Capitulum 2

Numérotation du verset Mc. 2,1 

Et iterum
intravit
in Capharnaum1
1 in Cor2 ( glos.) Cor4* ( IN cancel.) ΩF ΩH ΩS ] om. Cas239 Cor2 ( IN ) Cor4² ΩM ΩR ΩJ ΩP ΩL Li447 Li447@ Weber
post dies octo2
2 octo Cor4* ΩM ΩF ΩH ΩR ΩS Li447 Li447@ Rusch ] om. Cas239 Cor2 ( OCTO grec. anti.) Cor4² (cancel.) Cor1 (lectio certior) CorS1 (sine OCTO ) ΩJ ΩPL Weber
Numérotation du verset Mc. 2,2 

et auditum est quod in domo
esset et
convenerunt3 multi ita ut non caperent4
3 convenerunt Cas239 ΩH ΩR ΩJ ΩP ΩS Li447@ Rusch Weber ] convenerant CorS2, -nert’ ΩF, venerunt ΩM |
4 caperent Wordsworth (H Θ To22) Cas239 Cor4* ( habebat prius CAPERENT in plurali sed correxit CAPERET in singulari et mirum# ) ΩM ΩF ΩH ΩR ΩP ΩL ΩS ] caperet Cor2 ( grec. anti. ) Cor3 ( al. ) Cor4² ΩJ Rusch Weber , + domus Kells Wordsworth (D E L), + eos domus ΩJ |
neque ad ianuam5
5 neque ad ianuam Cas239 Cor3 (al.) ΩM ΩF ΩH ΩR ΩPL ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] om. ΩJ | ( ET CONVENERANT ITA UT NON CAPERET EOS DOMUS al. et secunda correctio habent sic et addunt NEQUE AD IANUAM. Sed prior correctio ITA UT NON CAPERENT sine EOS DOMUS et sic ubique legi et hoc exponit Glossa. Intellige: NON CAPERENT idest capi possent ad penitentiam que ducit ad civitatem. Secunda correctio habet ex prima scrip<tione> ITA UT NON CAPERET EOS DOMUS NEQUE IANUAM sed al<qui> addunt correctione quod illud UT NON CAPERET EOS falsa littara est et illi habent sic ITA UT NON CAPERENT NEQUE AD IANUAM CAPERENT scilicet verbum)
et
loquebatur eis6 verbum.
6 eis Cor3 (al.) ΩM ΩF ΩH ΩR ΩPL ΩS Li447@ Rusch Clementina Weber ] ad eos ΩJ
Numérotation du verset Mc. 2,3 

Et venerunt
ad eum ferentes7 paralyticum
7 ad eum - ferentes ΩF ΩH ΩS Clementina ] inv. ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber
qui8 a quatuor portabatur.
8 qui ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 2,4 

Et cum non possent9 offerre eum illi pre turba,
9 possent ΩF ΩHL ΩJ ΩS Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
nudaverunt tectum
ubi erat et patefacientes
submiserunt grabatum
in quo paralyticus
iacebat.
Numérotation du verset Mc. 2,5 

Cum autem vidisset10 Iesus fidem illorum
10autem - vidisset ΩF ΩH ΩS Rusch Clementina ] inv.L ΩJ Weber
ait paralytico: Fili,
dimittuntur tibi peccata tua11.
11 tua Brescianus Wordsworth ( PECCATA ÷ TUA B D E G L O R) Weber (P G) Cor2 (tua anti. glos.) Cor4* ΩF ΩHJ ΩS Li447 Li447@ Clementina ] om. Cor4² ( TUA cancel.) ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 2,6 

Erant autem illic quidam de scribis
sedentes
et cogitantes in cordibus suis.
Numérotation du verset Mc. 2,7 

Quid
hic sic loquitur?
Blasphemat. Quis
potest dimittere peccata nisi solus Deus?
Numérotation du verset Mc. 2,8 

Quo12 statim cognito Iesus Spiritu sancto13,
12 Quo ΩH ΩJ etc. ] om. ΩF |
13spiritu sancto CorS1=Cor3 (al.) ΩF ΩH ΩS] spiritu suo ΩJL CorS1 Rusch Clementina Weber, in spiritu sancto Li447 Li447@ , in spiritu Weber (Z G ) |
quia sic cogitaverunt14 intra se
14 cogitaverunt ΩF ΩH ΩS Rusch ] cogitarent ΩJL Li447@ Clementina Weber
dicit15 illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
15 dicit ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber ] dixit Rusch
Numérotation du verset Mc. 2,9 

Quid est
facilius?
Dicere
paralytico: Dimittuntur tibi peccata16,
16 peccata CorS2 (sine TUA ) ΩF ΩH ΩS
an17 dicere: Surge18 tolle grabatum tuum et ambula19?
17 an CorS2 (al.) ΩHL ΩS Li447@ Rusch Weber ] aut CorS2 ΩF ΩJ |
18 Surge ΩF ΩH ΩJL ΩS Rusch ] + et Li447@ Weber |
19 ambula CorS2 ΩF ΩH ΩS] vade CorS2 ( al. alia correctione ) |
Numérotation du verset Mc. 2,10 

Ut autem sciatis
quia filius hominis habet potestatem20 in terra dimittendi21 peccata,
20 filius hominis habet potestatem ΩF ΩH ΩS Clementina ] potestatem habet filius hominis ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber (inv.) |
21 dimittere ΩH ΩS ] dimittendi ΩF ΩJ ΩL Li447 Li447@ Clementina Weber |
ait paralytico:
Numérotation du verset Mc. 2,11 

Tibi dico: Surge,
tolle grabatum tuum22
22 tuum ΩF ΩHL ΩS Li447@ Rusch Weber ] + et ambula ΩJ* ( rubr. cancel. et exp .)
et vade in domum tuam.
Numérotation du verset Mc. 2,12 

Et statim surrexit ille23 et sublato grabato abiit inde24 coram omnibus,
23 surrexit Ille ΩF ΩH ΩS Clementina ] inv. ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
24 inde ΩF ΩH ΩS ] om. ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber |
ita ut admirarentur25 omnes et honorificarent26 Deum
25 admirarentur ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber ] mirarentur Weber (M) Rusch Clementina |
26 honorificarent ΩH ΩJL ΩS Li447@ Clementina Weber ] glorificarent Rusch (hapax) |
dicentes: Quia numquam sic vidimus.
Numérotation du verset Mc. 2,13 

