1455
14 Venite ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] + et ΩJ
marg.| COLONI  AUTEM. BEDA. Probat Iudeorum principes non per ignorantiam Christum crucifixisse, quia intellexerunt eum esse de quo diciturf: «Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam» etc. Unde sibi consulentes dicebant: «Ecce mundus totus post eum abiit»g et: «Si dimittimus eum sic omnes credent in eum»h. Hereditas ergo filii Dei Ecclesia est de cunctis gentibus ei data quam sanguine acquisivit resurgendo possedit. Hanc mali coloni preripere moliebantur, cum eum crucifigentes fidem eius extinguere et suam iustitiam que ex lege est preferre nitebantur.
f Ps. 2, 8.
g Io. 12, 19.
h Io. 11, 48.
Numérotation du verset Mc. 12,8 
Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt15
15 eiecerunt CorS2 ΩL Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Rusch Weber ] + eum CorS2 ( alia correctione apponunt eum ) ΩJ
marg.| ET  EIECERUNT. BEDA. Notat pertinaciam eorum qui nec crucifixo ac resuscitato Domino ad predicationem apostolorum credere voluerunt, sed quasi vile cadaver proiecerunt, quia quantum in se erat a suis finibus excludentes gentibus suscipiendum dederunt.
extra vineam16.
16 occiderunt et eiecerunt – extra vineam ΩJ ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Weber ] inv. ΩS
interl.| id est plebem, dicentesi: «Quia Samaritanus es tu et demonium habes»
i Io. 8, 48.
Numérotation du verset Mc. 12,9 
Quid ergo17 faciet dominus vinee? Veniet et perdet colonos18 et dabit vineam aliis.
17 ergo] igitur ΩS
18 colonos ΩL ΩS Rusch Weber ] colones Li447@
marg.| VENIET  ET etc. BEDA. «Aufertur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructum eius»j. Hoc autem divinitus fuisse procuratum prophetico testimonio vel exemplo probat dicens: Nec Scripturam hanc legistis etc.
j Mt. 21, 43.
marg.| HIERONYMUS. Vinea datur aliis ab oriente et occidente et Austro et aquilone {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 981rb ; facsim., p. 121b} venientibus et recumbentibus cum Abraham, Isaac et Iacob in regno celorum.
marg.| BEDA. Moraliter. Cuicumque fidelium mysterium baptismi quod operando exerceat committitur quasi vinea quam excolat ei locatur. Mittitur servus unus, et alter, et tertius qui de fructu accipiant cum lex, psalmodia, prophetia quarum admonitionem ad bene agendum populus sequatur legitur. Sed missus servus contumeliis affectus vel cesus eicitur, cum sermo auditus vel contemnitur vel blasphematur. Missum heredem quantum in se est occidit qui et filium Dei conculcat, et spiritui gratie quo sanctificatus est contumeliam facit. Perdito malo cultore vinea datur alii, cum dono gratie quod superbus spernit, humilis ditatur. Manum mittere in Iesum timore turbe retinentur, cum quilibet solo nomine super eam quam non diligit ecclesiastice fidei et pacis unitatem, propter cohabitantium multitudinem aut erubescit aut timet impugnare. Cum autem tempus fuerit persequendo Ecclesiam quasi Dominum crucifigere et ostentatui habere gaudebit.
Numérotation du verset Mc. 12,10 
Nec Scripturam19 hanc legistis:
19 Ps. 117, 22-23.
interl.| quasi: quo alio modo implebitur hec Scriptura
Lapidem
interl.| Christum
quem reprobaverunt edificantes
interl.| magistri qui se et alios Deo dignam domum edificare debebant
hic factus est in caput anguli.
marg.| LAPIDEM  QUEM  REPROBAVERUNT. HIERONYMUS. Lapis reprobusk quem gessit angulus, coniungens in cena agnum cum pane, finiens vetus, novum inchoans Testamentum, hic prestat mira in oculis nostris.
k Ps. 117, 22.
Numérotation du verset Mc. 12,11 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 981rb ; facsim., p. 121b} A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris?
interl.| duo condens in semetipso, ex utroque populo unam civitatem et unum templum sibi edificans
Numérotation du verset Mc. 12,12 
Et querebant20 eum tenere
20 querebant ΩJ ΩL Li447@ ΩS Weber ] querentes Rusch
interl.| quasi mentium contra se in quo magis probent eum vera dixisse. Ipse enim est heres, illi mali coloni
et timuerunt turbam.
interl.| ad modicum timore retardanturl: «Quia nondum venerat hora eius»
l Io. 7, 30.
