Glossa ordinaria

Capitulum 7

Numérotation du verset Mc. 7,1 

1 Et conveniunt2 ad eum Pharisei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis.
1 Hic incipit capitulum 7 CorS1 Li447@ ΩJ |
2 conveniunt ΩL Li447@ ΩJ Rusch Weber ] convenerunt CorS1 Li447 |
Numérotation du verset Mc. 7,2 

Et cum vidissent
quosdam ex3 discipulis eius communibus manibus,
3 ex ΩJL Rusch Weber] de Li447 Li447@
id est non lotis, manducare panem4
4 panem Li447@ Rusch ] panes ΩJL Weber
vituperaverunt5.
5 vituperaverunt ΩL... ] + eos (alii cor<upti>ve apponunt EOS sed non est textus secundum quosdam)
Numérotation du verset Mc. 7,3 

Pharisei enim et omnes Iudei nisi crebro lavent6 manus non manducant
6 lavent ΩL Li447@ Mt366@ ] laverint Clementina
tenentes traditiones7 seniorum
7 traditiones Li447@Rusch ] traditionem ΩJL Weber
Numérotation du verset Mc. 7,4 

et a foro
nisi baptizentur
non comedunt et alia multa sunt8 que tradita sunt illis servare, baptismata calicum,
8 sunt Li447@ Rusch Clementina Weber] om. ΩJ L
et urceorum et eramentorum et lectorum.
Numérotation du verset Mc. 7,5 

Et interrogabant eum Pharisei et scribe: Quare discipuli tui
non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus
manducant panem9?
9 mand. panem ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,6 

At ille respondens dixit eis10: Bene prophetavit Isaias
10 dixit eis ΩL Rusch Weber ] ait Li447 Li447@
de vobis hypocritis11 sicut scriptum esta: Populus hic
0 Cf. Is. 29, 13.
11 Isaias - de vobis hypocritis ΩL Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ ΩJ
labiis me honorat cor autem eorum longe est12 a me.
12 est Li447 Li447@ Rusch Weber] abest ΩJ L
Numérotation du verset Mc. 7,7 

In vanum autem me colunt
docentes doctrinas et13 precepta14 hominum.
13 et Cava Φ Kells Wordsworth (D P9389 G H1 Θ K L To22 R T V X) Weber (G D) Sarum ΩJ Li447@ Clementina ] om.L Wordsworth (A B H* I O Y Z) Weber |
14 precepta] mandata Sg1395 Book of Kells |
Numérotation du verset Mc. 7,8 

Derelinquentes mandata15
15 Derelinquentes mandata Li447 Li447@ Rusch ] Relinquentes enim mandata ΩJL, relinquentes enim mandatum Weber
Dei, tenentes traditiones16
16 tenentes traditiones Li447 Li447@ Rusch ] tenetis traditionem ΩJL Weber
hominum,
baptismata
urceorum et calicum et alia similia his facitis multa.
Numérotation du verset Mc. 7,9 

Et dicit17
17 dicit Rusch ] dicebat ΩJL Li447@ Weber
illis: Bene irritum facitis preceptum Dei
ut traditionem vestram servetis.
Numérotation du verset Mc. 7,10 

Moyses enim dixitb: Honora patrem tuum et matrem tuam.
0 Cf. Ex. 20, 12.
Etc: Qui maledixerit patri vel18 matri morte moriatur.
0 Cf. Ex. 21, 17.
18 vel Li447 Li447@ Rusch Clementina ] aut ΩJ L Weber
Numérotation du verset Mc. 7,11 

Vos autem dicitis:
Si dixerit
homo
patri vel19 matri corban
19 vel Rusch ] et Li447 Li447@ , aut ΩL Weber
quod est donum,
quodcumque ex me tibi proderit20
20 proderit CorS2 ( vel ) Li447 Li447@ Rusch ] profuerit ΩJL Weber | CorS2 (Infra bene .c. SI DIXERIT HOMO PROFUERIT vel PRODERIT et alii faciunt versus et hec introductive vel depressive et incipit versus ET ULTRA etc .)
Numérotation du verset Mc. 7,12 

et
ultra non dimittitis eum quicquam
facere patri suo aut matri,
Numérotation du verset Mc. 7,13 

rescindentes
verbum Dei
per21 traditionem vestram
21 per CorS2JL] propter CorS2 (vel)
quam tradidistis22
22 tradidistis ΩJL Rusch Weber ] traditis Li447@
et similia huiusmodi multa23 facitis24.
23 similia huiusmodi – multa ΩJL Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ |
24 facitis ΩJL Rusch Weber ] faciatis Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 7,14 

Et advocans iterum turbam
dicebat illis: Audite me omnes et intelligite.
Numérotation du verset Mc. 7,15 

Nihil est extra hominem introiens in eum
quod possit eum coinquinare sed que de homine
procedunt illa sunt que coinquinant25 hominem.
25 coinquinant CorS1 (alii habent COINQUINANT ) Φ Wordsworth (B D P9389* K O V X* Z) Cor3 (al.) L² ΩS Mt366 Mt366@ Rusch Sixtina ] communicant CorS1 (dicebat Iesus quoniam de homine exeunt illa communicant! ) Amiatinus Cava P9389² Wordsworth (H Θ I To22 T Y) Cor2 (marg.) Sarum ΩJL * Li447@ (coīcāt) Clementina Weber; cf. infra v. 20
Numérotation du verset Mc. 7,16 

Si quis habet aures audiendi audiat.
Numérotation du verset Mc. 7,17 

Et cum introisset in domum a turba,
interrogabant eum discipuli eius26 parabolam.
26 eius ΩL Li447 Li447@ Ω S Rusch Weber ] om. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,18 

Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis?
Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare27,
27 communicare CorS2 ΩJ Sarum L Li447 Li447@ Weber ] coinquinareL² ΩS Mt366 Mt366@ Sixtina | CorS2 (sub .e. usque ESCAS [v. 19], al. tamen faciunt versus COMMUNICARE QUIA NON INTROIIT etc. depressive)
Numérotation du verset Mc. 7,19 

quia non introiit28 in cor eius sed in ventrem29 et in secessum exit
28 introiit CorS2 Li447@ ΩJ L, introit Weber ] introivit Rusch |
29 ventrem ΩJLS Li447 Li447@ Rusch Weber ] ventrum Clementina |
purgans omnes escas?
Numérotation du verset Mc. 7,20 

Dicebat autem30
30 autem ΩJ ΩL Li447 Li447@S Rusch Weber ] Ihesus CorS1
quoniam que31 de homine exeunt illa coinquinant32
31 que ΩJL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber] om. CorS1 |
32 coinquinant Φ CorS1 (al.) ΩL² ΩS Li447 (coī) Mt366@ Rusch ] communicant CorS1 ΩJL* Li447@ (coīcant) Mt366 Weber ; cf. supra v. 15 |
hominem.
Numérotation du verset Mc. 7,21 

Ab intus enim33 de corde hominum
33 enim CorS2 Li447 ΩJLS Rusch Weber] om. Li447@
cogitationes male procedunt: Adulteria, fornicationes, homicidia,
Numérotation du verset Mc. 7,22 

furta, avaritie, nequitie, dolus, impudicitia, oculus malus,
blasphemia34, superbia, stultitia35.
34 blasphemia ΩJL Rusch Weber ] blasphemie ΩS Li447 Li447@ |
35 stultitia CorS2 (al. [...] et sic Senonensis) ΩL Li447 Li447@S Rusch Weber ] tristitia CorS2 (Parisiensis quod nusquam legi) ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 7,23 

Omnia hec mala36 ab intus procedunt et communicant37 hominem.
36 hec mala ΩJL Li447S Weber ] inv. Rusch , enim hec mala Li447@ |
37 communicant ΩJL* Li447@ Weber ] coinquinant ΩSL² |
Numérotation du verset Mc. 7,24 

Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis
et ingressus domum neminem voluit scire
et non potuit latere.
Numérotation du verset Mc. 7,25 

Mulier enim
statim ut audivit38 de eo
38 statim - ut audivit ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩJ
cuius filia
habebat39 spiritum immundum
39 filia habebat ΩJ Li447@S Rusch ] inv.L Weber
intravit et procidit ad pedes eius.
Numérotation du verset Mc. 7,26 

Erat enim mulier gentilis, Syrophenissa40 genere.
40 Syrophenissa] Cirophenissa CorS2 ( al. )
Et rogabat eum ut demonium eiiceret41 de filia eius.
41 dem. eiiceret Li447 Li447@L Rusch Weber ] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,27 

Qui dixit illi: Sine prius saturari42 filios.
42 saturari ΩJL Rusch Weber ] saturare Li447@
Non est enim43 bonum sumere panem filiorum et mittere canibus.
43 enim ΩJL Rusch Weber] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 7,28 

At illa respondit
et dixit illi44: Utique Domine. Nam et catelli45
44 dixit illi ΩS Clementina ] dixit ei ΩJ Li447 Li447@ Rusch , dicit ei ΩL Weber |
45 catelli ΩJ Li447L Rusch Weber ] cetelli cacogr. Li447@ |
comedunt46
46 comedunt ΩLS] educunt CorS2 ( aliqui trahunt li COMEDUNT et dicunt EDUCUNT corruptive )
de micis
sub mensa47
47 comedunt de micis - sub mensa Rusch ] inv. ΩJL Weber , comedunt sub mensa de micis Li447 Li447@
puerorum48.
48 puerorum CorS1 CorS2 ΩJ Li447 Li447@LS Rusch Weber ] dominorum CorS1 = CorS2 =Cor3 (al.)
Numérotation du verset Mc. 7,29 

Et ait illi: Propter hunc sermonem
vade, exiit demonium a49 filia tua.
49 a Li447 Rusch ] de ΩJ Li447@ ΩLS Weber
Numérotation du verset Mc. 7,30 

Et cum abiisset domum50, invenit puellam iacentem supra51 lectum et demonium exiisse.
50 domum Rusch ] + suam Li447@ ΩJL Weber , in domum suam Li447 |
51 supra Li447 Li447@L Rusch Weber ] super ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 7,31 

Et iterum exiens de finibus Tyri,
venit per Sidonem
ad mare Galilee
inter
medios fines Decapoleos.
Numérotation du verset Mc. 7,32 

Et adducunt ei surdum
et mutum.
Et deprecabantur eum
ut imponat illi manum.
Numérotation du verset Mc. 7,33 

Et apprehendens eum
seorsum de turba52,
52 seorsum - de turba] inv. Li447 Li447@ ΩJL Weber
misit digitos suos
in auriculas eius et exspuens
tetigit53 linguam eius
53 tetigit] tigit cacogr. Li447@
Numérotation du verset Mc. 7,34 

et suscipiens in celum
ingemuit
et ait illi54: Effeta,
54 illi ΩJL Rusch Weber] om. Li447 Li447@
quod est adaperire55.
55 adaperire ΩJL Rusch Weber ] aperire Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 7,35 

Et statim aperte sunt aures eius et solutum est vinculum lingue eius.
Et loquebatur recte.
Numérotation du verset Mc. 7,36 

Et precepit illis ne cui dicerent.
Quanto autem eis precipiebat56,
56 eis precipiebat Li447 Li447@LS Rusch Weber ] inv. ΩJ
tanto magis plus predicabant.
Numérotation du verset Mc. 7,37 

Et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit
et surdos fecit audire et mutos loqui.