Et
egressus27
27 egressus ΩF ΩH ΩS Li447 ] + est ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
rursus ad mare
omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos.
Numérotation du verset Mc. 2,14 

Et cum preteriret, vidit
Levi28
28 Levi Cor2 ( moderni ) Cor4 ΩF ΩH ΩJL² ΩS Li447@ Rusch ] Levin Cor2 ( grec. anti. )L* (-n eras. ) Weber
Alphei
sedentem ad teloneum29
29 teloneum ΩJ Weber ] theloneum ΩF ΩM ΩHL ΩS Li447@ Lux94 Wordsworth ( B C G R SAX X) Sarum , theolonium Rusch , telonium Wordsworth ( J P )
et ait illi: Sequere
me. Et surgens secutus est eum.
Numérotation du verset Mc. 2,15 

Et factum est,
cum30 accumberet31 in domo illius, multi publicani
30 cum ΩF ΩH ΩJ L ΩS Li447 Li447@ Weber ] dum Rusch |
31 accumberet ΩF ΩH ΩJ ΩS ΩL Li447 Rusch Weber ] + eum Li447@ |
et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Erant enim multi qui sequebantur32 eum.
32 sequebantur ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Rusch ] et praem. Weber , persequebantur Li447@
Numérotation du verset Mc. 2,16 

Et scribe et Pharisei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus33 dicebant discipulis eius34: Quare cum publicanis et peccatoribus35 manducat et bibit magister vester36?
33 publicanis – et – peccatoribus Weber (P) ΩF ΩHJ ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina ] inv.L Weber |
34 eius ΩF ΩS] om. ΩH |
35 publicanis – et – peccatoribus Weber (P) ΩFJ ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] inv.L |
36 magister vester ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Clementina Weber ] om. Rusch |
Numérotation du verset Mc. 2,17 

Hoc audito Iesus ait illis:
Non necesse habent sani
medico37 sed qui male
37 medico Cor2 ( moderni ) Cor4 CorS2 ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447@ Rusch ] medicum CorS2 ( antiqui et glos. sic ) CorS2 ( al.) Weber
habent.
Non enim veni vocare iustos
sed peccatores.
Numérotation du verset Mc. 2,18 

Et erant discipuli Ioannis et Pharisei38 ieiunantes
38 Pharisei ΩF ΩH ΩJL ΩS Rusch Weber ] Phariseorum Li447@
et veniunt et dicunt illi39:
39 dicunt illi ΩH ΩJ Rusch Clementina Weber ] inv. ΩF
Quare40 discipuli Ioannis et Phariseorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?
40 Quare Amiatinus Weber (M G) Cor2 ( modern. QUARE, glos. ) Cor4 ΩH ΩJ ΩS Li447@ Rusch Clementina ] cur Cor2 ( anti. ) L Weber
Numérotation du verset Mc. 2,19 

Et
ait illis Iesus: Numquid possunt
filii
nuptiarum
quamdiu sponsus
est cum illis41
41 est - cum illis ΩF ΩH ΩS Li447@ Rusch ] inv. ΩJL Weber
ieiunare?
Quanto
tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare.
Numérotation du verset Mc. 2,20 

Venient autem dies
cum auferetur ab eis sponsus
et tunc ieiunabunt in illis diebus42.
42 illis diebus ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina ] illa die Weber
Numérotation du verset Mc. 2,21 

Nemo assumentum
panni rudis
assuit
vestimento veteri,
alioquin
aufert supplementum novum a veteri43
43 veteri ΩF ΩH J ΩS Li447@ Rusch Clementina Weber ] vetere ΩL
et maior scissura fit.
Numérotation du verset Mc. 2,22 

Et nemo mittit vinum novum44
44 novum Wordsworth (F G X etc.) CorS2 Cor4 Sarum ΩF ΩHL ΩS Li447 Li447@ ΩJ Rusch ] novellum Cor2 (anti.; infra [eodem versu] NOVUM ) CorS2 (al.) Weber
in utres veteres,
alioquin dirumpit45 vinum46 utres
45 dirumpit] scrips., disrumpit ΩH ΩJ ΩS Rusch , dirumpet ΩL , disrumpet Li447@ Weber, /-pet ΩF , dirumpunt CorS2 |
46 vinum CorS2 ( sine NOVUM ) ΩH ΩS ] + novum? |
et vinum effundetur47
47 effundetur ΩH ΩJL ΩS Li447@ Rusch ] effunditur Weber
et utres peribunt,
sed vinum novum
in utres
novos mitti debet.
Numérotation du verset Mc. 2,23 

Et factum est iterum cum Dominus48 sabbatis ambularet per sata
48 Dominus Cor2 Cor4* ΩH ΩS Clementina ] om. Cor2 ( DOMINUS grec. anti. glos.) Cor4² (cancel.) ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber , mutil. ΩF
et discipuli eius ceperunt progredi49 et vellere spicas.
49 progredi Wordsworth (D) Sarum ΩHJ ΩS Li447 Li447@ Clementina ] pregredi ΩL Rusch Weber , mutil. ΩF
Numérotation du verset Mc. 2,24 

Pharisei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt discipuli tui50 sabbatis quod non licet?
50 discipuli tui ΩF ΩH ΩS Li447 Li447@ ΩJ Rusch ] om.L Weber
Numérotation du verset Mc. 2,25 

Et ait illis: Numquam51 legistis
51 numquam ΩF CorS2 ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber ] numquid Rusch
quid fecerit David
quando
necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?
Numérotation du verset Mc. 2,26 