Cognoverunt enim quoniam ad eos21
21 eos ΩJ ΩL Li447@ ΩS Ed1455 Weber ] illos Rusch (hapax )
interl.| id est propter
parabolam hanc22 dixerit23.
22 parabolam hanc ΩS] inv. Sarum
23 direxit ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] dixisset Sarum Wordsworth (K V Z² ) Cor2 (moderni)
interl.| alias: direxit 24
24 <Non hab.> Edmaior. Edminor.
Et relicto eo25 abierunt.
25 eo ΩJ ΩL Li447@ ΩS Ed1455 Weber ] illo Rusch
Numérotation du verset Mc. 12,13 
Et mittunt ad eum quosdam ex Phariseis et Herodianis
interl.| militibus Herodis qui Hierosolymi erant illis diebus
ut eum caperent in verbo.
marg.| ET  MITTUNT  AD etc. BEDA. Turbam timebant atque quod per se non poterant, terrene potestatis manibus efficerere temptabant vel ut ipsi a morte eius viderentur immunes. Nuper enim iudea sub Augusto Cesare quando in toto orbe celebrata est descriptio, stipendiaria facta erat. Unde seditio magna. Alii dicebant: Romanis pro omnibus militantibus debere tributa persolvi. Pharisei non debere populum Dei qui decimas et que in lege precipiebantur solveret subiacere legibus humanis. Cuius seditionis fomes adeo invaluit, ut post resurrectionem Domini patriam et gentem et regnum et omnia perdere maluerint quam esse tributarii.
Numérotation du verset Mc. 12,14 
Qui venientes dicunt ei:
interl.| "mellitis sermonibus circumdant sicut apes, mel portantes in ore, aculeum in dorso".m
m ¶Fons : Hieronymus (pseudo), Expositio evangelii secundum Marcum, CCSL 82, p. 52.17-19: « Tunc interrogant eum mellitis uerbis. Et circumdant eum"sicut apes", mel portantes in ore, aculeum in tergo dicentes,"magister, scimus quoniam uerax es", et reliqua ».
Magister, scimus quia verax es
marg.| MAGISTER  SCIMUS. BEDA. Blanda et fraudulenta interrogatio ad hoc provocat respondentem, ut magis Deum quam Cesarem timeat et dicat non debere tributa solvi ut audientes Herodiani seditionis contra Romanos auctorem teneant.
et non curas quemquam nec26 enim vides in27 faciem hominum sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum28
26 nec] neque ΩS
27 in ΩJ ΩL Li447 ΩS Rusch Weber Rusch Weber] om. Li447@
28 dari tributum ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] inv. Wordsworth (B To22) Li447 Li447@
interl.| alias: censum
Cesari an non dabimus?
Numérotation du verset Mc. 12,15 
Qui sciens versutiam29 eorum30
29 versutiam ΩL ΩL Li447@ ΩS Ed1455 Weber ] versutias ΩJ Rusch
30 eorum ΩJ ΩS Rusch Weber ] illorum Li447 Li447@ Ed1455
marg.| QUI  SCIENS  VERSUTIAS. Qui putant interrogationem Salvatoris ignorationem esse non dispensationem ex hoc loco discant, quod potuit scire cuius imago esset. Sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat.
ait illis: Quid me temptatis? Afferte mihi denarium ut videam.
interl.| sapientia sapienter agit ut suis sermonibus capiantur
marg.| DENARIUM. Denarius genus nummi qui pro decem nummis computatur et habet imaginem Cesaris.
Numérotation du verset Mc. 12,16 
At illi obtulerunt ei31. Et ait illis: Cuius est imago hec et inscriptio? Dicunt ei32: Cesaris.