Capitulum 7

Numérotation du verset Mc. 7,1 
1 Et conveniunt2 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 974ra ; facsim., p. 107a} ad eum Pharisei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis.
1 Hic incipit capitulum 7 CorS1 Li447@ ΩJ
2 conveniunt ΩL Li447@ ΩJ Rusch Weber ] convenerunt CorS1 Li447
marg.| ET  CONVENIUNT. BEDA. Patet quam vera sit confessio Domini ad Patrem qua dicitura: «Quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis». Indocti veniunt, infirmos adducunt, ut vel fimbriam eius contingant et ideo cupita salute potiuntur. Pharisei vero et scribe qui doctores populi esse debebant non ad verbum audiendum, non quasi ad medicum, sed ad questionum pugnas cucurrunt.
a Mt. 11, 25.
Numérotation du verset Mc. 7,2 
Et cum vidissent
interl.| aperit quare venissent
quosdam ex3 discipulis eius communibus manibus,
3 ex ΩJL Rusch Weber] de Li447 Li447@
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 974ra ; facsim., p. 107a} COMMUNIBUS. HIERONYMUS. Immundis vel communibus manibus communionem gentium significat. Munditia Phariseorum sterilis est communio apostolorum non lotab: «Extendit palmites suos usque ad mare».
b Ps. 79, 12.
id est non lotis, manducare panem4
4 panem Li447@ Rusch ] panes ΩJL Weber
marg.| NON  LOTIS. De non lotis corporis manibus vituperant, cum in eorum operibus nihil immunditie inveniatur. Ipsi aqua exterius loti, conscientie livore intus sunt polluti.
vituperaverunt5.
5 vituperaverunt ΩL... ] + eos CorS2 (alii cor<upti>ve apponunt eos sed non est textus secundum quosdam)
interl.| ideo
Numérotation du verset Mc. 7,3 
Pharisei enim et omnes Iudei nisi crebro lavent6 manus non manducant
6 lavent ΩL Li447@ Mt366@ ] laverint Clementina
interl.| panem
marg.| PHARISEI  ENIM etc. BEDA. Superstitiosa hominum traditio crebrius lavari ob manducandum et huiusmodi. Sed necessaria doctrina veritatis eos iubet qui 'panem vite qui de celo descendit'c manducare desiderant, crebro eleemosynarum aliorumque iustitie fructuum lomento sua opera purgare.
c Cf. Io. 6, 51: « Ego sum panis vivus, qui de celo descendi ».
tenentes traditiones7 seniorum
7 traditiones Li447@Rusch ] traditionem ΩJL Weber
interl.| non Dei
Numérotation du verset Mc. 7,4 
et a foro
interl.| redeuntes
nisi baptizentur
interl.| laventur
interl.| frustra baptizantur sic, dum in nomine salvatoris non abluuntur
non comedunt et alia multa sunt8 que tradita sunt illis servare, baptismata calicum,
8 sunt Li447@ Rusch Clementina Weber] om. ΩJ L
marg.| BAPTISMATA  CALICUM. Frustra vasorum baptismata servant qui cordium suorum et corporum sordes negligunt. Non enim hoc de materialibus manibus dictum est, sed pro mentium emundatione et operum castigatione et animarum sanctimonia et salute.
et urceorum et eramentorum et lectorum.
Numérotation du verset Mc. 7,5 
Et interrogabant eum Pharisei et scribe: Quare discipuli tui
marg.| QUARE  DISCIPULI. Mira stultitia filium Dei arguunt, quia non servat precepta hominum. Manus autem, id est opera non corporis sed anime lavande sunt ut fiat in illis verbum Dei.
non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus
interl.| immundis
manducant panem9?
9 mand. panem ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,6 
At ille respondens dixit eis10: Bene prophetavit Isaias
10 dixit eis ΩL Rusch Weber ] ait Li447 Li447@
marg.| BENE  PROPHETAVIT. HIERONYMUS. Latratum Phariseorum reprimit furca rationis, id est Moysi et Isaie increpatione, ut et nos hereticos verbis Scripture vincere possimus.
de vobis hypocritis11 sicut scriptum est12: Populus hic
11 Isaias - de vobis hypocritis ΩL Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ ΩJ
12 Cf. Is. 29, 13.
interl.| extrinsecus
labiis me honorat cor autem eorum longe est13 a me.
13 est Li447 Li447@ Rusch Weber] abest ΩJ L
interl.| et quia longe est cor: In vanum etc.
Numérotation du verset Mc. 7,7 
In vanum autem me colunt
interl.| quia
docentes doctrinas et14 precepta15 hominum.
14 et Cava Φ Kells Wordsworth (D P9389 G H1 Θ K L To22 R T V X) Weber (G D) Sarum ΩJ Li447@ Clementina ] om.L Wordsworth (A B H* I O Y Z) Weber
15 precepta] mandata Sg1395 Book of Kells
interl.| non Dei
Numérotation du verset Mc. 7,8 
Derelinquentes mandata16
16 Derelinquentes mandata Li447 Li447@ Rusch ] Relinquentes enim mandata ΩJL, relinquentes enim mandatum Weber
interl.| necessaria
Dei, tenentes traditiones17
17 tenentes traditiones Li447 Li447@ Rusch ] tenetis traditionem ΩJL Weber
interl.| vanas
hominum,
interl.| non Dei
baptismata
interl.| scilicet
urceorum et calicum et alia similia his facitis multa.
interl.| superstitiosa et inutilia facitis
Numérotation du verset Mc. 7,9 
Et dicit18
18 dicit Rusch ] dicebat ΩJL Li447@ Weber
interl.| vel: dicebat
illis: Bene irritum facitis preceptum Dei