Quomodo introivit52 in domum Dei sub Abiathar53 principe sacerdotum
52 introivit ΩF ΩH ΩJ Li447@ Rusch Clementina Weber ] intravit ΩS |
53 Abiathar] CorS2 ( Immo sub Abimelech. Ieronimus, episola 36 sic glossa: “Ambo tunc aderant Abimelech pater, Abiathar filius qui post patrem pontifex fuit maioris nominis quam pater ) |
et panes propositionis manducavit
quos non licebat54 edere nisi solis55 sacerdotibus
54 licebat Cava plerique codd. edd. Cor2 ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447@ Rusch ] licet Amiatinus Wordsworth (P9389 O* Y) Weber |
55 edere nisi solis Cor2 (Mt. 12, 4 edere nisi solis sacerdotibus”: grec. glos. Mt. 12 [ revera Lc. 6, 4] solum) Cor4* ΩF ΩH ΩS] edere nisi Cor4² ( SOL’ cancellatum), manducare nisi solis Cava Wordsworth (D E P9389 marg G L To22 Kells T) Sixtina, manducare nisi Cor2 ( anti. ) ΩJ ΩL Li447@ Clementina Weber |
et dedit
ei et56 qui cum eo erant?
56 ei et ΩH ΩS] eis et ΩF , eis ΩJL Rusch Clementina Weber , illis Li447@
Numérotation du verset Mc. 2,27 

Et dicebat eis:
Sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum.
Numérotation du verset Mc. 2,28 

Itaque dominus57 est Filius hominis etiam58 sabbati.
57 dominus ΩF ΩH ΩSL Cor3 (al.) Li447 Li447@ Rusch Weber ] Deus ΩJ |
58 etiam] + non ΩF* ( expunc.? ) |