31 obtulerunt ei Wordsworth (L) ΩS Rusch ] attulerunt Amiatinus Wordworth (G H M T: Bentley Y P9389) Θ Li447 Li447@ Weber , attulerunt ei Cava Kells Wordsworth (B D I K O P9389marg. R To22 V X Z) Weber (Z P D) Φ ΩJ ΩL Ed1455 Clementina
32 ei Cava Weber (M) Li447 ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] illi ΩJ ΩL Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 12,17 
Respondens autem Iesus ait33 illis: Reddite ergo34 que sunt Cesaris
33 ait ΩL ΩS Rusch ] dixit ΩJ Li447 Li447@ Ed1455 Weber
34 ergo Li447@ ΩS Rusch ] igitur ΩJ ΩL Li447 Ed1455 Weber
interl.| quod necessitatis
Cesari,
interl.| nummum, tributum, pecuniam
marg.| REDDITE  QUE  SUNT  CESARIS  CESARI. Hoc ipse fecit pro se et pro Petro solvendo tributa.   Que sunt Dei Deo . Hoc quoque fecit patris implens voluntatem. Aliter.   Reddite que sunt Cesaris Cesari, impressionem sue imaginis.   Que sunt Dei Deo , animam lumine vultus eius illustratam. Unden: «Signatum est super nos lumen» etc.
n Ps. 4, 7.
et que sunt Dei
interl.| quod voluntatis
Deo.
interl.| vos et decimas primitias
Et mirabantur35
35 mirabantur ΩL Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Rusch Weber ] + omnes ΩS ( hapax)
interl.| quia insidiarum calliditate prevalere non poterant
super eo.
interl.| id est super sapientiam eius
Numérotation du verset Mc. 12,18 
Et venerunt36 ad eum Sadducei qui {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 981va ; facsim., p. 122a} dicunt37 resurrectionem non esse.
36 venerunt] veniunt ΩS
37 dicunt ΩJ ΩL ΩS Ed1455 Rusch Weber ] credunt Li447 Li447@
marg.| SADDUCEI etc. Due hereses erant in Iudeis: Phariseorum et Sadduceorum. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 981va ; facsim., p. 122a} Pharisei traditionum et observationum - quas illi ‘deuterosis’ vocant - iustitiam preferebant, unde et divisi vocantur a populo. Sadducei autem, id est iusti, et corporis et anime resurrectionem negabant.
marg.| BEDA. SADDUCEI etc. Qui resurrectionem corporum esse negant, vel non credunt animas iudicantes interire cum corporibus. Recte huiusmodi fabulam fingunt que deliramenti arguat eos qui asserunt resurrectionem corporum. Potuit autem et in gente eorum aliquando hoc accidere.
Et interrogabant eum dicentes:
Numérotation du verset Mc. 12,19 
Magister, Moyses38 scripsit nobis39 ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit40, accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet41 semen fratri suo.
38 Cf. Dt. 25, 5.
39 scripsit nobis ΩJ ΩS Rusch ] inv. ΩL Li447@ Ed1455 Weber  .
40 filios - non reliquerit ΩJ (relinquerint) ΩL ΩS Rusch Weber ] inv. Li447@
41 resuscitet Li447@ ΩS Rusch Weber ] suscitet ΩJ
Numérotation du verset Mc. 12,20 
Septem ergo fratres fuerunt42.
42 fuerunt Kells ΩJ ΩS ] erant Cor3 (al.) ΩL Li447@ Rusch Weber
marg.| SEPTEM  ERGO. BEDA. Turpitudinem fabule opponunt ut resurrectionem negent. Sed mystice septem fratres sine filiis defuncti omnibus reprobis congruunt qui per totam vitam (que septem diebus volvitur) a bono opere steriles sunt quibus viritim morientibus ad ultimum et ipsa mundana conversatio moritur, id est transit quasi uxor infecunda quam illi sine fructu boni operis exegerunt.