marg.| BENE  IRRITUM. Falsam calumniam vera ratione confutat, quasi vos propter traditionem hominum precepta Dei contemnitis et negligitis quare ergo meos discipulos arguitis qui iussa seniorum parvipendunt ut custodiant mandata Dei?
ut traditionem vestram servetis.
Numérotation du verset Mc. 7,10 
Moyses enim dixit19: Honora patrem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 974rb ; facsim., p. 107b} tuum et matrem tuam.
19 Cf. Ex. 20, 12.
interl.| non tantum salutatione et officio deferendo sed munere, sicut illud estd: “Honora viduas”, id est tribue necessaria
d Cf. 1Tim. 5, 3: « Viduas honora, que vere vidue sunt ».
Et20: Qui maledixerit patri vel21 matri morte moriatur.
20 Cf. Ex. 21, 17.
21 vel Li447 Li447@ Rusch Clementina ] aut ΩJ L Weber
Numérotation du verset Mc. 7,11 
Vos autem dicitis:
marg.| VOS  AUTEM  DICITIS etc. BEDA. Consulens Dominus imbecillitati, vel etatum vel penurie parentum, precepit ut filii honorarent patres etiam in necessariis huius vite. Hanc autem legem scribe et Pharisei subvertentes, ut impietatem sub nomine pietatis inducerent, docuerunt filios suos, ut si quis ea que parentibus offerenda sunt, Deo vovere voluerit qui verus pater est oblatio Domini preponatur.
Si dixerit
interl.| quasi: bene potest dicere
homo
interl.| filius
patri vel22 matri corban
22 vel Rusch ] et Li447 Li447@ , aut ΩL Weber
marg.| + Corban :   donum A e
e Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae = CCCM189: 58.8 ; 45.10 ; 55.10.
A ¶Codd. : P345 ; om. Lux94 Rusch
quod est donum,
interl.| quod Deo vovui
quodcumque ex me tibi proderit23
23 proderit CorS2 ( vel ) Li447 Li447@ Rusch ] profuerit CorS2 ΩJL Weber | CorS2 (Infra bene .c. si dixerit homo profuerit vel  proderit et alii faciunt versus et hec introductive vel depressive et incipit versus   et ultra etc  .)
interl.| alias: profuerit
marg.| TIBI  PRODERIT etc. ISIDORUS. In tuos usus consumitur quod sacrilegium est. {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 974rb ; facsim., p. 107b} Vel interrogative, quasi: proderit tibi? Non debet, hoc metuentes patres aficiebantur inedia.
Numérotation du verset Mc. 7,12 
et
interl.| et sic
ultra non dimittitis eum quicquam
interl.| boni
facere patri suo aut matri,
interl.| qui debet sustentari necessariis huius vite
Numérotation du verset Mc. 7,13 
rescindentes
interl.| quasi in hoc rescinditis
verbum Dei
interl.| de parentibus
per24 traditionem vestram
24 per CorS2JL] propter CorS2 (vel)
interl.| vestre avaritie
quam tradidistis25
25 tradidistis ΩJL Rusch Weber ] traditis Li447@
interl.| non Deus
et similia huiusmodi multa26 facitis27.
26 similia huiusmodi – multa ΩJL Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@
27 facitis ΩJL Rusch Weber ] faciatis Li447@
interl.| contra mandatum Dei
Numérotation du verset Mc. 7,14 
Et advocans iterum turbam
interl.| confutatis superbis, humiles advocat et docet
dicebat illis: Audite me omnes et intelligite.
Numérotation du verset Mc. 7,15 
Nihil est extra hominem introiens in eum
marg.| NIHIL  EST  EXTRA. BEDA. Nec idolothicum in quantum cibus est, in quantum Dei creatura est, sed demoniorum invocatio hoc facit immundum. Undef: «Non potestis bibere calicem Domini et calicem demoniorum».
f 1Cor. 10, 20.
marg.| Iudei se partem Dei iactant, communes cibos vocant quibus omnes homines utuntur ut ostrea, lepores, et huiusmodi animalia que ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt.
quod possit eum coinquinare sed que de homine
interl.| de corde hominis
procedunt illa sunt que coinquinant28 hominem.
28 coinquinant CorS1 (alii habent coinquinant ) Φ Wordsworth (B D P9389* K O V X* Z) Cor3 (al.) L² ΩS Mt366 Mt366@ Rusch Sixtina ] communicant CorS1 (dicebat Iesus quoniam de homine exeunt illa communicant! ) Amiatinus Cava P9389² Wordsworth (H Θ I To22 T Y) Cor2 (marg.) Sarum ΩJL * Li447@ (coīcāt) Clementina Weber; cf. infra v. 20
interl.| vel: communicant . Commune enim dicunt Iudei immundum.
Numérotation du verset Mc. 7,16 
Si quis habet aures audiendi audiat.
interl.| attentos facit
Numérotation du verset Mc. 7,17 
Et cum introisset in domum a turba,
interl.| relicta
interrogabant eum discipuli eius29 parabolam.
29 eius ΩL Li447 Li447@ Ω S Rusch Weber ] om. ΩJ
interl.| exponere
Numérotation du verset Mc. 7,18 
Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis?
marg.| ET  VOS  IMPRUDENTES. Corripiuntur, quia que per se patent, mystica putant. Ex quo advertimus vitiosum esse auditorem qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure vult intelligere.
Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare30,
30 communicare CorS2 ΩJ Sarum L Li447 Li447@ Weber ] coinquinareL² ΩS Mt366 Mt366@ Sixtina | CorS2 (sub .e. usque escas [v. 19], al. tamen faciunt versus   communicare quia non introiit etc. depressive)