Capitulum 2

Numérotation du verset Mc. 2,1 
interl.| B<EDA>. post desertum
intravit
interl.| sed, quia nec carnales deserit, intravit in Capharnaum
in Capharnaum1
1 in Cor2 ( glos.) Cor4* ( in cancel.) ΩF ΩH ΩS ] om. Cas239 Cor2 (  in ) Cor4² ΩM ΩR ΩJ ΩP ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Weber
interl.| B<EDA>. civitatemA
A ¶Codd. : Cas239 (sine auctoritate) Rusch
post dies octo2
2 octo Cor4* ΩM ΩF ΩH ΩR ΩS Li447 Li447@ Rusch ] om. Cas239 Cor2 ( octo grec. anti.) Cor4² (cancel.) Cor1 (lectio certior) CorS1 (sine   octo ) ΩJ ΩPL Weber
Numérotation du verset Mc. 2,2 
et auditum est quod in domo
interl.| B<EDA>. In3 IudeaB
B ¶Codd. : Cas239 (sine auctoritate) Rusch
3 In] om. Cas239
esset et
interl.| ideoC
C ¶Codd. : Cas239 Rusch
convenerunt4 multi ita ut non caperent5
4 convenerunt Cas239 ΩH ΩR ΩJ ΩP ΩS Li447@ Rusch Weber ] convenerant CorS2, -nert’ ΩF, venerunt ΩM
5 caperent Wordsworth (H Θ To22) Cas239 Cor4* ( habebat prius caperent in plurali sed correxit   caperet in singulari et mirum# ) ΩM ΩF ΩH ΩR ΩP ΩL ΩS ] caperet Cor2 ( grec. anti. ) Cor3 ( al. ) Cor4² ΩJ Ed1455 Rusch Weber , + domus Kells Wordsworth (D E L), + eos domus ΩJ
interl.| vel: caperentur D
interl.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 967va ; facsim., p. 94a} ITA UT NON etc. BEDA. Predicante Domino in domo non capiuntur neque6 ad ianuam quia predicante in Iudea Christo gentiles ad audiendum nondum intrare voluerunt7, ad quos tamen - etsi foris positos - doctrine sue verba direxit per predicatores suos. E
E ¶Codd. : Cas239 Rusch
6 neque] om. Cas239
7 voluerunt] valuerunt Cas239
neque ad ianuam8
8 neque ad ianuam Cas239 Cor3 (al.) ΩM ΩF ΩH ΩR ΩPL ΩS Li447 Li447@ Ed1455 Rusch Clementina Weber ] om. ΩJ | CorS2 (   Et convenerant ita ut non caperet eos domus al. et secunda correctio habent sic et addunt   neque ad ianuam. Sed prior correctio   ita ut non caperent sine   eos domus et sic ubique legi et hoc exponit Glossa. Intellige:   Non caperent idest capi possent ad penitentiam que ducit ad civitatem. Secunda correctio habet ex prima scrip<tione>   ita ut non caperet eos domus neque ianuam sed al<qui> addunt correctione quod illud   ut non caperet eos falsa littara est et illi habent sic   ita ut non caperent neque ad ianuam caperent scilicet verbum)
interl.| scilicet domus
interl.| +penitentiamF
F ¶Codd. : Cas239  ; om. Rusch
et
interl.| B<EDA>. tamen G
G ¶Codd. : Cas239 Rusch
loquebatur eis9 verbum.
9 eis Cor3 (al.) ΩM ΩF ΩH ΩR ΩPL ΩS Li447@ Ed1455 Rusch Clementina Weber ] ad eos ΩJ
interl.| per apostolos H
H ¶Codd. : Cas239 Rusch
Numérotation du verset Mc. 2,3 
Et venerunt
interl.| doctoresI
I ¶Codd. : Cas239 Rusch
ad eum ferentes10 paralyticum
10 ad eum - ferentes ΩF ΩH ΩS Clementina ] inv. ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber
interl.| B<EDA>. Alleg<orice>. Animam mollitie carnis torpentem
marg.| PARALYTICUM. HIERONYMUS. Paralysis typus est torporis, quo piger iacet in mollitie carnis, habens desiderium salutis, sed turbis ignavis et duplis cogitationibus, ac si enervatis membris offenditur. Quem portant quatuor quas supradiximus virtutes ad tegulas divinitatis et sapientie in domo carnis Christi patefactas. Cui vice muneris dicitur portare carnem que se portabat, ut per aliam viam cum magis in suam regionem redeat.
qui11 a quatuor portabatur.
11 qui ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
interl.| quia quatuor libris evangelii omnis doctrina firmatur
marg.| A QUATUOR etc. BEDA. Quia quatuor virtutibus ad Dominum fiducia mentis erigitur. De quibus dicitur in libro Sapientiea: «Sobrietatem et sapentiam docet et scientiam» et virtutem quas alii prudentiam, fortitudinem, temperantiam et iustitiam nuncupant.
a Sap. 8, 7.
Numérotation du verset Mc. 2,4 
Et cum non possent12 offerre eum illi pre turba,
12 possent ΩF ΩHL ΩJ ΩS Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
interl.| cogitationumJ
J ¶Codd. : Cas239 Rusch
nudaverunt tectum
interl.| domus
marg.| NUDAVERUNT etc. Tectum domus in qua Christus docet, sublimitas est Scripture: «In qua13 corrigit adolescentior viam suam in custodiendo sermones tuos»b.
b Ps. 118, 9.
13 qua] sic Rusch , quo Ps-G
marg.| BEDA. Domus Iesu, secundum alium evangelistam, tegulis tecta dicitur, quia vilitate littere sensus spiritualis tegitur. Cum grabato ante Iesum deponitur, quia cognoscere Iesum debet etiam in carne hac constitutus.
ubi erat et patefacientes
interl.| Scripturarum mysteria
submiserunt grabatum
interl.| carnem
in quo paralyticus
interl.| torpens
iacebat.
Numérotation du verset Mc. 2,5 
Cum autem vidisset14 Iesus fidem illorum
14autem - vidisset ΩF ΩH ΩS Rusch Clementina ] inv.L ΩJ Weber
marg.| CUM  VIDISSET etc. BEDA. Multum valet apud Deum fides propria, ubi tantum valuit aliena, ut homo interius et exterius sanatus repente exsurgeret. Aliorumque meritis sua ei relaxarentur errata.c
c ¶Fons : Beda Venerabilis, In Lucae evangelium expositio, lib. 2, cap. 5, CCSL 120, lin. 823: « Intuendum sane quanti propria cuiusque fides apud deum ualeat ubi tanti ualuit aliena ut totus homo repente, id est exterius interius que, iam saluatus exsurgeret aliorum que merito aliis laxarentur errata ». <Parall.> Glossa ordinaria (Mt. 9, 2) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim. p. 34b marg.], ed. Gloss-e .
ait paralytico: Fili,
interl.| quia
marg.| FILI. Mira humilitas, despectum ab omnibus, dissolutum totis artubus, filium vocat. Aut certe ideo, quia dimittuntur ei peccata.
dimittuntur tibi peccata tua15.
15 tua Brescianus Wordsworth ( peccata ÷ tua B D E G L O R) Weber (P G) Cor2 (tua anti. glos.) Cor4* ΩF ΩHJ ΩS Li447 Li447@ Clementina ] om. Cor4² (  tua cancel.) ΩL Rusch Weber
marg.| DIMITTUNTUR. Ostendit propter peccata fuisse morbo percussum, et ideo non posse sanari nisi prius his dimissis. Sicut paralytico ad piscinam: «Ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid te contingat»d.
d Io. 5, 14.