marg.| HIERONYMUS. Mulier sterilis, nec relinquens semen ex septem fratribus novissime moriens Synagogam significat relictam quasi mortuam a Spiritu septiformi, qui septem patriarchas implevit, qui non reliquerunt ei semen Abrahe quod Christus est. Licet enim Iudeis natus, tamen gentibus datus. Hec mulier mortua Christo, nulli de septem in resurrectione iungetur. Septenario enim perfectorum universitas significatur. Sicut versa vice per Isaiam dicituro: «Apprehendent septem mulieres virum unum». Septem sunt Ecclesie quas Dominus unus amat, arguit, castigat. Adorant enim una fide. He sunt septem sporte fragmentis panum plenep. Panes 'verba Spiritus sancti', sporte vero 'ecclesie'. Panes Iesus benedicens fregit, et discipuli eius diviserunt turbe, cum die septimo benedixit opera sua requiescens in eisq. Unde luce facta primo die qui est sapientie, et firmamento in secundo qui est intellectus, et arida tertio qui est consilii, et luminibus quarto que sunt virtutes, et volatilibus et piscibus quinto qui sunt scientie, animatis et anima vivente sexto id est homine ad imaginem Dei facto quod est pietatis, septimo die spiritu timoris Domini qui permanet sanctus in seculum seculi et replet orbem terrarum, sancta Ecclesia repletur non habens maculam neque rugamr. Ideoque Ecclesia septiformi, id est perfecto timore repletur, quia iustus vix salvabitur qui rogats: «Non intres in iudicium cum servo tuo Domine quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens». De his septem qualitatibus spiritus commemorat David: Quid negligentia nostra peperit, quid diligentia quesierit, quid divina providentia contulerit, quid inimici instigatio fraudaverit, quid oblivio lubrica subtraxerit, quid humana fragilitas intulerit, quid ignorantia improvida fefellerit. Hos omnes affectus in psalmis invenimus. Primus: «Concepit dolorem et peperit iniquitatem»t. Secundus: «Preveni in maturitate et clamavi»u. Tertius: «Incerta et occulta sapientie tue manifestati mihi»v. Quartus est: «Inimici mei animam meam circumdederunt»w. Quintus: «Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde»x. Sextus: «Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus»y. Septimus: «Delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris, Domine»z. Hos affectus, Spiritus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 981vb ; facsim., p. 122b} septiformis enervat vel eliminat et illuminat. Unde septem lucerne ab Austro ardentes et aquilonares tenebras in tabernaculo Domini illuminantes. Spiritus sapientie in pigro negligentiam repellit. Spiritus intellectus diligentiam rationabiliter querit. Spiritus concilii divinam providentiam prudenter invenit43. Spiritus virtutis instigationes fortiter retundit. Spiritus scientie oblevionem lubricam diu esse non sinit. Spiritus pietatis humanam fragilitatem clementer indulget. Spiritus timoris improvidam ignorantiam ardenter et bene decoquit et bene replet. Sapientia domum edificat. Intellectus gubernacula invenit. Consilium bona discreta facit. Virtus in patientia animam possidet. Scientia divitie fidei et salutis munera acquiruntur. Pietate prosperitas presentis vite et future consistit, timore humilitas conservatur et omne peccatum expellitur quia «initium sapientie timor Domini»aa.
o Is. 4, 1.
p Cf. Mt. 15, 37 ; Mc. 8, 20.
q Cf. Gn. 2, 3: « Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret » ; Ex. 31, 17: « Inter me et filios Israel, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus celum et terram, et in septimo ab opere cessavit ».
r Cf. Eph. 5, 26: « Ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vite, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata ».
s Ps. 143, 2.
t Ps. 7, 15.
u Ps. 118, 147.
v Ps. 50, 8.
w Ps. 16, 9.
x Ps. 30, 13.
y Ps. 37, 8.
z Ps. 24, 7.
aa Ps. 109, 10 ; Sir. 1, 16.
43 invenit] invinit cacogr. Weber
Et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine.
Numérotation du verset Mc. 12,21 
Et secundus accepit eam et
interl.| ipse
mortuus est. Et44 nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
44 Et ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 12,22 
Et45 acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta46 est et mulier.
45 Et Rusch Weber etc. ] om. Amiatinus Weber (N M D)
46 defuncta ΩJ ΩL Rusch Weber ] mortua Li447@ ΩS
interl.| mundane conversatio
Numérotation du verset Mc. 12,23 
In resurrectione ergo, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem47.
47 uxorem ΩJ ΩS Ed1455 Clementina Weber ] om. ΩL Li447@ Rusch
interl.| uxorem B
B ¶Codd. : Rusch , om. Cas239 (172)
Numérotation du verset Mc. 12,24 
Et respondens Iesus ait illis: Nonne48 ideo erratis
48 nonne Cava Kells Wordsworth (B D H² Θ I J K L To22 O T V X Z) Sarum Weber (Z P) Φ ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina ] non Amiatinus Wordsworth (P9389 G H M R Y) Sarum Weber
interl.| quia
nescientes49 Scripturas neque
49 nescientes Kells Wordsworth (L) Sarum ΩJ ΩS] non scientes ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
interl.| ideo
virtutem Dei?
interl.| Christum
Numérotation du verset Mc. 12,25 
Cum enim a mortuis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 981vb ; facsim., p. 122b} resurrexerint neque nubent neque nubentur
marg.| NEQUE  NUBENT  NEQUE  NUBENTUR etc. BEDA. Greco idiomati latina consuetudo non respondet. Nubere enim proprie mulieres dicuntur et viri ducere. Sed nos simpliciter dictum intelligamus:   Neque nubent viri,   neque nubentur mulieres.
sed erunt50 sicut51 angeli Dei52 in celis.