interl.| vel: coinquinare
Numérotation du verset Mc. 7,19 
quia non introiit31 in cor eius sed in ventrem32 et in secessum exit
31 introiit CorS2 Li447@ ΩJ L, introit Weber ] introivit Rusch
32 ventrem ΩJLS Li447 Li447@ Rusch Weber ] ventrum Clementina
marg.| ET  IN  SECESSUM. BEDA. Hinc calumniantur quidam heretici, quod Dominus physice ignarus putet omnes cibos in ventrem ire, et in secessum digeri, cum statim infuse esce per artus et venas et medullas nervosque fundantur. Unde et multos qui vitio stomachi perpetem vomitum sustinent, post cenas et prandia statim evomere dicunt, et tamen corpulentos esse, quia ad primum tactum liquidior cibus et potus per membra funditur. Sed quamvis tenuissimus humor et liquens esca, cum in venis et artubus cocta fuerit et digesta, per occultos meatus - quos Greci poros vocant - ad inferiora dilabitur et in secessum vadit.
marg.| AUGUSTINUS. Quedam sic accedunt ut etiam mutent et mutentur, sicut et ipse cibus amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur et nos refecti in robur mutamur.
purgans omnes escas?
Numérotation du verset Mc. 7,20 
Dicebat autem33
33 autem ΩJ ΩL Li447 Li447@S Rusch Weber ] Ihesus CorS1
interl.| vel: enim
quoniam que34 de homine exeunt illa coinquinant35
34 que ΩJL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber] om. CorS1
35 coinquinant Φ CorS1 (al.) ΩL² ΩS Li447 (coī) Mt366@ Rusch ] communicant CorS1 ΩJL* Li447@ (coīcant) Mt366 Weber ; cf. supra v. 15
interl.| vel: communicant
hominem.
Numérotation du verset Mc. 7,21 
Ab intus enim36 de corde hominum
36 enim CorS2 Li447 ΩJLS Rusch Weber] om. Li447@
interl.| in quo est sedes anime
marg.| DE  CORDE  HOMINUM. BEDA. Anime locus principalis non iuxta Platonem in cerebrog, sed iuxta Christum in corde est. Arguuntur etiam ex hac sententia qui cogitationes a diabolo immitti putant, non ex propria nasci voluntate. Diabolus incentor et adiutor malarum cogitationum esse potest auctor esse non potest. Si autem in insidiis semper positus levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammaverit, non debemus opinari eum quoque cordis occulta rimari, sed ex corporis habitu et gestibus estimare quid versemus intrinsecus, ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere intelligit nos amare.h
g Cf. Plato , Respublica, 4, 439d ; Timaeus, 73b-d.
h Cf. Beda Venerabilis, In Marci evangelium expositio, lib. 2, cap. 7, CCSL 120/3, p. 522.1329-523.1339 =   Rabanus Maurus , Expositio in Matthaeum, lib. 5, CCCM 174A, p. 440.84 sqq. =   Hieronymus , Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 2, CCSL 77, p. 131.1525-132.1535: « Ergo animae principale non iuxta Platonem in cerebro sed iuxta christum in corde est. Et arguendi ex hac sententia qui cogitationes a diabolo immitti putant et non ex propria nasci uoluntate. Diabolus adiutor esse et incentor malarum cogitationum potest auctor [ + esse: Hieronymus, Rabanus] non potest. Sin autem semper in insidiis positus leuem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammarit. Non debemus opinari eum cordis quoque occulta rimari sed ex corporis habitu et gestibus aestimare quid uersemus intrinsecus uerbi gratia, si pulchram mulierem nos crebro uiderit respicere, intellegit cor amoris iaculo uulneratum ». [FG2016 MM2016]
cogitationes male procedunt: Adulteria, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 974va ; facsim., p. 108a} fornicationes, homicidia,
Numérotation du verset Mc. 7,22 
furta, avaritie, nequitie, dolus, impudicitia, oculus malus,
interl.| invidia
blasphemia37, superbia, stultitia38.
37 blasphemia ΩJL Rusch Weber ] blasphemie ΩS Li447 Li447@
38 stultitia CorS2 (al. [...] et sic Senonensis) ΩL Li447 Li447@S Rusch Weber ] tristitia CorS2 (Parisiensis quod nusquam legi) ΩJ
Numérotation du verset Mc. 7,23 
Omnia hec mala39 ab intus procedunt et communicant40 hominem.
39 hec mala ΩJL Li447S Weber ] inv. Rusch , enim hec mala Li447@
40 communicant ΩJL* Li447@ Weber ] coinquinant ΩSL²
Numérotation du verset Mc. 7,24 
Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 974va ; facsim., f. 108a} Et inde surgens etc. Relictis scribis et Phariseis calumniatoribus, in partes Tyri et Sidonis secessit ut Tyrios Sidoniosque curaret.
et ingressus domum neminem voluit scire
marg.| NEMINEM  VOLUIT  SCIRE. BEDA. Quamvis latere non potuerit, non tamen factum est quod voluit. Sed exemplum eis dabat quibus sanandi infirmos gratiam conferebat, ut in miraculis humani favoris gloriam quantum possent declinarent, nec tamen a pio opere virtutum cessarent cum hoc fieri vel fides bonorum iuste expeteret, vel incredulitas pravorum necessario cogeret. Ob hanc enim causam Tyri et Sidonis fines intrabat, ut filiam Syrophenisse a demonio liberaret et per fidem gentilis femine scribarum et Phariseorum perfidiam argueret.