marg.| BEDA. Quinque de causis afficiuntur homines molestiis carnis. Aut propter merita augenda, ut Iob et martyres, aut propter humilitatem conservandam ut Paulus ab angelo Satanee, aut ob peccata intelligenda et corrigenda, ut Maria soror Moysif. Et hic paralyticus qui non nisi dimissis peccatis potuit curari, aut ad gloriam Dei, sicut cecus de quog: «Neque hic peccavit neque parentes eius» etc. Et Lazarus cuius infirmitas non fuit «ad mortem sed pro gloria Dei»h, aut ad initium eterne damnationis ut Herodes.
e Cf. 2Cor. 12, 7: « Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis mee angelus Satane, qui me colaphizet ».
f Cf. Nm. 12, 1-15.
g Io. 9, 3.
h Cf. Io. 11, 4: « Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas hec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ».
Numérotation du verset Mc. 2,6 
Erant autem illic quidam de scribis
interl.| ideo invident quia dixit: Dimittuntur tibi peccata
sedentes
interl.| in incredulitate non surgentes ad fidem
et cogitantes in cordibus suis.
interl.| non Dei
Numérotation du verset Mc. 2,7 
Quid
interl.| despective
hic sic loquitur?
interl.| tam alte
Blasphemat. Quis
interl.| enim
potest dimittere peccata nisi solus Deus?
marg.| QUIS  POTEST  DIMITTERE. BEDA. Verum dicunt: solus Deus hoc potest, solus etiam per eos dimittit quibus potestatem dimittendi peccata tribuit, ideo vere Deus. Verum testantur, sed personam Christi negando falluntur. Errant igitur, quia ut Deum esse, et peccata dimittere credunt, Christum tamen esse eum non credunt. Sed dementius Ariani qui et Christum esse et peccata dimittere negare non audent, Deum esse negare non timent.
Numérotation du verset Mc. 2,8 
Quo16 statim cognito Iesus Spiritu sancto17,
16 Quo ΩH ΩJ etc. ] om. ΩF
17spiritu sancto CorS1=Cor3 (al.) ΩF ΩH ΩS] spiritu suo ΩJL CorS1 Rusch Clementina Weber, in spiritu sancto Li447 Li447@ , in spiritu Weber (Z G )
interl.| quia perfidos salvare desiderat, occultorum cognitione et operum virtute se Deum esse manifestat
quia sic cogitaverunt18 intra se
18 cogitaverunt ΩF ΩH ΩS Rusch ] cogitarent ΩJL Li447@ Clementina Weber
interl.| hoc scilicet cognito
dicit19 illis: Quid ista cogitatis in cordibus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 967vb ; facsim., p. 94b} vestris?
19 dicit ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber ] dixit Rusch
marg.| HIERONYMUS. Quasi eiusdem potentie est animam sanare et corpus
Numérotation du verset Mc. 2,9 
Quid est
interl.| mihi
facilius?
marg.| QUID  EST  FACILIUS. BEDA. Quasi qua potentia cordis occulta intueor eadem peccata dimitto. Quasi ex vobis intelligite quid consequatur paralyticus.
Dicere
interl.| «Dixit et facta sunt»i
i Ps. 32, 9 ; Ps. 148, 5.
paralytico: Dimittuntur tibi peccata20,
20 peccata CorS2 (sine tua ) ΩF ΩH ΩS
interl.| quod spirituale, quod solus Deus novit qui facit
an21 dicere: Surge22 tolle grabatum tuum et ambula23?
21 an CorS2 (al.) ΩHL ΩS Li447@ Rusch Weber ] aut CorS2 ΩF ΩJ
22 Surge ΩF ΩH ΩJL ΩS Rusch ] + et Li447@ Weber
23 ambula CorS2 ΩF ΩH ΩS] vade CorS2 ( al. alia correctione )
interl.| quod corporeis oculis videri potest
Numérotation du verset Mc. 2,10 
Ut autem sciatis
interl.| ut visibile miraculum probet invisibile
quia filius hominis habet potestatem24 in terra dimittendi25 peccata,
24 filius hominis habet potestatem ΩF ΩH ΩS Ed1455 Clementina ] potestatem habet filius hominis ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber (inv.)
25 dimittere ΩH ΩS ] dimittendi ΩF ΩJ ΩL Li447 Li447@ Ed1455 Clementina Weber
marg.| FILIUS  HOMINIS. BEDA. Solus Deus dimittit peccata et filius hominis habet potestatem dimittendi peccata. Ergo idem Deus et filius hominis est. Ita homo Christus per divinitatem dimittit peccata, per humanitatem pro peccatoribus potest mori.
ait paralytico:
Numérotation du verset Mc. 2,11 
Tibi dico: Surge,
interl.| B<EDA>. A carnalibus desideriis
tolle grabatum tuum26
26 tuum ΩF ΩHL ΩS Li447@ Rusch Weber ] + et ambula ΩJ* ( rubr. cancel. et exp .)
interl.| BEDA. Carnem per continentiam spe celestium a terrenis segrega
et vade in domum tuam.
interl.| paradisum que prima domus hominis fuit
marg.| VADE  IN  DOMUM. BEDA. Qui languerat   grabatum domum reportat, cum anima peccatorum remissione curata, se ad diuturnam sui custodiam cum ipso corpore refert, ne quid iterum unde feriatur admittat.
Numérotation du verset Mc. 2,12 
Et statim surrexit ille27 et sublato grabato abiit inde28 coram omnibus,
27 surrexit Ille ΩF ΩH ΩS Ed1455 Clementina ] inv. ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
28 inde ΩF ΩH ΩS Ed1455 ] om. ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber
interl.| mira Domini virtus sine mora salus in iussu est
ita ut admirarentur29 omnes et honorificarent30 Deum
29 admirarentur ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber ] mirarentur Weber (M) Ed1455 Rusch Clementina
30 honorificarent ΩH ΩJL ΩS Li447@ Ed1455 Clementina Weber ] glorificarent Rusch (hapax)
interl.| damnata blasphemia ad laudem vertuntur
dicentes: Quia numquam sic vidimus.
Numérotation du verset Mc. 2,13 
Et
interl.| post curatum paralyticum
egressus31
31 egressus ΩF ΩH ΩS Li447 ] + est ΩJ ΩL Li447@ Ed1455 Rusch Weber
interl.| Caphrarnaum
marg.| ET  EGRESSUS  EST. BEDA. Post curationem paralytici in Capharnaum ad mare egreditur, quia non solum cives sed et maris habitatores instruit, et fluctivagos mundi motus fidei firmitate contemnere docet. Ibi turbam multam erudit, ibi publicanum apostolum facit, ibi peccatores per penitentiam correctos, suo dignos reddidit convivio, et auditu suorum arcanorum, et ab undis cupiditatum separatos, ad solitudinem quiete conversationis que est in spe celestium pertrahit. Nam sequitur:   Et cum preteriret vidit Levi etc.
rursus ad mare
interl.| ut maritimos colligat
omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos.
Numérotation du verset Mc. 2,14 
Et cum preteriret, vidit
interl.| oculis misericordie
Levi32
32 Levi Cor2 ( moderni ) Cor4 ΩF ΩH ΩJL² ΩS Li447@ Rusch ] Levin Cor2 ( grec. anti. )L* (-n eras. ) Weber
interl.| additus
marg.| LEVI. HIERONYMUS.   Levi additus, quia a teloneo33 negotiorum secularium sequitur solum verbum quod dicit quia «qui non renuntiat omnibus que possidet non potest meus esse discipulus»j.
j Lc. 14, 33.
33 teloneo] scrips., theoloneo Rusch