50 erunt CorS2 ΩJ ΩS] sunt CorS2 (al.) ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
51 sicut ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber ] quasi ΩS
52 Dei Li447 Li447@ ΩS Rusch ] om. ΩL ΩJ Weber
interl.| nemo ibi moritur, nemo nascitur, nec infans nec senex ibi
Numérotation du verset Mc. 12,26 
De mortuis autem quod resurgant53 non legistis in libro Moysi54 super rubum
53 resurgant ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber ] resurgunt Wordsworth P9389² ΩS
54 Cf. Ex. 3, 6.
interl.| soluta questione probat resurrectionem esse
marg.| DE  MORTUIS  AUTEM  QUOD  RESURGANT  NON  LEGISTIS  IN  LIBRO  MOYSI  SUPER  RUBUM etc. HIERONYMUS. In quo similitudo vestra in quo ignis ardebat sed non eius spinas consumebat, sic vos eloquium meum inflammat nec spinas sub maledicto germinatas absumit. Inquiens:   Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob , ter Deum nominando Trinitatem significat, Deum iterans unam substantiam. Vivunt autem qui vendicant portionem suam quam elegerant. Mortui vero sunt qui quod vendicaverunt perdiderunt.
marg.| BEDA. Cum multa apertiora testimonia de resurrectione posset proferre hoc tamen protulit quamvis ambiguum, quia Sadducei nec angelos nec spiritum, nec resurrectionem corporum confitentur et animarum interitum mentiuntur. Tantum quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Stultum ergo erat eorum testimonium proferre quorum auctoritatem nolebant recipere. Porro ad eternitatem animarum probandam ponit exemplum: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob . Et infert:   Deus non est mortuorum sed viventium , ut cum probaverit animas manere post mortem. Non enim poterat Deus esse eorum qui non subsisterent consequenter induceretur corporum resurrectio que cum animabus vel bona vel mala gesserunt.
quomodo illi dixerit55 Deus inquiens56: Ego sum Deus Abraham et57 Deus Isaac et Deus Iacob?
55 illi dixerit ΩS Rusch ] inv. ΩL Li447@ Ed1455 Weber , dixerit ei ΩJ, dix. ei Li447
56 inquiens ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] dicens ΩS
57 et ΩL Li447@ ΩS Rusch Weber] om. Li447 ΩJ
interl.| hic probat eternitatem animarum
Numérotation du verset Mc. 12,27 
Non est Deus58 mortuorum sed vivorum59.
58 non est - Deus Cor1 ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Ed1455 Weber  ] inv. Rusch
59 vivorum Cor1 Li447 Li447@ Rusch Weber ] Deus viventium Kells ΩS
interl.| hic resurrectionem corporum
Vos ergo multum erratis.
Numérotation du verset Mc. 12,28 
Et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis60 responderit61 interrogavit eum62
60 bene illis] inv. ΩS
61 responderit ΩJ ΩL Rusch Weber ] respondit Li447@
62 eum ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Weber ] Iesum Rusch (hapax)
marg.| INTERROGAVIT  IESUM. HIERONYMUS. Quid sibi vult hec questio cum hoc sciant omnes periti in lege? Sed diverse in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata. De his enim duobus uberibus super pectora sponse levatis alitur nostra infantia.
quod primum esset omnium63 mandatum.
63 primum esset ΩS Rusch ] inv. ΩJ ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Weber | primum... mandatum] omnium esset primum mandatum ΩS
interl.| cum in diversis libris diverse ordinentur
marg.| PRIMUM  OMNIUM etc. Maximum quod ante omnia debemus in corde, quasi unicum pietatis fundamentum locare hoc est scilicet cognitio atque confessio divine unitatis cum executione divine operationis que in diletione Dei et proximi perficitur hec est: «Fides que per dilectionem operatur»ab.
ab Gal. 5, 6.
Numérotation du verset Mc. 12,29 
interl.| Iesus autemC
Iesus autem64 respondit ei65: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israel66, Dominus Deus tuus67, Deus unus est.