et non potuit latere.
interl.| ideo
Numérotation du verset Mc. 7,25 
Mulier enim
interl.| id est romana Ecclesia
marg.| MULIER  ENIM. Marcus dicit Dominum fuisse in domo cum venit ad eum mulier. Mattheus diciti: «Quod clamat post nos». Per quod innuit quod post ambulantem preces emiserit. Venit ergo ad eum mulier in domum, sed quia Mattheus aitj: «Non respondit ei verbum», dedit intelligere quod ambo tacuerunt et cum silentio ingressi sunt. Et ita cetera contexuntur que in nullo dissentiunt.
i Mt. 15, 23.
j Mt. 15, 23.
marg.| HIERONYMUS. Allegorice. ‘Mulier’ est mater nostra Romana Ecclesia. ‘Nata’ demoniaca occidentalis barbaries cuius fides fecit de cane ovem. Micas intellectus querit, non panem infractum littere cupit.
marg.| BEDA. Allegorice. Mulier gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens 'ecclesiam' significat 'de gentibus collectam' que pro filia demoniaca Dominum rogat, id est pro suis populis nondum credentibus, ut et ipsi a diaboli fraudibus absolvantur. Que bene secundum Mattheumk de finibus suis egressa, secundum Marcum ingressa ad Dominum atque ad pedes procidisse dicitur, ut ex utroque colligatur, quia illi soli fideliter et recte pro errantibus orant, qui priscas sue perfidie mansiones relinquunt atque in domum Dei, id est Ecclesiam pia se devotione transferunt.
k Cf. Mt. 15, 21: « Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis ».
statim ut audivit41 de eo
41 statim - ut audivit ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩJ
interl.| «In auditu auris obedivit mihi»l
l Ps. 17, 45.
cuius filia
interl.| occidentalis Ecclesia
habebat42 spiritum immundum
42 filia habebat ΩJ Li447@S Rusch ] inv.L Weber
interl.| causa cuis venerat mater ad Iesum
intravit et procidit ad pedes eius.
interl.| ad humanitatem
Numérotation du verset Mc. 7,26 
Erat enim mulier gentilis, Syrophenissa43 genere.
43 Syrophenissa] Cirophenissa CorS2 ( al. )
marg.| +Syrophenissa ex Syriis et a Phenicibus orta.B m
m Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae in codice Leidensi (Bibliotheek der Rijksuniversiteit, B.P.L. 191, [L3], ff. 108r-124v, saec. xiv) servatae, sectio 43, glossa 3, CCCM189A, p. 567.5
B ¶Codd. : Lux94 P345 ; om. Rusch | Syrophenissa] scrips., Sirofenissa Lux94, Cyrophenissa P345 | a] om. P345 CCCM189
Et rogabat eum ut demonium eiiceret44 de filia eius.
44 dem. eiiceret Li447 Li447@L Rusch Weber ] inv. ΩJ
interl.| hic fides qua credit filiam posse salvari
Numérotation du verset Mc. 7,27 
Qui dixit illi: Sine prius saturari45 filios.
45 saturari ΩJL Rusch Weber ] saturare Li447@
marg.| SINE  PRIUS. Quasi: futurum est ut et vos gentes salutem consequamini, sed prius oportet Iudeos qui antiqua electione filii Dei nominantur pane celesti refici, et sic tandem gentibus vite pabula ministrari.
Non est enim46 bonum sumere panem filiorum et mittere canibus.
46 enim ΩJL Rusch Weber] om. Li447@
interl.| gentilibus
marg.| FILIORUM  ET  MITTERE  CANIBUS. BEDA. Mira conversio. Nam Israel quondam filius non canes. Pro diversitate fidei, ordo nominum mutatur de illis diciturn: «Circumdederunt me canes multi», de nobis: «Alias oves habeo que non sunt ex hoc ovili»o.
n Ps. 21, 17.
o Io. 10, 16.
Numérotation du verset Mc. 7,28 
At illa respondit
interl.| hic patientia qua totiens contempta, ut Mattheus dicitp, perseverat
p <Parall . > Mt. 15, 22-28: « Et ecce mulier Chananea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a demonio vexatur. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, que perierunt domus Israel. At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adiuva me. Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis que cadunt de mensa dominorum suorum. Tunc respondens Iesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora ».
et dixit illi47: Utique Domine. Nam et catelli48
47 dixit illi ΩS Clementina ] dixit ei ΩJ Li447 Li447@ Rusch , dicit ei ΩL Weber
48 catelli ΩJ Li447L Rusch Weber ] cetelli cacogr. Li447@
interl.| hic humilitas qua se non canibus sed catellis comparat
comedunt49
49 comedunt ΩLS] educunt CorS2 ( aliqui trahunt li comedunt et dicunt   educunt corruptive )
interl.| mystice loquitur mulier gentilis
interl.| intellectus
marg.| DE  MICIS. Non integros cibos digna sum recipere reliquiis catellorum contenta sum ut sic veniam ad panem integrum.
marg.| BEDA. Alleg<orice>. De micis etc.   Mensa : Scriptura, undeq: «Parasti in conspectu meo mensam» etc. Mice puerorum: interna mysteria quibus humilium corda reficiuntur, secundum illud: Ex «adipe frumenti satiat te»r. Conversi enim ad fidem catelli, id est qui in gentibus erant despecti, non littere superficiem sed spiritualium sensuum inquirunt medullam. Et hoc sub mensa dominorum suorum, id est dum verbis Dei humiliter subditi, adimplenda que scripta sunt cuncta cordis et corporis officia supponunt, ut ad speranda superna que a Domino promissa sunt premia in celo merito se humilitatis erigant.