marg.| BEDA. Marcus et Lucas verecundie causa et honore evangeliste nomen vulgatum non ponunt. Ipse -secundum hoc quod scriptum estk: «Iustus in primis accusator est sui» - Mattheum se et publicanum nominat, ut ostendat nullum conversum debere de salute diffidere cum apostolus et evangelista de publicano sit factus repente.
k Prv. 18, 17.
Alphei
marg.| + Levin 34   Alphei ipse est Mattheus ex tribu unde ortus est Levi vocatus35.K l
l Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189
K ¶Codd. : Lux94 P345 ; om. Rusch
34 Levin] Levi P345
35 ex tribu... vocatus Lux94 ] unde ortus est Levi vocatur P345
sedentem ad teloneum36
36 teloneum ΩJ Weber ] theloneum ΩF ΩM ΩHL ΩS Li447@ Lux94 Wordsworth ( B C G R SAX X) Sarum , theolonium Rusch , telonium Wordsworth ( J P )
interl.| ad curam vectigalium.
interl.| Telos enim grece, latine vectigalm
m Teloneum a τελώνιον (locus in quo sedent publicani), a τελώνης (vectigalium redemptor), unde a τέλος (finis) ; cf. Henricus Stephanus , Thesaurus graecae linguae, t. 3, Parisiis, 1572, col. 1386a [MM2016].
marg.| +Ad teloneum id est37 ad curam dispensationemque vectigalium. Telos enim grece, latine vectigal nominatur.L n
n Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A
L ¶Codd. : Lux94 P345 ; om. Rusch
37 id est] om. P345
et ait illi: Sequere
interl.| imitare
me. Et surgens secutus est eum.
interl.| pauper pauperem
marg.| SECUTUS  EST etc. BEDA. Lucas pleniuso: «Et relictis omnibus secutus est eum». Sequitur qui ut pauperem Christum non tam corporis gressu quam mentis affectu possit sequi omnia relinquit, sicut Mattheus qui non solum lucra vectigalium, sed etiam periculum quod propter imperfectas rationes accidere poterat a principibus seculi contemnit, cupidus sequendi. Qui enim exterius vocavit, ut mox sequeretur intus accendit et modum docuit. Merito ergo qui obediendo humana contempsit negotia, divinorum dispensatorum factus est talentorum.
o Lc. 5, 28.
Numérotation du verset Mc. 2,15 
Et factum est,
interl.| B<EDA>. Et fecit ei convivium quod Lucas dicit
marg.| ET  FACTUM. BEDA. Lucasp: «Fecit eis convivium magnum Levi in domo sua». Qui enim Christum intus recipit voluptatum, delectatur ubertate et Dominus libenter ingreditur et in eius recumbit affectu. Hoc est spirituale convivium bonorum pauperum quo dives eget, pauper epulatur
p Lc. 5, 29 ; cf. Lc. 16, 19-31.
cum38 accumberet39 in domo illius, multi publicani
38 cum ΩF ΩH ΩJ L ΩS Li447 Li447@ Weber ] dum Rusch
39 accumberet ΩF ΩH ΩJ ΩS ΩL Li447 Rusch Weber ] + eum Li447@
marg.| PUBLICANI. Qui publica vectigalia exigunt, vel seculi lucra sectantes, qui exemplo publicani conversi iam de salute presumunt, nec ut Pharisei calumniantur {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 968ra ; facsim., p. 95a} in vitiis permanentes sed penitentes. Unde:   Enim etc.
marg.| + Publicani dicuntur hii qui vectigalia publica exigunt sive qui conductores sunt vectigalium fisci, vel rerum publicarum necnon et seculi huius et hii qui lucra per negotium sectantur.M q
q Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189
M ¶Codd. : P345 ; om. Lux94 Rusch
et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Erant enim multi qui sequebantur40 eum.
40 sequebantur ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Rusch ] et praem. Weber , persequebantur Li447@
interl.| penitentes
Numérotation du verset Mc. 2,16 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 968ra ; facsim., p. 95a} Et scribe et Pharisei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus41 dicebant discipulis eius42: Quare cum publicanis et peccatoribus43 manducat et bibit magister vester44?
41 publicanis – et – peccatoribus Weber (P) ΩF ΩHJ ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina ] inv.L Weber
42 eius ΩF ΩS] om. ΩH
43 publicanis – et – peccatoribus Weber (P) ΩFJ ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] inv.L
44 magister vester ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Ed1455 Clementina Weber ] om. Rusch
interl.| cum peccatoribus iustus
marg.| BEDA. Moraliter. Ad convivium peccatorum vadit, ut docendi occasionem habeat et spirituales cibos impertiat. Eundo ad peccatores Domini humilitas ostenditur, in conversione penitentium patet doctrine eius potentia.
marg.| BEDA. Per vocationem Matthei fides gentium que relictis lucris seculi, epulis caritatis et operum bonorum cum Domino convivantur. Per Phariseorum supercilium, de salute gentium Iudeorum invidia designatur quibis diciturr: «Publicani et meretrices precedent vos in regno Dei».
r Mt. 21, 31.
Numérotation du verset Mc. 2,17 
Hoc audito Iesus ait illis:
interl.| magister pro discipulis respondit
Non necesse habent sani
interl.| superbi
marg.| NON  NECESSE  HABENT etc. BEDA. Se medicum dicit qui miro medicandi genere vulneratus est: ‘Propter iniquitates nostras et livore eius sanati sumus's.
s Cf. Is. 53, 5: « Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ; attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus ».
medico45 sed qui male
45 medico Cor2 ( moderni ) Cor4 CorS2 ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447@ Ed1455 Rusch ] medicum CorS2 ( antiqui et glos. sic ) CorS2 ( al.) Weber
interl.| humiles
habent.
interl.| ideo vos declino
Non enim veni vocare iustos
interl.| vos qui tamquam iusti fugitis peccatores qui vestram iustitiam statuentes, iustitie Dei non estis subiectis
sed peccatores.
interl.| qui se peccatores agnoscunt non per legem iustificari se videntes Christi gratie colla submittunt. Ideo ad peccatores declino
Numérotation du verset Mc. 2,18 
Et erant discipuli Ioannis et Pharisei46 ieiunantes
46 Pharisei ΩF ΩH ΩJL ΩS Ed1455 Rusch Weber ] Phariseorum Li447@
marg.| ET  ERANT  DISCIPULI etc. BEDA. Alii evangeliste dicunt Phariseos et discipulos Ioannis hoc quesisse. Hic videtur dicere quod alii quesierunt quos eiusdem rei cura movisset. Unde colligitur hoc a pluribus fuisse obiectu a Phariseis, a discipulis Iohnannis, a convivis vel quibuslibet aliis.