64 Iesus autem Cas239 ΩJ ΩL Li447@ Ed1455 Rusch (glossa ) Weber ] om. ΩS Rusch
65 ei] + Iesus ΩS
66 Israel] + quia ΩJ* ( rubr. cancel. )
67 tuus Weber (G) Φ ΩJ Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] noster Cas239 ΩL Weber
interl.| dii gentium multi suntac
ac Cf. 1Cor. 8, 5-6: « Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum ».
Numérotation du verset Mc. 12,30 
Et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
interl.| id est maximum
Numérotation du verset Mc. 12,31 
Secundum autem simile est illi68: {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 982ra ; facsim., p. 123a} Diliges proximum tuum tamquam69 teipsum. Maius horum aliud mandatum non est.
68 est illi Cas239 CorS2 CorS2 ΩJ ΩL Ed1455 Rusch Weber ] est huic Wordsworth (P9389 marg inv. ) Li447 Li447@ ΩS , CorS2 (al. correctione delent illi et ponunt   huic , al. econtra)
69 tamquam ΩL Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Rusch Weber ] sicut ΩJ
Numérotation du verset Mc. 12,32 
Et ait illi scriba: Bene, magister, in veritate dixisti quia unus est Deus70 et non est alius preter eum71.
70 Deus Kells Wordsworth (P9389marg G To22 O R T V) Weber (P G) Cas239 ΩJ Sarum (Deus unus est) Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina ] om. ΩL Weber
71 eum] ipsum ΩS
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 982ra ; facsim., p. 123a} BENE  MAGISTER. BEDA. Ostendit scriba in hac responsione inter scribas et Phariseos gravem questionem diu versatam esse quod esset primum mandatum et maximum in lege. Alii hostias et sacrificia laudabant, alii fidei et dilectionis opera preferebant, quia plurimi patrum ante legem absque omni sacrificiorum consuetudine, ex fide tantum que per dilectionem operatur Deo placuerant. Nemo autem absque fide et dilectione. In qua sententia scriba iste declarat se fuisse.
Numérotation du verset Mc. 12,33 
Et ut diligatur ex toto corde72 et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam seipsum, maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis.
72 corde] + et ex tota mente Sarum ΩS
Numérotation du verset Mc. 12,34 
Iesus autem73 videns quod74 sapienter respondisset dixit75 illi: Non longe es76 a regno Dei.
73 autem Cas239 ΩJ ΩL Li447 Li447@ ] om. ΩS
74 quod ΩL ΩS] quoniam Cas239
75 dixit Cas239 ΩJ ΩL Li447 Li447@ ] ait ΩS
76 longe es Li447@ ΩS Rusch ] inv. Cas239 ΩJ ΩL Li447 Weber
interl.| quia novi Testamenti sententie et evangelice perfectioni consentit
marg.| NON  LONGE etc. ISIDORUS. Quamvis ad temptandum venerit longior namque est ignorantia quam scientia ut Sadduceis dicitur: «Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei»ad.
ad Mt. 22, 28.
marg.| BEDA. Mattheus dicit quia temptando querebat, cui secundum Marcum dicitur: Non longe es a regno Dei, cum Scriptura dicat: ‘In simplicitate cordis querite illum quoniam invenietur ab his qui non temptant eum'ae. Sed forte audito responso Domini mox pietatis gratiam rediit et quem prius temptando decipiendum putavit, mox amplectendo sequendum cognovit. Aut certe temptationem accipiamus, non malam quasi decipere volentis inimicum sed cautam, quasi experiri amplius volentis ignotum secundum illud: ‘Qui facile credit, levis corde immorabitur'af.
ae Cf. Sap. 1, 2: « Quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum ».
af Cf. Sir. 19, 4: « Qui credit cito levis corde est, et minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur ».
Et nemo iam audebat eum interrogare.
marg.| ET  NEMO. Quia in sermonibus confutantur ultra non interrogant sed aperte comprehensum Romane potestati tradunt. Unde patet venena invidie superari posse, sed difficile quiescere.
Numérotation du verset Mc. 12,35 
Et respondens Iesus dicebat docens in templo:
interl.| HIERONYMUS. Palam loquitur ut inexcusabiles sint et ut ignis incendit arida scribarum et Phariseorum exempla
Quomodo dicunt scribe77
77 dicunt scribe ΩL] inv. Cas239 , ergo praem. ΩS
interl.| non reprehenduntur quia Christum David filium dicunt, sed quia filium Dei esse non credunt
Christum esse filium David78?