q Ps. 22, 5.
r Ps. 147, 3: « Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te »
sub mensa50
50 comedunt de micis - sub mensa Rusch ] inv. ΩJL Weber , comedunt sub mensa de micis Li447 Li447@
interl.| non ad mensam
marg.| +Quare dedisti pecuniam meam ad mensam ubi ponuntur que vendi possunt?C s
s Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189.
C ¶Codd. : P345  ; om. Lux94 Rusch
puerorum51.
51 puerorum CorS1 CorS2 ΩJ Li447 Li447@LS Rusch Weber ] dominorum CorS1 = CorS2 =Cor3 (al.)
interl.| vel: dominorum
Numérotation du verset Mc. 7,29 
Et ait illi: Propter hunc sermonem
interl.| BEDA. humilem, fidelem
vade, exiit demonium a52 filia tua.
52 a Li447 Rusch ] de ΩJ Li447@ ΩLS Weber
interl.| HIERONYMUS. Prudens, humilis meretur quod poscit.
marg.| PROPTER  HUNC  SERMONEM. BEDA. Hinc datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, quia per fidem et confessionem parentum, in baptismo liberantur a demonio parvuli qui necdum per se sapere vel aliquid agere boni possunt aut mali.
Numérotation du verset Mc. 7,30 
Et cum abiisset domum53, invenit puellam iacentem supra54 lectum et demonium exiisse.
53 domum Rusch ] + suam Li447@ ΩJL Weber , in domum suam Li447
54 supra Li447 Li447@L Rusch Weber ] super ΩJ
interl.| ab ea
Numérotation du verset Mc. 7,31 
Et iterum exiens de finibus Tyri,
interl.| angustia
marg.| TYRI. HIERONYMUS. Tyrus 'angustia' significans Iudeam cui Dominust: «Coangustatum stratum breve est pallium tuum utrumque operire non potest», ut transferat se ad alias gentes.
t Is. 28, 20.
venit per Sidonem
interl.| venatio
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 974vb ; facsim., p. 108b} SIDONEM. HIERONYMUS. Sidon 'venatio', fera indomita nostra regio
interl.| vel natio est.
ad mare Galilee
interl.| fluctuosam volubilitatem
inter
interl.| vel: contra
medios fines Decapoleos.
marg.| + Decapoleos : Decapolis est regio decem urbium trans Iordanem ad orientem contra Galileam55.D u
u Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A: 58.11 ; 55.13
D ¶Codd. : P345 ; om. Lux94 Rusch
55 ad... Galileam CCCM189A (58.11 ; 55.13)] om. Lux94 P345
interl.| mandata decalogi
marg.| DECAPOLEOS. BEDA. Regio decem urbium trans Iordanem ad orientem. Quod autem dicitur:   Venit as mare Galilalee inter medios fines Decapoleos . Non ipsos eum intrasse significant, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed usque ad mare venisse atque ad locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat.
marg.| HIERONYMUS. Salvator ad salvandas gentes ab apostolis deducitur et docet quod adolescenti interroganti respondit: «Nosti mandata hec fac et vives»v.
v Lc. 10, 28.
Numérotation du verset Mc. 7,32 
Et adducunt ei surdum
interl.| quia audivit
interl.| genus humanum
et mutum.
interl.| quia locutum
marg.| SURDUM  ET  MUTUM. BEDA. Qui scilicet nec aures verbis Dei audiendis, nec os pro loquendis aperit. Quales necesse est ut hi qui audire et loqui verbum Dei longo usu didicerunt Domino sanandos offerant, ut eos quos humana fragilitas nequit gratie dextera salvet.
marg.| HIERONYMUS. Genus humanum tamquam unus homo varia peste absumptus in protoplasto, cecatur dum videt, surdus fit dum audit, dum odorat emungitur, obmutescit dum loquitur, Marcus fit dum manus erigit, incurvatur dum erigitur, hydropicus fit dum concupiscit, claudus dum progreditur, lepra suffunditur dum mundatur, demone impletur dum divinitatem appetit. Moritur morte dum audacter excusat. Et deprecabantur eum etc: incarnationem Domini prophete et patriarche cupiebant.   Et apprehendens eum etc. Seorsum a turbulentis cogitationibus et actibus inordinatis sermonibusque incompositis educitur qui sanari meretur. Digiti qui in aures mittuntur verba Spiritus sancti, de quo diciturw: «Digitus Dei est hic» etx: 'Opera digitorum tuorum sunt celi'.   Tetigit linguam etc. Spuma de carne Domini, divina sapientia que solvit ignorantiam humani generis ut dicat: ‘Credo in Deum patrem omnipotentem’ etc.
w Ex. 8, 19.
x Cf. Ps. 8, 4: « Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti ».
Et deprecabantur eum
interl.| patriarche et prophete Incarnationem Domini desiderantes
ut imponat illi manum.
interl.| misericordie
Numérotation du verset Mc. 7,33 
Et apprehendens eum
interl.| vel: illum
seorsum de turba56,
56 seorsum - de turba] inv. Li447 Li447@ ΩJL Weber
interl.| de strepitu mundi