marg.| BEDA. Mystice. Discipuli Ioannis et Phariseorum ieiunant, quia qui operibus legis gloriantur, vel - quod peius est - traditiones sequuntur hominum, vel etiam Christi preconium tantum aure, non cordis amore percipiunt, a spiritualibus bonis ieiuni corde tabescunt. Discipuli Christi non ieiunant, quia qui fideliter membrum Christi est, corpore ipsius epulatur et sanguine alitur. Dominus cum peccatoribus manducat et bibit, sed ideo quia illi abstinentia meritum auget cui nulla potentia nature est. Dominus autem qui delicta naturalitater delere potest, manducantes ieiunantibus potest facere puriores. Ieiunavit tamen Christus ut ieiunares, manducavit cum peccatoribus ut gratiam cernens potestatem agnosceres.
et veniunt et dicunt illi47:
47 dicunt illi ΩH ΩJ Rusch Clementina Weber ] inv. ΩF
interl.| causam questionis sequentis premittit
Quare48 discipuli Ioannis et Phariseorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?
48 Quare Amiatinus Weber (M G) Cor2 ( modern. quare, glos. ) Cor4 ΩH ΩJ ΩS Li447@ Ed1455 Rusch Clementina ] cur Cor2 ( anti. ) L Weber
Numérotation du verset Mc. 2,19 
Et
interl.| ideo
ait illis Iesus: Numquid possunt
interl.| id est debent
marg.| NUMQUID  POSSUNT etc. Mattheus itat: «Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus?» etc. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia, de quo spirituali connubio apostoli creati sunt, qui lugere et ieiunare non possunt, quamdiu sponsum cum sponsa vident. Quando transierint nuptie, ac passionis et resurrectionis tempus advenerit tunc ieiunabunt.
t Mt. 9, 15.
marg.| BEDA. Moraliter. Quamdiu sponsus nobiscum est, in letitia sumus, nec ieiunare possumus, nec lugere. Cum vero pro peccato recedit et avolat, tunc ieiunium indicendum tunc luctus multiplicandus.
filii
interl.| apostoli
nuptiarum
interl.| Christi et Ecclesie
quamdiu sponsus
interl.| Christus
est cum illis49
49 est - cum illis ΩF ΩH ΩS Li447@ Rusch ] inv. ΩJL Weber
interl.| corporis presentia
ieiunare?
interl.| Non
Quanto
interl.| quia
tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare.
interl.| eius plus proficit presentia quam corporalis abstinentia
Numérotation du verset Mc. 2,20 
Venient autem dies
interl.| ascensionis
interl.| passionis
cum auferetur ab eis sponsus
interl.| corporaliter
et tunc ieiunabunt in illis diebus50.
50 illis diebus ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina ] illa die Weber
interl.| BEDA. Tam a cibis quam a mundi amore
interl.| ideo non ieiunant quia
Numérotation du verset Mc. 2,21 
marg.| +Assumentum51: additamentum.N u
u Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae in codice Mediolanensi (Milano, Biblioteca Ambrosiana, M 79 sup., ff. 92va-124ra, saec. xi, 4/4) seruatae [series A-II sectio 45, glossa 5, CCCM189A, p. 187.1.
N ¶Codd. : Lux94 P345 ; om. Rusch
51 assumentum P345 ] assutum Lux94, Adsumentum CCCL189A
panni rudis
marg.| + rudis : novus.O v
v Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae = CCCM189A: 55.6 ; 44.14 ; 45.6 ; 54.15 ; 55.6
O ¶Codd. : Lux94 P345 ; om. Rusch | novus Lux94] novi P345 CCCM189
interl.| severiora precepta nove vite
marg.| NEMO  ASSUMENTUM etc. BEDA. Discipulos, vestimenta vetera dicit, id est adhuc carnales, necdum innovatos fidei firmitate. Quibus si novus pannus, id est pars doctrine que ad novam vitam pertinet assuatur, et ipsa quodammodo scinditur, cuius pars importune traditur que ad ieiunium valet ciborum, cum illa doceat generale, non a cibis tantum sed ab omni voluptate carnis.
marg.| Cavendum est doctori ne, anime nondum innovate sed in malitie vetustate perduranti, novorum mysteriorum secreta committat.
assuit
marg.| + Assuit: consuit, adnectit.P w
w Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189A
P ¶Codd. : Lux94 P345 ; om. Rusch CCCM189
vestimento veteri,
interl.| apostolis veteri consuetudini deditis
alioquin
interl.| si assuit
aufert supplementum novum a veteri52
52 veteri ΩF ΩH J ΩS Li447@ Rusch Ed1455 Clementina Weber ] vetere ΩL
interl.| repugnat nova vita veteri
et maior scissura fit.
interl.| quia si quid boni inerat, nimio quasi pondere pressum perit
marg.| BEDA. Alleg<orice>. Veste foris tegimur, vino intus reficimur. Vestis bona opera quibus hominibus foris lucemus. Vinum fervor fidei, spei et caritatis, quo in conspectu Dei intus sensus novitate reformantur.
Numérotation du verset Mc. 2,22 
Et nemo mittit vinum novum53
53 novum Wordsworth (F G X etc.) CorS2 Cor4 Sarum ΩF ΩHL ΩS Li447 Li447@ ΩJ Rusch ] novellum Cor2 (anti.; infra [eodem versu] novum ) CorS2 (al.) Weber
interl.| spiritualia precepta
in utres veteres,
interl.| apostolos
alioquin dirumpit54 vinum55 utres
54 dirumpit] scrips., disrumpit ΩH ΩJ ΩS Rusch , dirumpet ΩL Ed1455 , disrumpet Li447@ Weber, /-pet ΩF , dirumpunt CorS2
55 vinum CorS2 ( sine novum ) ΩH ΩS Ed1455 ] + novum?
interl.| non possunt pati, quia carnales adhuc
et vinum effundetur56
56 effundetur ΩH ΩJL ΩS Li447@ Ed1455 Rusch ] effunditur Weber
interl.| doctrina spiritualis memorie non commendatur
et utres peribunt,
interl.| et qui habent perdunt
sed vinum novum
interl.| spiritualis doctrina
in utres
interl.| spirituales
marg.| SED  VINUM  NOVUM  IN  UTRES. Erant autem novi cum, post ascensionem desiderio consolationis eius sperando et orando, innovabantur. Tunc Spiritum sanctum acceperunt, quo quasi novo musto novi utres repleti sunt.
novos mitti debet.
Numérotation du verset Mc. 2,23 
Et factum est iterum cum Dominus57 sabbatis ambularet per sata
57 Dominus Cor2 Cor4* ΩH ΩS Clementina ] om. Cor2 ( Dominus grec. anti. glos.) Cor4² (cancel.) ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber , mutil. ΩF
marg.| CUM  SABBATIS. BEDA. Nota primo apostolos litteram sabbati destruere contra Ebionitas qui cum alios discipulos recipiant, Paulum quasi transgressorem legis repudiant.
et discipuli eius ceperunt progredi58 et vellere spicas.
58 progredi Wordsworth (D) Sarum ΩHJ ΩS Li447 Li447@ Clementina ] pregredi ΩL Rusch Weber , mutil. ΩF
marg.| ET  VELLERE  SPICAS. Esuriunt ut homines pre turba manducandi spatium non habentes. Sed exemplum austerioris vite prebent, non preparatas epulas sed simplices querunt.