78 esse filium David ΩJ ΩS Rusch ] Filium David esse Li447 Li447@ , Filium esse David Cas239 ΩL Ed1455 Weber
interl.| hominem simplicem
Numérotation du verset Mc. 12,36 
Ipse enim David79 dicit80 in Spiritu sancto:
79 Ps. 109, 1.
80 Ipse enim David dicit ΩJ ΩL (ergo) Ed1455 Rusch Clementina Weber ] Ipse enim dicebat Li447 Li447@, Cui ipse David dicebat ΩS
interl.| non errore, non propria voluntate
Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
marg.| SEDE A  DEXTRIS. Non in hoc infirmitatem filii, sed quia alter in altero operatur ostendit. Nam et Filius subiicit inimicos Patri et Deum Patrem glorificat super terram.
Numérotation du verset Mc. 12,37 
Ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius?
interl.| tantum et non Deus81
81 Deus] dens cacogr. Rusch
Et multa turba eum libenter audivit82.
82 eum libenter audivit ΩJ ΩL Rusch Weber ] eum libenter audiebat ΩS, libenter eum audiebat Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 12,38 
Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 982rb ; facsim., p. 123b}
marg.| CAVETE. BEDA. Nota quia non vetat eos qui huius officii sunt in foro salutari primo sedere, sed quia hoc amante quasi improbos docet esse cavendos animam scilicet non gradum redarguens. Quamvis et hoc non culpa careat eum in foro litibus interesse qui in cathedra Moysi magister vult appellari. Duabus de causis vane glorie cupidos cavere iubemur, ne eorum simulatione seducamur vel emulatione ad idem inflammemur.
qui volunt
marg.| voluntatem arguit non gradum
in stolis ambulare
marg.| cultoribus vestimentis ad publicum procedere
et salutari in foro
Numérotation du verset Mc. 12,39 
et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus83 in cenis
83 discubitus Sarum plerique codd. edd.] recubitus ΩS (hapax)
Numérotation du verset Mc. 12,40 
qui devorant domos viduarum
marg.| QUI  DEVORANT  DOMOS. Quasi patroni in iudicio futuri, ab infirmis et peccatorum conscientia turbatis pecuniam accipere non dubitant, cum commendet Deo orationem manus porrecta ad dandum, non collecta ad accipiendum quibus illud congruit: «Oratio eius fiat in peccatum»ag.
ag Ps. 108, 7.
sub obtentu
marg.| + Sub obtentu : sub intuitu vel occasione.D ah
ah Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae = CCCM189A (58.15 ; 55.17 ; 43.59 ; 45.17)
D ¶Codd. : Lux94 P345 CCCM189A (58.15 ; 55.17 ; 43.59 ; 45.17) ; om. Rusch
prolixe orationis. Hi accipient prolixius iudicium.
interl.| quam qui amant in angulis stantes orare. Hi enim non solum laudes hominum, verum etiam pecuniam querunt
Numérotation du verset Mc. 12,41 
Et sedens Iesus contra gazophylacium
marg.| + Gazophilacium : lingua persica divitie vocantur gaze ; philaxe grece latine servare dicitur.E ai
ai Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; CCCM189 differt
E ¶Codd. : P345 ; om. Lux94 Rusch CCCM189
interl.| divitiarum custodiam
marg.| GAZOPHYLACIUM. BEDA. Philaxe grece, ‘servare’ latine. Gaza persice: divitie. Gazophylacium locus quo divitie servantur, et arca scilicet in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regumaj: «Tulit Ioiada pontifex Gazophylacium unum aperuitque foramen de super» etc. et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 982rb ; facsim., p. 123b} porticus in quibus servabantur. Undeak.: «Hec verba locutus est Iesus in gazophylacio docens in templo».
aj 4Rg. (2Rg.) 12, 9.
ak Io. 8, 20.
aspiciebat quomodo
marg.| ASPICIEBAT  QUOMODO. Sicut appetitores primatus et vane glorie cavendos esse dixit et simulatione orantibus prolixius iudicium predixit sic etiam offerentes iusto examine discernit ut retribuat singulis secundum cor et opera quod et hodie facit in Ecclesia.
turba iactaret aes in gazophylacium et multi divites84 iactabant multa.