marg.| SEORSUM  DE  TURBA. BEDA. Prima salutis via est de turba educi. De turba educit Dominus infirmum, cum mentem peccatis languidam visitando illustrat, et a consuete conversationis moribus advocat, et ad sequenda precepta sua provocat. Digitos autem in auriculas mittit, cum per dona Spiritus sancti aures cordis ad intelligenda et suscipienda verba salutis aperit. Et quia cognitionem veritatis debet sequi confessio sequitur: Et expuens tetigit linguam eius, cum scilicet ad confessionem fidei ora catechizatorum instruit. Sputum namque Domini est sapor sapentie que dicit: «Ego ex ore altissimi prodii primogenita»y. Unde sputo eius terre commixto cecus illuminatur. Sputum enim quod ex capite Domini descendit, divinam eius naturam exprimit que ex Deo est. Portio terre cui sputum immixtum est humanam significat naturam. Sic ergo ex sputo ac terra composito medicamento oculos ceci nati aperuit, quia genus humanum per confessionem utriusque sue nature ab ingenitis errorum tenebris eruit. Expuens ergo linguam muti ut loqui valeat, tangit cum ora diu bruta ad verba sapientie proferenda contactu sue pietatis informat.
y Sir. (Eccli.)24, 5.
misit digitos suos
interl.| id est verba spiritus
in auriculas eius et exspuens
interl.| sapientiam
tetigit57 linguam eius
57 tetigit] tigit cacogr. Li447@
interl.| ut dicatz: “Credo in Deum, Patrem” etc.
z Credo… etc.: idest symbolum fidei ‘apostolorum’ nuncupatum: « Credo in Deum, Patrem omnipotentem, creatorem celi… ».
interl.| quia homo
Numérotation du verset Mc. 7,34 
et suscipiens in celum
interl.| quia inde verba mutis, auditus surdis, medela cunctis infirmis docens cor ad Dominum dirigi
marg.| ET  SUSPICIENS  IN  CELUM. HIERONYMUS. Ingemuit, gemere nos docuit et in celum thesaurum nostri cordis erigere quod per compunctionem cordis a frivola carnis letitia purgatur, ut dicituraa: «Rugiebam a gemitu cordis mei» etc., «Domine ante te omne desiderium meum»ab etc. Et ait illi:   Effeta quod est adaperire . «Corde creditur ad iustitiam» etc.ac   Et statim aperte sunt etc.,   aures aperte sunt ad hymnos et cantica et psalmos. Solvitur lingua ut eructet {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 975ra ; facsim., p. 109a} «verbum bonum»ad quod non possunt nec mine nec verba cohibere vel prohibere. Unde Paulusae:"Ego vinctus sum sed verbum Dei non est alligatum in me". Et precepit illis ne cuidicerent, non in virtutibus gloriandum esse docuit sed in cruce et in humiliatione. Quanto enim eis precipibat etc., civitas in monte posita undique circumspecta abscondi non potest. Humilitas semper precedit gloriam.
aa Ps. 37, 9.
ab Ps. 37, 10.
ac Rm. 10, 10.
ad Cf. Ps. 44, 2: « Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis ».
ae Cf. 2Tim. 2, 9: « In quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum ».
ingemuit
interl.| gemere nos docuit vel pro nostris vel pro nostrorum reatibus supplicantes
et ait illi58: Effeta,
58 illi ΩJL Rusch Weber] om. Li447 Li447@
interl.| uno sermone curavit quia Deus
59 adaperire ΩJL Rusch Weber ] aperire Li447 Li447@
marg.| + Effeta id est   adaperire .E af
af Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189
E ¶Codd. : P345 ; om. Rusch Lux94 CCCM189
interl.| Ad hymnos et cantica et psalmosag
ag Cf. Col. 3, 16: « Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo ».
marg.| ADAPERIRE. Ad aures proprie. Aures enim ad audiendum aperiende, lingua ut loqui possit erat solvenda. Unde sequitur:   Statim etc.
Numérotation du verset Mc. 7,35 
Et statim aperte sunt aures eius et solutum est vinculum lingue eius.
interl.| ut eructet verbum bonumah
ah Cf. Ps. 44, 2.
Et loquebatur recte.
marg.| ET  LOQUEBATUR  RECTE. BEDA. Ille solus recte loquitur vel Dominum confitendo, vel aliis predicando, cuius auditum ut celestibus possit ascultare et obsecundare mundatis divina gratie reserat, cuius linguam Dominus tactu sapientie que ipse est ad loquendum instruit. Hic talis dicere potestai: «Domine labia mea aperies» etc.
ai Ps. 50, 17.
Numérotation du verset Mc. 7,36 
Et precepit illis ne cui dicerent.
interl.| quia non est in altis gloriandum, sed in cruce et humilitate
Quanto autem eis precipiebat60,
60 eis precipiebat Li447 Li447@LS Rusch Weber ] inv. ΩJ
interl.| humilitas precedit gloriam
marg.| QUANTO  AUTEM etc. Sciebat ille qui omnia novit antequam fiant quod magis predicarent. Et hoc precipiendo pigris voluit ostendere quanto studiosius quantoque frequentius vel ferventius predicare debeant, quibus iubet ut predicerent quando illi qui prohibentur tacere non poterant.
tanto magis plus predicabant.
Numérotation du verset Mc. 7,37 
Et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit
interl.| hoc scilicet
et surdos fecit audire et mutos loqui.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mc. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=56&chapitre=56_7)

Notes :