marg.| BEDA. Mystice. Discipuli per sata transeunt cum prelati subditos pia sollicitudine circumspiciunt, et qualiter quemque ad fidem trahant, sedule perpendunt quorum salutem esuriunt. Unde Petro inter preces esurienti oblatis quas esuriebat dapibus, dictum estx: «Surge Petre occide et manduca». Et mira sacramenti concordia: ibi mactari et manducari iubentur animalia, hic spicas convellunt discipuli et, secundum alios evangelistas, manibus confricantes manducanti.y Undez: ‘Mortificate membra vestra et exuite veterem hominem'. Aliter enim non transeunt in corpus Christi. Aliter doctorem sui profectus fructus non pascunt. Vellere itaque spicas est ab omni intentione terrena radicem mentis eruere. Fricare manibus exemplis virtutum a concupiscentia carnis quasi aristarum folliculis mentem exuere. Grana manducare est purgatum quemque per predicatorum ora Ecclesie incorporare. Hoc discipuli ante Dominum faciunt, quia precedit sermo doctoris, subsequitur gratia superne visitationis. Et bene sabbatis, quia predicatores pro spe quietis laborant, et auditores admonent ut a curis seculi feriantes pro eterna requie laborent.
x Act. 10, 13.
y Cf. Lc. 6, 1.
z Cf. Col. 3, 5.9.
marg.| BEDA. Moraliter. Per sata cum Domino ambulant, qui eloquia sacra Domino obtemperantes meditantur. In satis esuriunt cum in eis illa invenire desiderant, quibus amplius accensi amore Dei quasi pane pascantur et hoc sabbatis. Undeaa: «Vacate et videte quoniam suavis est Dominus, beatus <vir qui sperat in eo>«. Vellunt spicas et conterunt, quia testimonia Scripturarum assumunt et perscrutantur, donec medullam dilectionis extrahant que sub vilitate littere quasi sub aristarum horrore velatur. Hoc Dominus sabbati probat, stulti defensores sabbati improbant, qui solam littere superficiem diligunt, mentis refectionem nesciunt, requiem animarum non norunt. Unde et ait illis: Numquam legistis etc.
aa Cf. Ps. 33, 9.
Numérotation du verset Mc. 2,24 
Pharisei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt discipuli tui59 sabbatis quod non licet?
59 discipuli tui ΩF ΩH ΩS Li447 Li447@ ΩJ Ed1455 Rusch ] om.L Weber
Numérotation du verset Mc. 2,25 
Et ait illis: Numquam60 legistis
60 numquam ΩF CorS2 ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber ] numquid Rusch
interl.| veterem historiam obicit
quid fecerit David
interl.| in Nobe
quando
interl.| fugiens Saulem
necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?
Numérotation du verset Mc. 2,26 
Quomodo introivit61 in domum Dei sub Abiathar62 principe sacerdotum
61 introivit ΩF ΩH ΩJ Li447@ Ed1455 Rusch Clementina Weber ] intravit ΩS
62 Abiathar] CorS2 ( Immo sub Abimelech. Ieronimus, episola 36 sic glossa: “Ambo tunc aderant Abimelech pater, Abiathar filius qui post patrem pontifex fuit maioris nominis quam pater )
interl.| SUB ABIATHAR. Non te turbet quod alii dicunt Abimelech. Ambo enim tunc illic aderant, Abimelech pater et Abiathar filius qui, occiso patre a Sauleab, comes exilii David factus est et eo regnante summus pontifexac maioris nominis quam pater, et ideo dignus cuius Dominus mentionem faceret quasi summi sacerdotis etiam patre vivente.
ab Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 1-9.
ac Cf. 2Rg. (2Sm.) 15, 24-35.
et panes propositionis manducavit
marg.| PANES  PROPOSITIONIS. BEDA. Quasi si David et Abimelech a nobis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 968va ; facsim., p. 96a} non reprehenduntur sed pro fame excusanturad, cur in his causam improbatis quam in ceteris probatis? Quamvis sit magna distantia, hi spicas confricant, illi panes leviticos comedunt et accedebat sabbato neomeniarum dies quando in convivio requisitus fugit ex aula regis.
ad 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
marg.| BEDA. Figurate. Quod David et pueri eius panes sanctificatos comedunt significat sacerdotalem cibum in usum transiturum populorum, quia omnes sacerdotum vitam debemus imitari et omnes filii Ecclesie sacerdotes sunt, inuncti in sacerdotium sanctum offerentes seipsos spirituales hostias Deo.
quos non licebat63 edere nisi solis64 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 968va ; facsim., p. 96va} sacerdotibus
63 licebat Cava plerique codd. edd. Cor2 ΩF ΩH ΩJL ΩS Li447@ Ed1455 Rusch ] licet Amiatinus Wordsworth (P9389 O* Y) Weber
64 edere nisi solis Cor2 (Mt. 12, 4 edere nisi solis sacerdotibus”: grec. glos. Mt. 12 [ revera Lc. 6, 4] solum) Cor4* ΩF ΩH ΩS] edere nisi Cor4² (  sol’ cancellatum), manducare nisi solis Cava Wordsworth (D E P9389 marg G L To22 Kells T) Ed1455 Sixtina, manducare nisi Cor2 ( anti. ) ΩJ ΩL Li447@ Clementina Weber
interl.| et leviticis65
65 leviticis] sic Rusch
et dedit
interl.| Abimelech
ei et66 qui cum eo erant?
66 ei et ΩH ΩS] eis et ΩF Ed1455 , eis ΩJL Rusch Clementina Weber , illis Li447@
marg.| ET  DEDIT  EIS etc. Hoc secutusae: «Misericordiam volo et non sacrificium» melius iudicavit a famis periculo homines liberare quam sacrificium offerre. Hostia Deo placabilis hominum salus.
ae Os. 6, 6 ; Mt. 12, 7.
Numérotation du verset Mc. 2,27 
Et dicebat eis:
interl.| aliter probat idem
interl.| BEDA. Ideo salus hominis prima custodia sabbati prout hominis utilitas exigit
Sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum.
marg.| HOMO  PROPTER  SABBATUM. BEDA. Ita sabbatum custodiri preceptum est, ut si necessitas fuerit, non sit reus qui violaverit. Sabbato circumcidi non est prohibitum, quia necessarium Iosue muros Hiericho septem diebus circuitaf. Machabei in sabbato pugnantag: quod non est licitum in lege, necessitas licitum facit. Sic et hodie in ieiuniis, si quis ieiunium fregerit egrotus, reus non tenetur.
af Cf. Ios. 6, 1-27.
ag Cf. 1Mcc. 2, 1-70.
Numérotation du verset Mc. 2,28 
Itaque dominus67 est Filius hominis etiam68 sabbati.
67 dominus ΩF ΩH ΩSL Cor3 (al.) Li447 Li447@ Rusch Weber ] Deus ΩJ
68 etiam] + non ΩF* ( expunc.? )
marg.| ITAQUE  DOMINUS etc. Quasi: si David rex et sacerdotes - secundum alium evangelistamah - propter templi ministerium sabbatum violantes crimine carent, quanto magis filius hominis, verus rex et sacerdos. Et ideo Dominus sabbati in sabbato vulsarum spicarum crimine non tenetur reus?
ah Cf. Mt. 12, 3-4: « At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? ».



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mc. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/02/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=56&chapitre=56_2)

Notes :