84 multi divites Cas239 ΩL Li447 ΩS Rusch Ed1455 Weber ] inv. Li447@
interl.| HIERONYMUS. “Qui proferunt de thesauro cordis sui nova et vetera”al que sunt incerta et occulta utriusque Testamenti.
al Cf. Mt. 13, 52: « Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera ».
marg.| DIVITES. BEDA. Allegorice. Divites 'Iude de iustitia legis elati'. Vidua pauper 'ecclesia que spiritum superbie et temporales rerum concupiscentias quasi mundi divitias abiecit'. Vidua quia eius vir pro ea mortuus est et ab eius oculis occultus in celo est. Hec duo minuta offert, quia in conspectu divine maiestatis qua oblationes devote nostre operationis quasi certo numero conscripte et consignate servantur: vel dilectionem Dei vel proximi, vel fidei orationisque munera Deo offert. Que respectu fragilitatis minuta sed merito pie intentionis accepta, cunctis superborum Iudeorum operibus prestant.
Numérotation du verset Mc. 12,42 
Cum venisset autem85 una vidua86
85 venisset autem CorS2 ] inv. ΩS
86 una vidua Cas239 ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] vidua una Ed1455 Clementina
interl.| Ecclesia
pauper87
87 pauper plerique codd. edd. ] paupercula Cas239 Kells Wordsworth (D Θ L)
interl.| spiritu
marg.| VIDUA  PAUPER. HIERONYMUS. Hec paupercula me et similes significat qui mitto quod possum, et desidero quod non possum vobis explanare. Non quantum sed ex quanto desiderat Deus. Unusquisque quadrantem potest offerre. Hec est torta panis in Levitico que est voluntas prompta.   Quadrans , quia ex tribus consistit cogitatu verbo et facto.
misit duo minuta
interl.| dilectionem Dei et proximi
quod est quadrans 88
88 cum venisset... quadrans] CorS2 (lege Papias pro istis: Minutum quadrans <id est unus numus> [ed. 1496, p. 206])
marg.| QUADRANS etc. Quandrantem vocant calculatores quartam partem cuiusque rei scilicet loci, temporis, pecunie. Forsitan ergo hic quartam partem sicli, id est quinque obulos significat.
marg.| + Quadrans : genus nummi, quarta pars sicli id est quique oboli.F am
am Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae in codice Vaticano (Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 1469, [V], ff. 83u-155u, saec. x/xi) seruatae, sectio 55, glossa 19, CCCM189B, p. 529.6.5
F ¶Codd. : Lux94 P345 ; om. Rusch
Numérotation du verset Mc. 12,43 
et convocans discipulos suos89 ait illis: Amen dico vobis quoniam vidua hec pauper plus omnibus misit
89 discipulos suos] discipulis suis ΩS
marg.| VIDUA  HEC  PAUPER  PLUS etc. Moraliter. Intimatur quam sit acceptabile Deo quod offertur bono animo qui non offerentium substantiam sed pensat conscientiam. Nec perpendit quantum offeras in eius sacrificio sed ex quanto.
qui miserunt in gazophylacium90.
90 gazophylacium Li447@ ΩS Rusch Weber ] gazofilatio ΩJ
Numérotation du verset Mc. 12,44 
Omnes enim ex eo quod abundabat91 miserunt,
91 illis ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Ed1455 Weber ] om. Rusch
marg.| OMNES  ENIM  EX  EO. BEDA. Allegorice. Iudeus ex abundanti mittit in munera, quia de iustitia sua presumit et dicitan: «Deus gratias tibi ago quia non sum sicut ceteri homines» etc. Omnem victum suum in Dei munera mittit Ecclesia, quia omne quod vicit dicit non sui esse meriti sed divini muneris dicens: «Deus propitius esto mihi peccatori»ao. Et iterumap: «Fortitudinem meam ad te custodiam quia tu Deus susceptor meus, Deus meus misericordia eius preveniet me».
an Lc. 18, 11: « Phariseus stans, hec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium que possideo ».
ao Lc. 18, 13.
ap Ps. 58, 10-11.
hec vero de penuria sua omnia que habuit misit totum victum suum.
interl.| HIERONYMUS. Quia tota voluptas corporis in victu consistit. Undeaq: 'Totus labor hominis in ore suo est'
aq Cf. Qo. (Ecl.) 6, 7: « Omnis labor hominis in ore eius ; sed anima eius non implebitur ».



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mc. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/02/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=56&chapitre=56_12)

Notes :